|
Supra dominus confutavit Pharisaeos per parabolam; secundo hic
manifestat disputando. Et primo respondendo; secundo obiiciendo, ibi
congregatis autem Pharisaeis, interrogavit et cetera. Et respondet
dominus triplici quaestioni. Primo de solutione tributi; secundo de
resurrectione; tertio de lege. Secunda ibi in illo die accesserunt ad
eum Sadducaei; tertia ibi Pharisaei autem audientes et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ponitur interrogatio; secundo
responsio; tertio effectus. Secunda ibi cognita autem Iesus nequitia
eorum; tertia ibi et audientes mirati sunt. In ista interrogatione
tria sunt consideranda. Primo interrogantium intentio; secundo
ministri interrogantes; tertio interrogatio; intentio interrogantium
aperitur cum dicitur abeuntes inierunt, idest inter se, consilium,
scilicet stultum fecerunt, ut Iesum caperent in sermone. Et hoc erat
stultum, quia ipse erat verbum Dei, et verbum Dei non est
comprehensibile; Eccli. XLIII, 29: multa loquimur, et
deficimus in verbis. Fuit autem consilium impium; Ps. I, 1:
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non
stetit. Et Genes, penult., 6: in consilium eorum non veniat
anima mea. Ministri describuntur cum dicit et mittunt discipulos suos
cum Herodianis. Sed quare non iverunt? Ratio est, quia dolose
interrogare voluerunt: unde si ivissent, non haberet locum dolus; sed
ipsi etiam discipuli erant; Eccli. X, 2: secundum iudicem
populi, sic et ministri eius. Cum Herodianis. Qui sunt isti
Herodiani? Secundum quod in Luca tangitur, sub Herode facta est
Iudaea tributaria Romanis. Iste filius Antipatris alienigenae
constitutus est rex a Romanis; ideo voluit compellere Iudaeos reddere
censum Romanis. Unde Herodiani, idest famuli deputati ad
colligendum institutionem Herodis. Sed iste iam mortuus erat, et
dimisit tres filios. Unus Herodes, et iste erat tunc praesens,
sicut dicitur in Lc. c. XXII, quod fuit etiam in morte domini:
ideo facile fuit quod famuli sui irent cum aliis. Sed quare iverunt
cum Herodianis? Una ratio, quia Herodiani zelabant pro imperatore.
Ideo discipuli Pharisaeorum secum duxerunt eos, ut si diceret quod
esset solvendum tributum, accusarent eum ad Phariseos: si diceret
quod non, tunc Herodiani caperent eum. Item isti non
cognoscebantur, ideo credebant quod non perciperet; unde faciebant
contra illud Ps. XXV, 4: non sedi in consilio vanitatis et cum
iniqua agentibus non introibo. Vel aliter, quia cum Iudaea facta
esset tributaria Romanis, divisi sunt, quia quidam dicebant quod
plebs Deo dedicata non debebat esse homini tributaria; alii vero
dicebant, quod quia pro pace militabat omnium, quod omnes debebant
Caesari dare tributum. Ideo illi qui dicebant solvi tributa
Caesari, dicebantur Herodiani. Positis ministris, ponitur
interrogatio. Et primo ponitur adulatio; secundo interrogatio, ibi
dic quid tibi videtur. Homines mali ab adulatione incipiunt.
Loquuntur bona, mala autem in cordibus suis, Ps. XXIII, 3.
Et primo commendant personam; secundo doctrinam; tertio constantiam.
Personam commendant ex auctoritate et virtute. Ex auctoritate cum
dicunt magister. Et licet mentirentur secundum cor suum, quia non eum
magistrum putabant, sed seductorem, ut habetur infra XXVII,
63: recordati sumus quod seductor ille dixit, quia die tertia
resurgam etc. tamen in veritate erat magister, ut infra: unus est
magister vester et cetera. Item, scimus quia verax es. Verax est
qui veritatem loquitur; et hoc est proprium Dei, et eius qui Deo
coniunctus est; Ps. CXV, 11: ego dixi in excessu meo: omnis
homo mendax; Rom. III, 4: est autem Deus verax, omnis autem
homo mendax. Christus autem est Deo coniunctus per unionem, et ideo
verax est. Et sic commendatur ab auctoritate. Deinde a virtute et
viam Dei in veritate doces. Primo oportet quod sciat quae doceat;
Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia
communico. Item aliqui docent, sed non utilia; sed iste docet
utilia, scilicet viam Dei; Is. XLVIII, 17: ego sum Deus
tuus docens te utilia. Item aliqui docent quae Dei sunt, sed non in
veritate, ut haeretici; iste autem docet in veritate. De isto in
Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi, et semitas
tuas edoce me. Dirige me in veritate tua et cetera. Item commendant
de constantia; unde dicunt non est tibi cura de aliquo, non
praetermittis timore alicuius quod debes dicere vel facere; Is.
LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? Et quare? Non
enim respicis personam hominum, scilicet contra Deum. Ille enim
accipit personam qui, ratione hominis, dimittit dicere veritatem quam
debet dicere; Deut. I, 17: non accipietis personam cuiusquam.
Et videte qualiter malitiosi erant. Quaestio habebat duo membra,
scilicet quod non solverent, ad honorem Dei pertinebat; quod
solverent, ad favorem hominum. Unde voluerunt quod favorem Dei
quaereret, et viam Dei doceret: et sic si diceret quod non, quod
magis volebant, statim caperetur ab Herodianis. Sequitur
interrogatio dic ergo nobis (...) licet ne censum dare Caesari,
aut non? Census erat tributum quod pro capite dabatur. Sequitur
responsio cognita autem Iesus malitia eorum ait. Et primo respondet
ad mentem eorum; secundo ad verba, ibi reddite. Quia hominis est
respondere ad verba, Dei autem respondere ad mentem, ideo quia
Christus erat Deus et homo, ideo ad utrumque respondet. Scrutans
corda et renes Deus, Ps. VII, 10. Hypocritae. Et bene
dicit hypocritas, quia hypocritae sunt proprie qui aliud in ore
habent, aliud in corde. Quid me tentatis? Hoc enim erat prohibitum
Deut. VI, 16: non tentabis dominum Deum tuum. Item isti
blande allocuti sunt Christum; Christus autem aspere respondit, quia
respondit ad cor eorum, non ad verba. Item datur nobis exemplum,
quod non debemus adulatoribus credere; Prov. XXIX, 12:
princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet
impios. Item quando vult, aliquid respondere, non potest melius
confutare opponentem, quam secundum verba sua. Unde primo ponit
quaestionem; secundo ex responsione elicit veritatem. Et primo
quaerit de numismate; secundo de forma: sensibiliter enim volebat
ostendere intentum; Prov. XIV, 6: doctrina prudentum facilis.
Dicit ostendite mihi numisma census, idest denarium qui pro censu
datur. Iste denarius valet decem usuales, et quilibet solvit unum
denarium. Deinde quaerit de forma cuius est imago haec et
superscriptio? In qualibet enim denarii publici forma ponitur
inscriptio, sic erat in isto. Dicunt, Caesaris: intelligatis non
Caesaris Augusti, sed Tiberii Caesaris. Et debetis intelligere,
quod dominus interrogabat non erat ex ignorantia, sed potius ex
dispensatione. Bene erat tantae aetatis, et tantum inter homines
conversatus fuerat, quod bene noverat formam denarii, sed petiit ad
significationem. Consequenter concludit veritatem reddite ergo quae
sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; quasi dicat: vos
estis Dei et Caesaris, et habetis in usu vestro et quae Dei sunt et
quae Caesaris. Habetis divitias naturales a Deo, scilicet panem et
vinum, et de his date Deo: habetis ista artificialia, ut denarios,
a Caesare, et haec Caesari reddite. Mystice sic: nos habemus
animam quae est ad imaginem Dei, ideo eam Deo reddere debemus;
secundum ea quae a mundo habemus, pacem cum mundo habere debemus.
Etiam sancti viri hic elevati a mundo, quia tamen in mundo cum aliis
conversantur, debent pacem requirere Babylonis, ut habetur Baruch
I, 10 ss. Et hoc est quod omnia quae sunt carnis, quae sunt
mundi, vel hominum cum quibus conversantur, reddant Deo. Sequitur
effectus et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. Mirum
fuit, quia statim, sapientia sua visa, debuissent esse conversi; sed
non potuerunt capere, et recesserunt; Ps. CXXXVIII, 6:
mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero
ad eam.
|
|