|
Supra ostensum est quomodo Pharisaei et Scribae provocati sunt ex
gloria Christi, et etiam ex sapientia eius, qua colliserat eos, nunc
autem ostendit quomodo ex iustitia qua eos arguebat: et duo facit.
Primo instruit aliquos; secundo redarguit. Secunda ibi vae autem
vobis, Scribae et Pharisaei. Circa primum duo facit. Primo
ostendit eorum dignitatem; secundo aperit eorum intentionem in usu
auctoritatis, ibi omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
Circa primum tria facit. Primo commendat eorum auctoritatem; secundo
docet exhibere obedientiam cum cautela; tertio assignat rationem.
Secunda ibi omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite
etc.; tertia ibi dicunt enim et non faciunt. Dicit ergo tunc Iesus
locutus est ad turbas et cetera. Ita continuandum est. Dominus
intantum eos confutavit, quod nec interrogare audebant, nec respondere
sciebant. Sed, secundum quod dicit Chrysostomus, inutilis est sermo
qui redarguit et non instruit: ideo convertit se ad turbas et ad
discipulos suos, ut eos instruat. Sciendum autem quod quidam audiunt
eum ut discipuli, quidam ut turbae: ut discipuli, qui veritatem
percipiunt mente; Io. VIII, 31: si manseritis in sermone
meo, vere discipuli mei eritis. Ut turbae, qui veritatem mente
apprehendere non possunt. Ideo quandoque convertit sua verba ad
turbas, quandoque ad discipulos, quandoque ad utrosque; et
diversimode: quia ad discipulos alta dicendo, ut habetur Io. XV,
15: quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Quandoque vero
ad turbas profert parabolas, sicut habetur supra. Utrisque autem
loquitur de necessitate salutis, et talia sunt haec verba. Super
cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Cathedra proprie est
magistrorum; et ideo illi super cathedram dicuntur sedere, qui sunt
successores Moysi; Eccli. XXIV, v. 33: legem mandavit
Moyses in praeceptis iustitiarum. Unde illi qui Moysis legem
docebant, sedebant super cathedram Moysi. Et in lege continebantur
quaedam ad fidem pertinentia, et quaedam ad bonos mores. Ad fidem
pertinentia erant ea, in quibus praefigurabatur Christus; unde ipse
dicit, Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et
mihi. Item continebantur praecepta moralia; Eccli. cap. XXIV,
33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Sed notandum
quod supra cathedram sedent et Scribae, et Pharisaei, et discipuli
Christi: Scribae qui solam litteram considerant; Pharisaei qui
aliquantulum de sensu suo interiori; discipuli Christi qui totum
perpendunt: et non dicuntur discipuli Moysi, sed Christi; Lc.
ult., 27: incipiens a lege et prophetis interpretabatur illis in
omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Tunc monet eos ad
obedientiam cum cautela; et facit duo. Primo hortatur ad obediendum;
secundo ad cavendum. Omnia quaecumque dixerint vobis, servate,
scilicet in corde, et facite, in opere; Deut. XVII, 9:
venies ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem; et post: et
facies quaecumque dixerint; et sequitur: sequerisque sententiam
eorum. Et apostolus: obedite praepositis vestris. Et hoc est contra
Manichaeos qui dicebant legem veterem non esse bonam. Et patet quod
sit bona, quia dominus praecepit eam servari. Sed potest quis
obiicere: ergo debemus legalia observare, quod est contra doctrinam
apostolorum, Act. XV, 29. Sciendum quod semper auctoritas
servanda est legislatoris secundum intentionem eius; sed legislator
aliqua dicit ut semper servanda, et talia semper debent servari;
aliqua vero dicit quae sunt vel ut umbra, ut habetur ad Col. II,
17: quae sunt umbra futurorum. Moralia ergo sunt mandata secundum
intentionem legislatoris, ut semper serventur; sed legalia pro tempore
tantum, scilicet pro tempore ante Christum. Unde ante tempus illud
debent servari, post non: quia qui servaret, iniuriam Christo
faceret. Et ponit Augustinus exemplum. Si diceret aliquis: ego
comedam cras, haec vox est signum huius rei; et si postquam
comedisset, diceret illud idem, non bene diceret. Sic cum ista
legalia essent signa Christi venturi, postquam Christus venit, qui
servaret ea, non bene servaret. Unde omnia quae dixerint vobis,
secundum intentionem legislatoris, facite. Secundum vero opera eorum
nolite facere. Hic docet cautelam. Debetis scire quod praelatus
praeficitur, ut doceat non solum doctrina, sed etiam vita. Et
debemus nos ei concordare quantum ad ea quae docet, quia, secundum
quod dicitur ad Gal. I, 9, si quis evangelizat vobis praeter id
quod accepistis, anathema sit. Similiter etiam debemus ei conformari
