|
In illo die. Hic ponitur secunda interrogatio, et tria facit.
Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus.
Secunda ibi respondens autem Iesus etc.; tertia ibi et audientes
turbae mirabantur. Circa primum primo ponitur dispositio et conditio
interrogantis; secundo interrogatio. Dicit ergo in die illo. Et
quare in die illo? Non sine ratione, quia cum viderunt illos
confusos, non sine praesumptione quaesierunt eum. Sed, secundum
Chrysostomum, concordati erant ad invicem quod caperent eum in
sermone, et quilibet volebat honorem victoriae: ideo illis confusis
isti accedere voluerunt; Iob XIX, 12: venerunt latrones eius,
et fecerunt sibi viam per me. Duae enim erant sectae: Pharisaei,
idest divisi, et Sadducaei, idest iusti. Et hi errabant in
dogmatibus, quia non recipiebant prophetias, nec credebant
resurrectionem. Item credebant quod mortuo corpore totus homo
moreretur: et hoc est quod dicit qui dicunt non esse resurrectionem.
Sequitur interrogatio. Et primo ponit legem; secundo casum; tertio
interrogationem. Dicunt ergo et interrogaverunt eum dicentes:
magister, Moyses dicit: si quis mortuus fuerit non habens filium et
cetera. Deut. XXV, 5 s. Quae fuit causa legis? Populus
carnalis fuit. Unde nil nisi temporalia quaerebat. Lex ergo illa
promisit. Manifestum enim est, quod homo non potest durare in se,
ideo consolatio est ei quod maneat in suo simili, scilicet in filio;
et hoc natura desiderat, ut quod non potest in se salvari, salvetur in
suo simili. Unde contingebat quod aliquis sine filio moreretur, ideo
subvenit huic casui Moyses secundum hanc legem, ut frater suus haberet
uxorem suam. Nec ponebatur extraneus, qui nihil pertineret ad eum;
item non haberet tantam curam de domo et familia sicut frater: et hoc
est quod dicit et suscitaret semen fratri suo, idest generet filium qui
habeat haereditatem illius. Posita lege, ponunt casum erant apud nos
septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens
semen reliquit uxorem suam fratri suo et cetera. Potest esse quod
talis casus accidit, vel quod ipsi confinxerunt. Tamen secundum
Augustinum per septem fratres homines mali signantur, qui in septem
aetatibus moriuntur sine fructu. Apost. Rom. VI, 21: quem
fructum habetis (vel habuistis) in his, in quibus nunc erubescitis?
Ista mulier est mundana conversatio; Ps. ci, 27: ipsi peribunt,
tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent. Unde
quaerunt: omnes mortui sunt, et omnes eam habuerunt: cuius uxor erit
in resurrectione, quia omnium esse non poterit? Ista opinio non est
bona, et est contra Pharisaeos, quia credebant quod resurrectio debet
esse quantum ad hanc vitam, quod quisque rehabeat uxorem suam et
possessionem suam et cetera. Unde dicunt cuius erit uxor? Quia non
potest esse uxor omnium. Ista opinio reprobatur in Iob VII,
10: non revertetur in domum suam. Unde non resurget ad eumdem modum
vivendi. Sequitur responsio. Et primo ostendit errorem et causam;
secundo insinuat veritatem. Unde dicit respondens Iesus ait:
erratis, idest erroneam opinionem habetis; Sap. II, 21:
cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia eorum. Et
quae est causa erroris? Nescientes Scripturas. Unde non
meditabantur in mandatis Dei; Ps. CXVIII, 100: super
senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Unde qui meditatur in
mandatis Dei, potest vitare errores; unde Io. V, 39:
scrutamini Scripturas. Isti autem non scrutabantur, ideo errabant,
sicut faciunt aliqui qui male intelligunt. Item aliqui nescientes
virtutem Dei, volentes virtutem Dei metiri secundum inferiora; ad
Rom. I, 20: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta
sunt intellecta conspiciuntur. In resurrectione neque nubent, neque
nubentur. Manifestat propositum. Et quia duo dixerat, scilicet quod
nesciebant Scripturas, nec virtutem Dei, ideo primo declarat quod
virtutem Dei ignorabant; secundo quod Scripturas. Et cum primo
dixerit de Scripturis, quare hoc secundo declaratur? Chrysostomus
respondet, quia cum aliquis disputat cum aliquo qui errat ex malitia,
primo debet allegare auctoritatem; quando cum eo qui ex ignorantia,
primo debet proponere rationem, et post auctoritatem. Sic facit
dominus. Primo rationem proponit; unde dicit in resurrectione neque
nubent, neque nubentur. Primum, secundum litteram, verum est.
