|
Postquam instruxit discipulos et turbas de cautela quam habere debebant
super doctrina Iudaeorum, hic convertit sermonem ad Scribas,
increpando eos. Primo increpat de simulatione religionis, cum
irreligiosi essent; secundo de simulatione puritatis, cum impuri
essent; tertio de simulatione pietatis, cum impii essent. Secunda
ibi vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod
deforis est calicis et cetera. Tertia ibi vae vobis qui aedificatis
sepulcra prophetarum et cetera. In his quae ad religionem spectant,
quaedam a sacerdotibus debentur populo, quaedam e converso. Primo
ergo ponit malitiam eorum in his quae a sacerdotibus; secundo in his
quae a populo, ibi vae qui dicit: quicumque iuraverit et cetera.
Sacerdos debet subdito iam converso aliquid, et aliquid non converso.
Non converso, ut convertat ipsum; converso doctrinam; Mal. cap.
II, 7: labia sacerdotis docent sapientiam. Item debet ei
suffragia; ad Hebr. V, v. 1: omnis namque pontifex ex hominibus
assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. Et
isti mala agebant in utroque; unde primo arguit eos de primo; secundo
de secundo, ibi vae vobis qui comeditis domos viduarum et cetera. In
istis omnibus increpationibus designat se esse filium eius, qui veterem
legem dedit. Deut. XXVI, et XXVIII dantur maledictiones
eis qui in lege non permanserint, et post dantur benedictiones. Sed
quia venerat ut solveret maledicta legis, ideo primo datae sunt
superius benedictiones, ubi dictum est, beati pauperes, beati mites
et cetera. Circa finem vero suae doctrinae dat maledictionem. Ideo
male reprehendunt, qui reprehendunt veterem legem propter hoc quod ibi
continebantur maledictiones, quia sicut in veteri lege, ita et in
nova. Sicut enim in lege non maledicebantur nisi qui legem
praeteribant, sic nec hic; Prov. III, 11: disciplinam domini
non abiicias. Sed quid est quod dicit qui clauditis regnum caelorum
ante homines? Regnum caelorum dicitur beatitudo vitae aeternae; supra
V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et
Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Item sacra
Scriptura dicitur regnum; supra XXI, 43: auferetur a vobis
regnum Dei, idest intellectus sacrae Scripturae. Ad utrumque regnum
Christus ostium est; Io. X, 9: ego sum ostium. Per me si quis
introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua
inveniet. Quid est ergo claudere regnum, nisi quod isti claudebant
per malam doctrinam et malam vitam? Non clauditur nisi quod apertum
est. Doctrinae de Christo apertae erant, sed isti claudebant, quia
obscuras eas faciebant. Habetur Is. XXXV, 5: dominus ipse
veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures
surdorum patebunt. Quando dominus faciebat ista miracula, aperta erat
haec Scriptura, sed ipsi claudebant dicentes, in Beelzebub principe
Daemoniorum eiicit Daemonia, Lc. XI, 15. Item ipsi
claudebant per malam vitam, quando per malum exemplum inducebant ad
peccandum; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae
non sedit. Ille proprie in cathedra pestilentiae sedet, qui officium
docendi accipit, et per malam vitam populum corrumpit. Per iniustam
etiam sententiam iudex hominem perimit, tamen iniustam sententiam in
vanum proiicit. Data est enim potestas ligandi et solvendi ad
aedificationem, non ad destructionem. Unde potest eis dici vae vobis
(...) quia clauditis regnum caelorum ante homines. Item quicumque
impedit introitum ad regnum, non est dubium quin male agat; unde
sequitur vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare, idest
alios converti. Unde Mal. II, 8: recessistis a via, et
scandalizastis plurimos. Vae vobis (...) qui comeditis domos
viduarum, orationes longas orantes. Hoc est secundum vae, in quo
tangitur simulatio quantum ad orationem. Et primo arguit de
voracitate, cum dicit qui comeditis domos viduarum, quia quicquid
faciebant, totum ad gulam retorquebant, ita quod eis convenit illud
II Mc. VI, 4, quod totum templum luxuriis et comessationibus
erat plenum. Domos viduarum, idest facultates viduarum. Sed quare
magis domos viduarum quam aliorum? Ratio est, quia magis intendunt