in vita. Debet enim esse vita eius nobis in exemplum, sicut vita
Christi: unde I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et
ego Christi. Isti vero non dissonant a doctrina, sed a vita; ideo
doctrina eorum est attendenda, sed vita cavenda. Dicunt enim, et non
faciunt. Hic assignat rationem. Et primo ponit rationem; secundo
exponit, ibi alligant autem onera gravia et cetera. Tu dicis quae
dixerint vobis facite, quia dicunt: vos debetis benefacere, sed non
faciunt; et ideo non debetis facere secundum opera eorum, quia qui
doces non furandum, furaris; Ps. XLIX, 16: peccatori enim
dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum
meum per os tuum? Alligant enim onera gravia et importabilia et
cetera. Dominus enim vult exaggerare malitiam eorum quia dicunt, et
non faciunt. Si simpliciter dicerent et non facerent, adhuc istud
tolerabile esset; sed non sufficit illis, quia adiiciunt praeceptis
Dei gravissima onera. Et ideo notatur praesumptio eorum, quia
alligant alia onera super onera a Deo imposita, quia faciunt novas
observantias, sicut habetur in Mc. VII, 2, quod prohibebant
comedere panem, nisi frequenter lavarentur manus; contra illud Is.
LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos
deprimentes. Item notatur crudelitas eorum qui imponunt onera, contra
illud I Io. cap. V, 3: quia mandata Dei levia sunt. Iugum
enim meum suave est, et onus meum leve, supra XI, 30. Item
notatur eorum indiscretio, quia si forti grave imponerent, non esset
magnum; sed debilibus imponunt onera importabilia: illud enim non
potest portari quod superat vires portantis. In Act. XV, v.
10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus.
Item notatur eorum nimia severitas, quia si imponerent onus, et
darent indulgentiam, adhuc sufficeret; sed ex quadam violentia
praecipiunt. Imponunt in humeros hominum, unde excedunt in dicendo.
Item excedunt in non faciendo, quia sunt aliqui homines, qui non
volunt perficere totum, tamen volunt aliquid perficere. Item sunt
aliqui qui etsi nolunt facere aliquid difficile, volunt tamen aliquid
leve. Item aliqui sunt qui etsi non faciunt, habent tamen voluntatem
faciendi. Sed qui nihil istorum vult, in malitia superexcedit; unde
dicit digito autem suo nolunt ea movere; unde non solum non faciebant,
sed nolebant ea saltem digito suo movere, idest non inchoare. Item
nec etiam levia facere, quae per digitum significantur. Ideo debetis
facere quae docent, sed non sequendi sunt quoad opera, quia nec
minimum faciunt. Chrysostomus dicit: tales sunt qui magna dicunt, et
parva faciunt; tales sunt similes exactoribus tributorum, qui aliis
magna faciunt solvere plusquam tributa exigant, ipsi autem sui nihil
solvunt. Non te videam magna docentem, sed parva facientem. Unde
magis parcet tibi dominus, si declinas ad misericordiam, quam ad
severitatem. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
Hic intentionem proponit: et facit duo. Primo aperit eorum
intentionem; secundo monet discipulos ad eorum vitationem. Et primo
intentionem proponit; secundo exponit, ibi dilatant enim phylacteria
sua et cetera. Quae est ratio quare dicunt, et non faciunt? Quia
sunt incorrigibiles. Causa autem quare homo sit difficilis ad
corrigendum vel incorrigibilis, est quaerere gloriam propriam. Unde
Chrysostomus: tolle gloriam inanem de clero, et sine labore alia
omnia vitia resecabis. Unde ab isto incipit dicens: omnia vero opera
sua faciunt, ut videantur ab hominibus; Io. XII, 43:
dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Unde dicit omnia
vero opera sua faciunt, quia non solum unum, sed omnia ut videantur ab
hominibus, contra illud quod dicitur supra VI, 16: nolite fieri
sicut hypocritae. Nolite ergo assimilari eis. Sequitur expositio:
dilatant enim phylacteria sua et cetera. Et facit duo. Primo dicit
quod faciunt; secundo quod requirunt amant enim primos recubitus in
coenis et cetera. Quid faciunt? Onerosa non faciunt, sed aliqua
quae exterius patent, bene faciunt; unde Bernardus: portant vestes
sanctitatis, et hoc non est onerosum, quod ostendebant in phylacteriis
et in fimbriis. Dicitur enim Deut. VI, 8: ligabis ea in manu
tua, et ante oculos tuos. In manu, idest in completione operis, et
ante oculos tuos, idest in consideratione tua. Ideo isti volentes
gloriam, ut viderentur zelatores mandatorum Dei, scribebant mandata
in schedula, et ponebant ante oculos, et illud phylacteria vocabant,
et dilatabant magis ista, ut magis viderentur ab hominibus; unde
dicitur dilatant enim phylacteria sua. Item de fimbriis legitur Num.
