|
Supra dominus respondit quaestioni factae de solutione tributi,
quaestioni etiam de resurrectione; hic autem respondet quaestioni de
comparatione mandatorum divinorum: et duo facit. Quia primo ponitur
interrogatio; secundo responsio, ibi ait illis Iesus et cetera.
Circa primum duo facit. Primo describit nequitiam interrogantium;
secundo interrogationem, ibi magister, quod est mandatum magnum in
lege? Nequitiam describit quantum ad tria. Primo quantum ad
impudentiam; secundo quantum ad excogitatam malitiam; tertio quantum
ad fraudulentiam. Quantum ad impudentiam, cum dicitur audientes quod
silentium imposuisset. Iam confutaverat Pharisaeorum discipulos et
Sadducaeos, unde ex hoc satis poterant ei credere et erubescere.
Unde Chrysostomus: livor et ira impudentiam nutriunt et causant.
Sed isti non propter hoc dimiserunt, quin adhuc interrogaverunt eum;
Is. LVI, 11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Et
significatur quod quamvis hoc audirent, non tamen siluerunt. Aliquis
servat silentium sponte, et hoc est prudentis. Item aliquis servat,
quia imponitur ei silentium, et hoc est imprudentis; Eccli. XX,
6: est tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens, sciens
tempus aptum; Eccl. III, 7: est tempus tacendi, est tempus
loquendi. Item tangitur excogitata malitia, quia, ut melius
convincant eum, simul congregantur; Ps. II, 2: principes
convenerunt in unum adversus dominum. Convenerunt in unum. Potest
dici quod Pharisaei et Sadducaei convenerunt, quamvis in sectis
differrent, tamen in unum ad tentandum dominum. Vel Pharisaei
convenerunt in unum adversus dominum. Item fraudulentia significatur,
quia cum in multitudine essent congregati, noluerunt quod omnes
interrogarent, sed unus; ut si ille vinceretur, alii non
confutarentur, et si iste vinceret, omnes in eo gloriarentur. Et
interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum, quia non animo
addiscendi; Iob c. XVI, 11: aperuerunt in me ora sua, et
exprobrantes percusserunt maxillam meam. Hic potest esse obiectio
litteralis, quia Marcus dicit quod dominus intuitus eum dixit: non
longe es a regno Dei. Et quomodo hic dicitur quod tentat eum?
Solvit Augustinus, quia primo venit causa tentandi, sed cum
Christus satisfaceret ei, consensit ei. Et ideo quod tentavit eum,
debet referri ad principium; quod non longe est a regno Dei, debet
retorqueri ad finem. Et sic non fuit mirum si verba domini animum eius
mutaverunt. Sciendum autem quod aliqui tentant eo quod non sunt
certi, quia, secundum quod dicit sapiens Eccli. XIX, 4, qui
cito credit, levis est corde. Iste cum multa audisset de Christo,
voluit experiri si talis esset: et haec tentatio non esset mala. Unde
dicit magister, quod est mandatum magnum in lege? Haec tamen quaestio
videbatur calumniosa et praesumptuosa: calumniosa, quia omnia mandata
Dei sunt magna; Prov. VI, 23: mandata lucerna, et lex lux.
Item indeterminate quaesivit, quia omnia sunt magna, ut si
responderet de uno, obiiceret de alio. Item fuit praesumptuosa, quia
non deberet de magno quaerere qui minimum non implevit; Iob XV,
12: quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos
habes oculos? Et poterat esse quod esset controversia super hac
quaestione inter eos, quia aliqui dicebant salutem esse in aliquibus
exterioribus; unde Is. XXIX, 13: populus hic labiis me
honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed respondet dominus, quod
solum est in interioribus. Unde sequitur responsio ait Iesus ei:
diliges dominum tuum et cetera. Et non solum respondet ad quaestionem
propositam, sed veritatem docet. Et primo docet quod sit primum;
secundo quod ei est simile; tertio rationem assignat. Secunda ibi
secundum autem simile est huic et cetera. Tertia ibi in his duobus
mandatis universa lex pendet et prophetae. Dicit ergo diliges dominum
Deum tuum et cetera. Istud scribitur Deut. VI, 5. Item
dominus per Moysen dicit Deut. X, 14: numquid dominus petit a
te, nisi ut timeas et diligas eum? Ergo duo praecipit, timorem
scilicet et dilectionem. Et quare non respondet dominus de timore,
sicut de dilectione? Dicendum quod quidam timent Deum, qui timent
pati ab eo, ut qui timent poenam Gehennae, vel qui timent amittere
aliquid quod habent a Deo; et hic est timor servilis, quia illud
diligit in quo timet puniri. Alius est, qui ipsum Deum timet propter
se, qui timet eum offendere; et talis timor est ex amore, et ex hoc
timet, quod amat; ergo principium est amor; I Io. c. IV,
16: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et
Deus in eo. Et ideo dicit diliges dominum; non timeas, quia Deus
diligendus est sicut primum diligibile, quia ipse finis primus est,
sed quaecumque alia diliguntur propter finem. Qui ergo diligit Deum
ut finem, diligit in toto corde; Ioel II, 12: convertimini ad
me in toto corde vestro. Et quantumcumque nitamini, non poteritis eum
comprehendere, quia Deus maior est toto corde. Sed quid est quod
dicit ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua?