seducere mulieres, quia viri sapientiores sunt et discretiores, nec
ita cito decipiuntur. Item mulieres habent affectum magis proclivem ad
largiendum; I ad Tim. II, 10: sed quod decet mulieres,
promittentes pietatem per bona opera. Item domos viduarum, quia
mulier quae habet virum, habet eum ut caput et ut consiliarium, ideo
non ita decipitur. Item coniugata non habet potestatem domus suae,
sed vidua habet; ideo magis potest dare quam coniugata, et ideo magis
faciebant quaestum circa eas, quam circa alias, cum magis esset eis
dandum; unde bene convenit eis illud Ps. XCIII, 6: viduam et
advenam interfecerunt. Et hoc in oratione. Orationes longas
orantes, propter simulationem sanctitatis: et sic retorquebant
orationem ad quaestum, et quaestum ad gloriam. Unde reprehendi
poterant, quia gulosi, quia depraedatores, item quia simulabant
sanctitatem; et ideo sequitur et propter hoc amplius accipietis
iudicium, idest amplius peccatis. Et quare? Quia si aliquis rapit
per arma Diaboli, peccat; et si per arma Dei, peccat dupliciter,
quia peccat contra Deum, et contra proximum. Vel amplius etc.,
quia accipitis ab eis, quibus debebatis dare. Vel amplius, sicut
habetur Lc. cap. XII, 47: servus sciens voluntatem domini, et
non faciens, vapulabit plagis multis. Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum
proselytum. Et hoc dupliciter exponitur, ut referatur ad tempus post
Christum, et ante Christum. Si ad tempus post, sic loquitur futura
et praesentia. Praevidit enim quod per totum mundum Iudaei essent
dispergendi, et quod converterent ad legem suam, et perverterent a
Christo quos possent. Et ideo dicitur circuitis mare et aridam et
cetera. Dicuntur proselyti qui convertuntur a gentibus ad fidem
eorum, vel a Christianis; et quia praevidebat istos aliquos ad fidem
suam conversuros de Christianis, ideo hoc dicit. Et dicit unum,
quia paucissimi conversi sunt. Ideo intrarunt illam maledictionem,
quae habetur Os. IX, 10: quasi uvas in deserto inveni Israel.
Et cum factus fuerit, scilicet Iudaeus, facitis eum filium Gehennae
duplo quam vos: quia est primo gentilis et post Iudaeus, et tunc
habet duplicia peccata, scilicet gentilitatis et Iudaeorum, quia cum
sit Iudaeus, fit particeps occisionis Christi; si autem fuerit
Christianus, et post Iudaeus, efficitur in duplo peior, quia
maculat donum spiritus sancti, quod acceperat in sacramentis. Item
particeps fit peccatorum Iudaeorum; Io. VIII, 44: vos ex
patre Diabolo estis. Potest etiam referri ad tempus ante Christum,
quia ante Christum convertebant aliquos ad fidem suam. Et hoc patet,
quia quilibet diligit magis se quam alium; ergo si converterent alios
propter salutem animae, magis deberent de sui ipsius salute curare,
sed non curabant. Sed hoc faciebant totum propter quaestum, quia
volebant quod oblationes augmentarentur; unde futilis erat doctrina
eorum. Et cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo quam
vos; quia primo convertebatur ad Iudaismum et scandalizabatur, et sic
post iterato convertebatur. Unde II Petr. II, 21: melius est
viam iustitiae non agnoscere, quam post agnitam regredi. Item
aliter. Antequam esset Iudaeus, abstinebat a malis, saltem propter
laudem hominum, sed post, non: unde ad Rom. II, v. 14: cum
enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt
faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex. Unde
accipiebant exemplum a malis. Vae vobis, duces caeci. In hoc
ostendit quomodo sunt simulatores sanctitatis in his quae praelatis
debentur. Et primo de oblationibus; secundo de decimis, ibi vae
vobis (...) qui decimatis mentham et cetera. Videte: primo ponit
traditionem eorum; secundo arguit tribus rationibus. Prima pars, ubi
ponitur traditio cum ratione, habet duas partes. Secunda ibi et
quicumque iuraverit in altari et cetera. Isti totam religionem
trahebant ad quaestum, ut traherent homines ad offerendum. In templo
erat multum aurum positum: unde dicebant quod si aliquis iuraret per
templum, nihil debebat; sed qui iurabat per aurum, obligabat se ad