Neque nubent etc., quia tunc non erit necessarium sicut nunc est.
Hieronymus: aliter accipitur nubere secundum Latinum, aliter
secundum Graecum, quia proprie nubere secundum Latinum mulierum est:
unde dicitur esse neutrum passivum; sed secundum Graecum viri nubent,
idest ducunt uxores, mulieres nubentur, non nubent. Ideo dicit, non
nubent, viri; nec nubentur, mulieres. Cum enim nuptiae sint ad
prolis procreationem, ut conservetur homo in esse in suo simili, qui
non potest in seipso conservari, ideo cum resurrectio fiat ad
immortalitatem, tunc non erunt necessariae nuptiae. Ideo isti
errabant, et virtutem Dei ignorabant. Sed sunt sicut Angeli in
caelo. Ille status est status praemii, et finis istius vitae. Iob
XIV, 14: putas ne homo mortuus rursum vivat? Cunctis diebus
quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea; et illa
immutatio erat praemium. Vita illa erit refulgentium intellectu. Sed
quare erunt similes Angelis? Quia erunt immunes a passionibus; quia
nunc homo habet intellectum adnexum sensibus, et in hoc excedunt
Angeli, sed tunc depurabitur, ideo similes erunt Angelis: II
Reg. XIV, 17: sicut enim Angelus domini, sic et dominus meus
rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Unde qui habent
animum a passionibus elevatum, similes sunt Angelis. Passiones autem
quae magis faciunt homines bestiales, sunt passiones venereorum, quae
exercentur per coniugium; ideo tunc nec nubent, nec nubentur. Item
quidam dixerunt quod non omnes resurgent, sed solum homines. Sed hoc
Augustinus destruit dicens quod sexus resurget; sexus autem non
salvatur in homine solum. Hanc opinionem tollit, cum dicit nec
nubent, nec nubentur. Ex quo datur intelligi quod uterque sexus, sed
nec nubent, nec nubentur. De resurrectione autem mortuorum et
cetera. Postquam ostendit quod ignorabant virtutem Dei, hic ostendit
quod ignorabant Scripturas. Unde non legistis quod dictum est a
domino dicente vobis: ego sum Deus Abraham, Isaac et Iacob? Hoc
scribitur Ex. III, 6. Sed quaerit Hieronymus, cum aliae
auctoritates sint magis expressae de resurrectione, ut habetur Is.
VI et Ez. XXXIII et Dan. XII, quare istam quae ambigua
est posuit? Respondet quod non recipiebant prophetas, sed quinque
libros Moysi. Et quomodo facit ad propositum? Dicit ego sum Deus
Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Deus dicitur aliquorum in
colendo eum. Isti ergo colunt eum. Sed colere Deum non est
mortuorum, sed viventium. Ergo Abraham, Isaac et Iacob vivunt;
sed non secundum corpus: ergo secundum animam. Sed quid valet hoc ad
resurrectionem? Valet, quia isti dicebant animam non esse; ipse
autem ostendit animam remanere: et si anima remanet, ergo et
resurrectio, quia naturaliter anima inclinatur ad corpus. Sed quid
est quod dicit, quod non est Deus mortuorum? Verum est secundum
corpus. Est tamen etiam Deus mortuorum, quia vivunt secundum
spiritum; Rom. c. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini
sumus. Item est contra haereticos qui damnant patres veteris
testamenti, quia hic dicit quod vivunt secundum animam. Item dicit
singulariter, quia in aliis gentibus quilibet Deum suum habebat.
Audi, Israel: dominus Deus tuus unus est, Deut. VI, 4.
Sequitur effectus, quia mirabantur et audientes turbae mirabantur in
doctrina eius. Ps. CXVIII, 129: mirabilia testimonia tua,
domine et cetera.
|
|