Chrysostomus exponit sic: quia in dilectione sunt duo: unum quod est
principium; secundum quod est dilectionis effectus et sequela
dilectionis. Principium dilectionis est duplex. Dilectio enim potest
fieri ex passione, et ex iudicio rationis: ex passione, cum nescit
homo vivere sine eo quod diligit; ex ratione, secundum quod diligit ut
ratio dictat. Dicit ergo quod ille ex toto corde diligit, qui diligit
carnaliter; ille ex anima, qui ex iudicio rationis. Et nos Deum
utroque modo debemus diligere: carnaliter, ut cor carnaliter
afficiatur circa Deum; unde in Ps. LXXXIII, 3: cor meum et
caro mea exultaverunt in Deum vivum. Tertium est sequela
dilectionis, quia illud quod diligo, libenter video, libenter de eo
cogito, libenter facio quod ei placet; Io. XIV, 23: qui
diligit me, sermones meos servabit; et totum refero in ipsum; Ps.
LXXXIII, 2: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum.
Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Et possumus addere
illud quod Marcus addit, et in omni fortitudine tua, quia qui Deum
diligit, totum se transfert in illum, et fortitudinem expendit in
ipsum. Augustinus sic distinguit inter cor et animam et mentem,
secundum tria quae procedunt ex ipsis. De corde exeunt cogitationes,
ut habetur supra XV, 19, ex anima vita procedit, ex mente
scientia et intelligentia. Unde quod dicit ex toto corde,
intelligendum est ut omnes cogitationes in ipsum referamus; quod ex
tota anima, quod tota vita; quod ex tota mente, ut tota scientia
referatur in eum, idest ut scientiam captives in obsequium eius; II
Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in
obsequium Christi. Magistralis quaedam Glossa exponit quod anima est
imago Dei secundum suas potentias, secundum memoriam, intelligentiam
et voluntatem, ita quod illud quod dicitur ex corde, ad intelligentiam
referatur; quod dicitur ex anima, ad voluntatem; quod ex mente, ad
memoriam, ita ut perfecte Deo vivatur. Origenes sic exponit:
diliges Deum ex tota anima, ita ut sis paratus animam tuam ponere pro
eo si necesse est; Io. XIII, 37: animam meam ponam pro te.
Sed differentia est inter mentem et cor. Mens enim dicitur a
metiendo; cor sumitur pro simplicitate intellectus; mens vero quoad
prolationem, quia per sermonem metitur intellectus, sive cogitatio:
unde vult dicere quod in locutionibus et in meditationibus Deum
totaliter diligamus. Hoc posito, subdit hoc est primum et maximum
mandatum. Maximum capacitate: istud enim est, in quo omnia
continentur, quia in isto dilectio proximi continetur, secundum quod
I Io. IV, 21 dicitur: qui diligit Deum, diligit et fratrem
suum; et ideo maximum. Item primum origine, maximum dignitate et
capacitate. Non primum in Scriptura, quia in Scriptura primum
mandatum fuit, dominus Deus tuus Deus unus est, Deut. VI, 4.
Et quare? Quia omnis inclinatio appetitivae virtutis est in amore:
ideo habemus mandatum quod colamus Deum in dilectione; ad Rom.