tantum pro quo iurabat. Item secunda traditio erat, quod erat ibi
altare et offerebantur multa super altare; unde dicebant quod qui
iurabat per altare, nihil solvebat, qui autem per oblationem,
obligabat se ad valorem oblationis. Et quare? Ut lucrarentur ex
poenis, et ut elevarent per sanctitatem oblationem, et ut incitarentur
homines ad magis offerendum. Et primo ponit primam partem; secundo
secundam. Circa primum duo facit. Primo proponit traditionem;
secundo improbationem, ibi stulti et caeci et cetera. Dicit ergo vae
vobis, duces caeci et cetera. Idem habetur supra XV, 14: caeci
sunt et duces caecorum; Is. LVI, 10: speculatores eius caeci
omnes. Qui dicitis, quicumque iuraverit per templum Dei, nihil
est, quia impossibile est quod iste aliud templum faciat; qui autem
iuraverit in auro templi, idest per aurum, debitor est, scilicet
illius auri. Consequenter ponit improbationem stulti et caeci; quid
enim maius est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Constat
quod illud quod est in templo, ratione templi sanctum est, unde qui
aliquid in templo furatur, sacrilegium committit: unde maius est
iurare per templum, quam per aurum. Chrysostomus: contra quosdam qui
dicunt quod iurare per Deum, nihil est. Unde qui iurant per Deum,
credunt nihil iurare; sed cum iurant per sancta Dei Evangelia,
credunt magnum esse. Unde potest eis dici: quid maius est, Deus vel
Evangelium? Constat quod Deus. Et hoc verum est simpliciter;
secus cum aliqua circumstantia additur, quae aggravat peccatum. Quia
qui iurat per sancta Evangelia Dei, iuravit cum quadam deliberatione
et solemnitate, et ideo gravius peccat. Deinde ponit secundam partem
traditionis et quicumque iuraverit in altari, nihil est: qui autem
iuraverit in dono quod est super illud, debet. Tunc ponit
reprobationem caeci, quid maius est, donum an altare quod sanctificat
donum? Non enim sanctificatur donum nisi per altare. Qui ergo
iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt.
Hic ponit aliam rationem. Templum continet aurum, et non e
converso: similiter altare continet donum, et non e converso. Unde
qui iurat per templum, iurat per aurum quod est in templo: et qui
iurat in altari, idest per altare, iurat per id quod est in eo. Item
sequitur alia ratio et qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo
qui habitat in ipso. Isti dicebant: qui iurat in templo, nihil
iurat. Sed ipse vult ostendere quod qui iurat per templum, iurat per
Deum, quia non iurat per templum nisi sanctificatum, et non est
sanctificatum nisi Deo. Ergo qui iurat per templum, iurat per
Deum. Deinde ponitur alia ratio et qui iurat in caelo, idest per
caelum, non iurat per eum, nisi quia thronus Dei, et quia
manifestatur ibi potentia Dei; unde qui in caelo iurat, iurat in
throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Ps. X, 5: Deus in
templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. Et istud inducitur
ibi secundum similitudinem. Sed mystice, secundum Origenem, facit
mentionem de templo, de auro et de altari, in quibus significatur vita
contemplativa et gloriosa. Per aurum contemplativa significatur, per
quod significatur subtilis sensus excogitatus ipsius Scripturae: quia
quantumcumque videatur rationabilis, nihil est nisi sit in templo,
idest nisi confirmetur in sacra Scriptura. Per altare signatur cor,
in quo debet esse ignis devotionis; Lev. VI, 12: ignis in
altari meo non deficiet. Per oblationes servitia et oblationes, quae
nisi a corde sancto, vel ab altari sancto exeant, non possunt valere;
Sup. VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum
lucidum erit. Per thronum vita gloriosa signatur: ibi Deus est qui
est excedens universa. Vel per altare et templum intelligimus
Christum: ipse enim se nominat templum; Io. II, v. 19:
solvite templum hoc, et in tribus diebus reaedificabo illud. Item
dicitur altare; ad Hebr. ult., 10: habemus altare, de quo edere
non habent potestatem qui in tabernaculo deserviunt. Unde quicquid
boni facimus, nisi sit in templo hoc, idest Christo, sanctificatum,
non valet; unde totum contemptibile est nisi referatur ad Christum.