XV, 38, quod praecepit dominus ut facerent fimbrias, quia voluit
ut discerneretur populus Iudaicus ab aliis populis. Et isti ut magis
ostenderent se religiosos, magnificabant fimbrias, et alligabant
spinas, ut viderentur se pungere, ut recordarentur se esse Iudaeos.
Non ergo exhibent nisi exteriora; supra VII, 15: veniunt ad vos
in vestimentis ovium. Et quid requirunt? Ut videantur ab hominibus.
Haec autem gloria in tribus ostenditur. In primatu, in reverentia
exhibita, et in laude nominis; qui enim quaerit gloriam, quaerit unum
istorum, vel omnia. Isti autem quaerebant primatum in loco sacro et
in loco communi; unde in loco communi dicit amant autem primos
recubitus in coenis. Volebant enim sedere in capite mensarum, contra
illud Lc. XIV, 8: cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in
novissimo loco. Et dicit amant, quia non reprehenditur auctoritas,
sed inordinatus appetitus. Quidam enim sunt in primo loco
corporaliter, qui tamen in corde sedent in novissimo; et e converso
aliquis sedet in novissimo loco, ut dicatur, vide, ille est humilis,
et sic etc., sed in primo, corde, quia inde quaerit gloriam. Item
quaerunt primatum in loco sacro, quia in Ecclesia; unde dicit et
primas cathedras in synagogis, contra illud Eccli. VII, 4: noli
quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Item
appetunt reverentiam, unde dicit et salutationes in foro, idest ut
salutentur et honorentur ab hominibus, ut amoveatur capucium coram
ipsis, et flectantur genua ante eos; et appetunt vocari ab hominibus
Rabbi, idest quod laudentur ut magistri. Origenes refert istud ad
illos, qui dignitates appetunt in Ecclesiis: est enim quaedam
dignitas archidiaconorum, diaconorum, sacerdotum, episcoporum.
Diaconi sunt ut praesint mensis, Act. cap. VI, 2 ss. Unde
illi appetunt primos recubitus, qui appetunt locum diaconorum. Item
cathedra proprie sacerdotum est; ideo illi amant cathedras qui amant
locum sacerdotum. Qui autem debent esse magistri, sunt proprie
episcopi; unde illi volunt vocari Rabbi, qui amant esse episcopi.
Vos autem nolite vocari Rabbi. In parte ista arcet ab imitatione
gloriae; secundo invitat ad humilitatem, ibi. Qui maior est
vestrum, erit minister vester. Notandum autem quod qui primatum
habet, habet instruere et gubernare; quorum primum est proprium
magistri, secundum patrum. Et ideo primo prohibet inanem gloriam
quantum ad utrumque; secundum ibi et patrem nolite vocare vobis super
terram. Circa primum primo ponit documentum; secundo rationem
assignat. Dicit ergo vos autem nolite vocari Rabbi; contra quod est
illud I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici
honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.