XIII, 10: plenitudo legis dilectio est; ad Eph. III,
17: in caritate radicati et fundati. Secundo, ponit secundum
mandatum secundum autem simile huic est: diliges proximum tuum sicut
teipsum. Voluit significare quod in mandatis est ordo. Et quae est
causa? Constat quod mandata sunt de actibus virtutum; virtutes autem
habent ordinem, quia una dependet ab alia, et sicut virtutes, sic et
mandata. Sed quare dicit quod est simile primo? Quia quando
diligitur homo, cum homo sit ad similitudinem Dei, diligitur Deus in
illo; ideo simile est primo mandato, quod est de dilectione Dei.
Sed quid intelligit nomine proximi, cum dicit diliges proximum?
Istud satis signatur in parabola Lc. X, 36, ubi quaeritur, quis
tibi videtur, quod fuerit eius proximus? Et respondetur, qui fecit
misericordiam in eum. Unde qui debet facere misericordiam nobis, vel
nos ipsi, sub nomine proximi continetur. Sed non est aliqua
rationalis creatura, cui non debeamus misereri, et e converso: et
ideo sub nomine proximi continetur homo et Angelus. Et quod dicit
sicut teipsum, non intelligitur quantum teipsum, quia hoc esset contra
ordinem caritatis; sed sicut teipsum, idest eo fine quo teipsum, vel
eo modo quo teipsum. Eo fine, quia te non debes diligere propter te,
sed propter Deum, sic etiam proximum. Apostolus I Cor. X,
31: omnia in gloriam Dei facite. Item in eo quod teipsum diligis,
diligis te in eo in quo vis tibi bonum, et tale bonum, quod sit
secundum te et legem Dei, et hoc est bonum iustitiae. Sic etiam et
proximo debes optare bonam iustitiam; unde debes eum diligere, vel
quia iustus est, vel quia iustus fit. Item debes eum diligere eo modo
quo teipsum, quia cum dico diligo istum, dico volo bonum ei. Unde
actus dilectionis cadit super duo: vel super ipsum qui bonus est, vel
super ipsum bonum, quod volo sibi; unde diligo istum, quia volo ipsum
esse bonum mihi. Unde aliquis diligit bona temporalia, quia scit ea
bona esse sibi; aliqui vero diligunt aliquid, quia bonum est in se:
sic debes diligere teipsum, et etiam proximum. Consequenter assignat
rationem quare ista duo sint maxima mandata in his duobus mandatis
universa lex pendet, et prophetae. Tota doctrina legis et prophetarum
dependet ab his. Finis in appetibilibus se habet ut principium in
speculativis: procedit enim scientia a principiis ad conclusiones, et
sic tota scientia ex principiis iudicatur, sicut et in omnibus
operabilibus totum dependet a fine. Quia ergo dilectio est finis; I
ad Tim. c. I, 5: finis praecepti est caritas; ideo ab istis
dependent omnia alia, et haec est expositio Augustini. Origenes sic
exponit: in his, idest in observantia istorum, dependet intellectus
legis et prophetarum, quia qui haec observat, meretur intelligentiam
legis et prophetarum; Eccli. II, 10: qui timetis dominum,
diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Ps. CXVIII,
104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam
iniquitatis. Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus.
Postquam responderat eis, ipse voluit obiicere: et facit duo. Primo
ponitur interrogatio; secundo eius effectus, ibi nemo poterat ei
respondere verbum. Circa primum primo proponit interrogationem;
secundo responsionem; tertio obiicit contra. Dicit ergo congregatis
autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus. Congregati autem erant ad
tentandum; unde ponit interrogationem quid vobis videtur de Christo,
cuius filius est? Haec quaestio difficillima erat et congrua.
Difficillima, quia habetur Is. LIII, 8: generationem eius
quis enarrabit? Erat etiam congrua, quia habebant opinionem, quod
esset purus homo, et non credebant ipsum esse Deum, quia sic non
tentarent eum, quia scriptum est Deut. VI, 16: non tentabis
dominum Deum tuum. Ideo ut ostendat se Deum dicit quid vobis videtur
de Christo? Sequitur responsio dicunt ei: David. Christi enim
erat duplex generatio: una secundum carnem, alia secundum
divinitatem, secundum quam est filius Dei patris, de qua dicitur
Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu et cetera.