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham,
et anethum, et cyminum. Hic reprehendit eos de decimis; et tria
facit. Primo ponitur eorum consuetudinem; secundo inducit doctrinam;
tertio ponit quamdam similitudinem. Secunda ibi haec oportuit facere;
tertia ibi duces caeci excolantes culicem et cetera. Unde dicit vae
vobis, Scribae et Pharisaei, et superaddit hypocritae, quia
principalis intentio erat simulatio, qui decimatis mentham, anethum et
cyminum. Potest intelligi, vel decimas datis, vel qui decimas
exigitis; unde plurimi erant sacerdotes et Levitae, ad quos
pertinebant decimas exigere quae eis debebantur, ut habetur Num.
XVIII, v. 21 et Deut. XIV, 22, ideo diligentissimi
erant ad exigendum, ideo usque ad minima exigebant, ut de cymino et
anetho. Et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium,
misericordiam et fidem. Quaedam enim debebantur sacerdotibus propter
se, ut decimae ex quibus debebant vivere; ad quaedam vero tenebantur
propter Deum, ut facere iudicium et misericordiam; unde dominus ab
eis ista requirebat, scilicet iudicium et misericordiam; Ps. c,
1: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. Item vult fidem
propter gloriam suam. Unde illa ad quae tenebantur propter Deum, non
curabant, unde dicit: et reliquistis quae graviora sunt legis,
iudicium, et misericordiam, et fidem. Sed de decimis, ad quae
tenebantur propter se, bene curabant, secundum illud Phil. c.
II, 21: omnes quaerunt quae sua sunt, non Dei. E contrario
facit caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu
Christi, I Cor. XIII, 5. Item potest dici vae vobis, qui
decimas datis, quia datis de minimis, de mentha, et cymino, et
huiusmodi, et hoc ut appareatis religiosi; sed de interioribus non
curatis, quia nec misericordiam, nec iudicium, nec fidem diligitis;
supra XII, 7: si sciretis quid est, misericordiam volo, et non
sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. Origenes dicit quod
per mentham et cyminum etc. possunt quaedam intelligi, quae ad
honestatem religionis pertinent. Unde misericordia, iudicium et fides
sunt sicut cibi, alia vero minima sunt sicut condimentum. Unde sicut
faciebant maiorem vim in condimento suo in parando cibum, quam in
cibo, sic et isti magis faciebant vim in hoc quod flecteretur genu
coram eis, quam in eis quae ad Deum pertinebant. Haec oportuit
facere, et illa non omittere. Quia dixerat, vae vobis, qui
decimatis, posset aliquis dicere quod prohiberet dominus dare decimas,
ideo dicit quod immo, cum dicit haec oportuit facere, et illa non
omittere; quasi dicat: non peccatis in istis, sed in omittendo ea ad
quae magis tenemini. Ideo et haec oportuit facere, idest decimas
exigere, et illa, scilicet iudicium, iustitiam et fidem, non
omittere. Sed hic potest esse quaestio de decimis. Videtur dominus
ponere necessitatem solvendi decimas; unde in toto novo testamento non
ita expresse fit mentio sicut hic. Sed numquid ex praecepto legis
habetur? Non: quia in lege quaedam moralia continentur, quaedam
caeremonialia, quaedam iudicialia. Moralia per omne tempus servanda
sunt, et ab omnibus; caeremonialia a certis hominibus, et certis
temporibus, ut circumcisio, et haec erant solum in figura; item
quaedam iudicialia, ut si quis furaretur ovem, reddat quadruplum.