Potest dici nolite, idest non ambiatis. Et subiungit rationem unus
est enim magister vester etc. scilicet Deus; Ps. LXXXIV,
9: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Sed quid vult dicere?
Dicendum quod ille proprie dicitur magister, qui doctrinam habet a
se, non ille qui traditam ab alio aliis dispergit. Et sic solum unus
est magister, scilicet Deus, qui proprie doctrinam habet; sed
ministerio multi sunt magistri. Si quaeris auctoritatem, quaeris quae
Dei sunt; sed si ministerium, quaeris quod humilitatis est; unde
subditur qui maior est vestrum, erit minister vester, idest reputabit
se ministrum. Chrysostomus dicit quod sicut unus est Deus per
naturam, multi per participationem, sic etiam unus magister est
naturaliter, multi ministerialiter. Sed quomodo potest homo scire
quod a se non habeat doctrinam? Patet quia sic esset in eius voluntate
dare doctrinam cui vellet, sed non potest, immo solius Dei est, qui
interius cor illuminat. Et est exemplum manifestum in sanitate, quia
medicus sanat, quia aliqua exterius ministrat; sed natura
principaliter sanat, medicus vero quaedam adiumenta ministrat; et
sanat medicus sicut natura, reducendo scilicet ad medium. Sic est de
scientia, quia principium est nobis a natura, scilicet intellectus;
unus qui docet, adhibet quaedam auxilia doctrinae, sicut medicus ad
sanitatem, sed solus Deus operatur in intellectu. Unde unus est
magister vester, unde non debetis vocari magistri. Item ostendit quod
non ament auctoritatem patris: vos autem omnes fratres estis, et hoc
ostendit ex aequali conditione. In magisterio non fecit differentiam
in qualitate conditionis, sed in paternitate conditionem apponit, unde
dicit vos omnes fratres estis, quia a me patre; Mal. ult., 5:
ecce ego mittam vobis Eliam prophetam; et post: et convertet cor
patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Item estis filii
mei per regenerationem; I Petr. I, 3: qui regeneravit nos in
spem vivam per resurrectionem Iesu Christi. Unde unus non habet
auctoritatem super alium. Et sequitur et patrem nolite vocare vobis
super terram: quia enim estis filii patris superni, ideo non debetis
habere patrem in terris. Ille proprie dicitur patrem habere in
terris, qui haereditatem quaerit in terris; et ille habet patrem in
caelis, qui haereditatem quaerit in caelis; I Petr. I, 4: qui
regeneravit nos in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et
immarcescibilem, conservatam in caelis. Quare ergo in monasteriis
maiores dicuntur patres? Dicendum quod est quantum ad auctoritatem;
Ephes. III, 4: potestis intelligere prudentiam meam in
ministerio Christi et cetera. Unus enim est pater vester. Supra
VI, 9: pater noster qui es in caelis. Item nec vocemini
magistri, quia magister vester unus est: Christus. Unde Christus
magisterium sibi attribuit, quia Christus verbum est; et ideo ipsius
est docere, quia nullus docet nisi per verbum. Item est magister
quantum ad naturam humanam, quia missus est ut doceret; Io. I,
18: Deum nemo vidit umquam. Unigenitus qui est in sinu patris,
ille nobis enarravit. Item ibid. XIII, 13: vos vocatis me
magister et domine. Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Postquam retraxit a superbia, hortatur ad humilitatem. Et primo
ponit hortationem; secundo assignat rationem. Et hoc potest sic
continuari. Chrysostomus: vos non debetis patres vocari, nec
magistri; unde hoc non debetis ambire, sed magis humilitatem. Unde
qui maior est vestrum, erit minister vester, idest debet se exhibere
ministrum. Unde I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut
ministros Christi. Vel aliter. Ita dixerat nolite vocari Rabbi,
unde dicerent ei: vis quod non sit praelatio in terra? Dicit
dominus: hoc non volo, sed volo quod qui maior est vestrum sit
minister, idest non se existimet ut superiorem, sed ut ministrum;
II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Et hoc
est quod dicitur Lc. XXII, 27: quis maior est, qui
ministrat, an qui recumbit? et cetera. Deinde assignat rationem qui
autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit,
exaltabitur. Unde in cantico virginis Lc. I, 52: deposuit
potentes de sede, et exaltavit humiles.
|
|