Ideo ipsi respondent de generatione secundum carnem, cum dicunt
David. Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum. Et
ad Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
Et isti insufficienter responderunt, quia insufficienter cognoscebant
eum. Tunc obiicit ut eis det intelligere aliam generationem quomodo
ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino
meo: sede a dextris meis? Ps. CIX, 1. Habetur in lege quod
pater maior est filio. Non ergo filius dominus est patris. Ergo vel
Christus non est filius David, vel in eo est aliquid maius David,
cum vocet eum dominum. Sed forte dicerent quod David fuit deceptus:
quod removet, quia in spiritu hoc dicit, unde spiritu sancto Dei
locuti sunt homines, II Petri I, 21. Possumus autem tria
videre in auctoritate ista Psalmi. Primo praeeminentiam ad sanctos,
aequalitatem ad patrem, et dominium super rebelles. Praeeminentiam ad
sanctos, cum dicit dixit dominus domino meo. Dominus, scilicet
pater, domino, scilicet filio: ipse enim filius habet dominium super
omnes sanctos: nullus enim sanctus illuminatur nisi a lumine vero:
ipse autem est lumen verum; Io. I, 4: vita erat lux hominum. Si
ergo ipse est, cuius participatione omnes sancti lumen recipiunt,
praeeminentiam habet ad omnes sanctos in eo quod dicitur: tecum
principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum etc.; unde
ipse originaliter est splendor omnium sanctorum. Item aequalitas
patris tangitur, cum dicitur sede a dextris meis: non quod sint sedes
locales, sed metaphorice, quia honorabilior locus est sedere a
dextris. Dicere enim est emittere verbum. Quod ergo dixit dominus
sede a dextris meis quid est aliud, nisi quod generando me verbum,
dedit mihi potestatem, aequalitatem et auctoritatem? Potest etiam
exponi de temporalibus, idest in potioribus bonis, sed non est ad
propositum. Dominus enim semper videtur a dextris, ut in Marc.
ult., 5: viderunt iuvenem sedentem a dextris. Et Stephanus,
Act. VII, 55, vidit Iesum sedentem a dextris virtutis Dei.
Et quid fiet de inimicis eius? Ei omnes subiicientur; unde subdit
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Isti vel sunt
penitus infideles, vel hi qui noluerunt obedire et subesse; unde istos
ponet scabellum pedum tuorum. Scabellum enim est quod ponitur sub
pedibus; illud autem quod est sub pedibus totaliter ei subiicitur, non
autem illud quod est in manu. Quidam ponuntur scabellum ad
punitionem, quidam ad salutem: ad punitionem, qui nolunt facere eius
voluntatem; ad salutem, qui faciunt eius voluntatem. Sed obiiciunt
Ariani: ergo non est aequalis patri. Dico quod legitur utrumque, et
quod subiicitur patri, et quod est aequalis patri; I ad Cor. XV,
25: oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus.
Item Christus sibi omnia subiiciet; Phil. III, 21:
reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis
suae. Unde illud dicit ad demonstrandum unitatem potestatis: unde
omnia quae potest pater, eadem potest et filius. Sed quid est quod
dicit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Ergo videtur
quod postquam supposuerit inimicos, quod ultra non sedebit a dextris.
Dicendum quod donec aliquando importat tempus determinatum, aliquando
infinitum. Hic vero importat infinitum. Sed diceret aliquis: nonne
multi rebellant Christo? Ita, verum est quod multi rebellant, et
ideo poterat esse dubium de tempore quando multi rebellarent: ideo
voluit Christus exprimere. Si ergo David vocat eum dominum, quomodo
filius eius est? Ergo dominus est et filius, quia filius est secundum
carnem, quia ab ipso traxit originem, et dominus secundum
divinitatem. Et nemo poterat respondere ei verbum. Hic ponitur
effectus, et est duplex, quia Christus fuit respondens et opponens.
Quia opponens: nemo poterat respondere; Iob IX, 3: si voluerit
contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Item
quia in respondendo confutaverat eos, ideo sequitur nec ausus fuit
quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Ideo potestis videre,
quod isti non interrogabant ut eos doceret, sed ut eum tentarent;
Deut. XXXII, 7: interroga patrem tuum et annuntiabit tibi.
|
|