Ideo quaeritur de decimis, utrum decimae sint praeceptum morale. Et
videtur quod non, quia moralia sunt de lege naturali. Illud autem
solum est de lege naturali, quod ratio naturalis suadet. Sed non plus
suadet dare decimam, quam nonam vel undecimam et cetera. Ergo non est
de iure naturali. Item, si decimae sint caerimoniales, ergo peccant
qui solvunt eas. Ad hoc dixerunt, qui ante nos fuerunt, quod quaedam
sunt pure moralia, quaedam pure caeremonialia, quaedam habent aliquid
de morali et aliquid de caerimoniali. Non occides, pure morale est.
Similiter, dominum Deum tuum adorabis et cetera. Si dicas:
quartadecima luna ad vesperam offeres agnum, istud pure caerimoniale
est. Sed si dicitur: memento quod diem sabbati sanctifices, aliquid
habet naturale, vel morale, et aliquid caerimoniale. Morale,
scilicet quod ratio naturalis suggerit, scilicet quod habeat aliquod
tempus, ad quod vacat, vel in quo vacet ad orandum Deum. Sed quod
die sabbati, vel dominico etc., iudiciale est. Unde dicunt quod
praeceptum de decimis partim caerimoniale est, partim morale. Sunt
enim ad sustentationem pauperum et eorum qui vacant servitio Dei, vel
praedicationi: qui enim servit communitati, convenit ei de communitate
vivere, et hoc est de iure naturali; sed quod decimam partem, hoc est
caeremoniale. Sed numquid tenentur modo? Dico quod determinatio ad
quemlibet principem qui habet potestatem legem constituendi, pertinet;
unde in potestate Ecclesiae est constituere vel decimam, vel nonam,
vel huiusmodi. Unde tenentur, non quia sit de iure naturali, sed ex
constitutione Ecclesiae. Duces caeci excolantes culicem, camelum
autem glutientes. In parte ista ponit similitudinem; unde dicit
excolantes culicem. Qui excolat, cum difficultate transglutit. Unde
vult dicere quod magnam curam ponunt in minimis, et parvam in magnis.
Vel per culicem peccata minima intelliguntur, per camelum grandia,
unde faciunt vim in parvis peccatis; et hoc est quod dicit camelum
autem transglutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui
mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Supra dominus
increpuit Pharisaeos de simulatione quam exterius praetendebant quam
non habebant in corde, sed ad quaestum retorquebant; hic de
simulatione puritatis quam exterius ostendebant. Et hic primo quantum
ad appetitum temporalium bonorum, vel quantum ad peccata carnalia:
secundo quantum ad spiritualia. Et primo agit de primo; secundo de
secundo, ibi vae vobis (...) quia similes estis sepulcris
dealbatis. Circa primum duo facit. Primo enim arguit eorum
simulationem; secundo proponit sacram doctrinam, ibi Pharisaee caece
et cetera. Dicit ergo vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae,
qui mundatis quod deforis est calicis et cetera. Notate quod istud
potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod sit locutio propria; et
vult tangere morem Pharisaeorum, qui ponebant magnam curiositatem in
mundando exteriora, ut habetur supra, quod servabant munditiam
urceorum et vasorum; unde vae vobis, qui magnam sollicitudinem
imponitis in mundando vasa, sed non corda. Unde sequitur intus
autem, idest in corde, pleni estis rapina et immunditia. Hieronymus
vult quod sit figurativa locutio, unde vult quod intelligatur munditia
omnis quae foris ostenditur. In paropside cibus ministratur, in
calice potus. Homo autem paropsis dicitur; cibus autem in quo Deus
delectatur, sunt bona opera quae facit; Io. IV, 34: cibus meus
est ut faciam voluntatem patris mei. Constat quod usus calicis et
paropsidis non est in superficie exteriori, sed interiori. Ille ergo
mundat calicem exterius, qui parat corpus suum exterius. Vos autem
estis huiusmodi intus autem pleni estis rapina et immunditia. Et duo
ponit, rapinam et immunditiam, quia duo sunt genera peccatorum:
carnalia quae consummantur in delectatione carnis, ut gula et luxuria;
alia quae in delectatione spiritus, ut superbia et avaritia, quia
avaritia quantum ad obiectum se tenet cum peccato carnali; quantum ad
completionem, quia completur in delectatione mentis, scilicet in
cupiditate pecuniae, se tenet cum spirituali. Unde reprehendit
avaritiam, cum dicit rapina. Rapina autem proprie est quando
accipitur alienum, sic proprie avarus detinet alienum: unde opponitur
iustitiae; Is. III, 34: rapina pauperum in domo vestra. Item
pleni immunditia, quantum ad gulam et luxuriam. Anima redditur impura
per passionem, nulla autem passio ita deprimit rationem sicut gula et
luxuria; Eph. V, 3: fornicatio et immunditia, aut avaritia, nec
nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Tunc reducit ad sanam
doctrinam Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et
paropsidis. Tota puritas exterior est a puritate interiori, ut
habetur supra VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus
tuum lucidum erit et cetera. Ideo docet quod mundet cor, et sic erit
totum mundum. Unde dicit Pharisaee caece et cetera. Sap. II,
21: excaecavit eos malitia eorum. Munda quod interius est, quia
quodcumque fiat exterius, dummodo fiat ex bona voluntate, totum bonum
est; Prov. IV, 23: omni diligentia serva cor tuum. Item
potest exponi de verbo hominis: unde illud quod interius est, potest
intelligi intellectus sacrae Scripturae, Eccli. XV, 3: cibavit
eum pane vitae et intellectus, in quo propinatur sapientia. Panis
sapientiae est verbum vitae. Unde quidam volunt ornare verbum
exterius, et de sententia non curant. Et isti mundant quod deforis
est. Vae vobis, (...) quia similes estis sepulcris dealbatis.
Hic arguit eos quantum ad peccata spiritualia. Et primo ponit
similitudinem; secundo exponit. Sepulcrum dicitur ubi mortuum corpus
quiescit. Mortua corpora sanctorum templum Dei sunt, in quibus Deus
habitat; I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod
estis vos. Corpus est habitaculum animae, et anima est thronus Dei:
ita sicut corpus est habitaculum animae, ita anima Dei; Ps. X,
5: dominus in templo sancto suo et cetera. Corpus vero peccatoris
est sepulcrum, quia mortuum continet, quia anima per peccatum
moritur; ideo mali sepulcrum dicuntur; Ps. XIII, 3: sepulcrum
patens est guttur eorum. In sepulcro est corpus mortuum intus, tantum
aliquando exterius est aliqua imago, quae videtur in facie vivere;
Apoc. III, 1: nomen habes quod vivas, et mortuus es. Et ideo
dicit quae foris apparent speciosa, propter decorem exterius
appositum, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia,
idest omni putredine et omni immunditia. Post hoc exponit sic et vos
foris quidem apparetis hominibus iusti, idest homines vos iudicant
iustos, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Comprehendit
peccata carnalia, avaritiam et gulam, sicut dictum est supra, sub qua
vanagloria continetur; Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam
suam quam Dei. Item sub iniquitate omnia peccata spiritualia. Tunc
cum dicit vae vobis, (...) qui aedificatis sepulcra prophetarum,
arguit eos de simulatione pietatis et duo facit. Primo ponit
simulationem eorum; secundo crudelitatem, ibi itaque testimonio estis
vobismetipsis et cetera. Item simulant dupliciter, factis et verbis.
Unde primo redarguit eos de factis; secundo de verbis. Secunda ibi
et dicitis: si fuissemus et cetera. Dicit ergo vae vobis qui
aedificatis sepulcra prophetarum. Sed quid est? Numquid ipsi male
faciebant? Nonne nos hoc bene facimus, qui corpora sanctorum in
capsis argenteis et aureis ponimus? Dicunt aliqui quod non
reprehenduntur de opere, sed de intentione, quia mala erat eorum
intentio; faciebant enim ut memoria sceleris patrum suorum ad memoriam
redigeretur hominum: unde consuetudo erat quod quando aliquod novum
accidebat, quod fiebat aliquid ad memoriam illius. Unde volebant quod
audacia parentum, quia ausi fuerunt interficere prophetas, esset in
memoria omnium. Sed haec expositio non consonat litterae. Ideo
aliter dicendum quod non vituperantur propter hoc, sed quia non
faciebant hoc nisi ut exterius ostenderent signa pietatis, sicut supra
dicitur quod decimabant mentham et cyminum. Item ornatis sepulcra
iustorum. Ornabant sepulcra, et tamen habebant animum ad
interficiendum propter simulationem. Similiter, dicit Chrysostomus,
est temporibus nostris, quod si aliquis faciat multa bona, ornet
sepulcra, manum habeat largam, et huiusmodi; si in lapidibus
aedificet, et intendat vanam gloriam, nec ambulet in viis domini, non
prodest ei. Item ostendebant verbo pietatem et dicitis: si fuissemus
in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine
prophetarum. Commune est quod in factis aliorum omnes sunt iudices
austeri: unde si videmus aliquem peccantem, iudicamus grande
peccatum, nostrum autem peccatum attenuamus; ideo isti filii malitiam
patrum suorum cognoscebant, suam autem non; supra VII, 5: eiice
primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo
fratris tui. Tunc ponit crudelitatem eorum. Et primo in generali;
secundo in speciali. Et ponit poenam temporalem, ibi ecce ego mitto
ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Circa primum primo
describit originem; secundo imitationem mali; tertio minatur poenam.
Dicit itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum
qui prophetas occiderunt. Sed quid mali erat eis, quia non erat in
potestate eorum? Ideo videtur quod non debebat eis imputari.
Videte: aliquando filius non imitatur peccata patris, aliquando
imitatur malitiam paternam. Si non sequitur malitiam paternam, non ei
imputatur. Aliquando accidit quod habet bonum patrem et malam matrem,
et e converso, et sequitur bonitatem patris, vel matris. Sed si
uterque malus, raro accidit quin imitetur malitiam eorum. Et ratio
est, quia filii malorum assuescunt malis a principio; et ei quod
assuescunt in iuventute, fortius adhaerent, et ideo magis sunt
proclives ad malum. Item parentes mali cum vident filios aliquod malum
agere, non castigant eos; quare peccatum eorum aggravatur ita quod
peccata parentum redundant in filios; Ex. XX, 5: ego sum Deus
Zelotes vindicans peccata patrum in filios. Ideo dicit quia filii
estis eorum, qui habetis malitiam eorum; Sap. III, 12:
nequissimi filii eorum. Unde estis filii per imitationem: et hoc est
quod sequitur implete mensuram patrum vestrorum. Non est imperativum,
sed nuntiativum: implete idest implebitis, quasi ut homo loqueretur,
idest interficietis me; Io. c. XIII, 27: quod facis fac
citius. Vel potest esse permissivum, idest, non impediemini per me;
idest aliquando voluistis sed non permisi; de caetero non impediam.
Ideo implete mensuram patrum vestrorum. Sed quid est quod dicit
implete? Videndum quod omnia quae eveniunt, ex certo Dei iudicio
eveniunt. Sed in illo Dei iudicio non statim solvitur poena, donec
totaliter exaggeretur et veniat ad cumulum: unde quantum ad iudicium
Dei non adhuc erat impleta culpa eorum. Unde interfecerunt
prophetas, et non est adhuc impleta culpa, sed in me complebitur.
Ideo implete mensuram patrum vestrorum. Is. XXVII, 8: in
mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabis eam. Vel
implete. Patres peccaverunt, sed vos implete. Tunc aliquis implet,
quando pervenit ad tantum quantum patres sui. Ideo patres vestri
occiderunt prophetas, et vos implete. Vel potest dici quod illi
peccaverunt servos interficiendo, isti autem filium interficiendo;
unde impleverunt nequitiam patrum. Sed dominus voluntarie se obtulit,
et non se opposuit. Item non improperat eis peccatum suum, sed solum
suorum, quia boni pastoris est ut iniuriam suorum reputet suam. Tunc
subiungit de poena serpentes, genimina viperarum et cetera. Et
videtur quod satis congrue loquitur de culpa. Serpens animal venenosum
est, et occidit veneno suo: sic isti serpentes dicuntur, quia
prophetas occiderunt. De vipera etiam dicitur quod pariendo moritur,
unde foetus corrodit viscera matris: sic cum ipsi essent mali,
vituperabant patres. Unde, vos tales, quomodo effugietis iudicium
Gehennae? Secundum iudicium hominum evaditis, sed secundum iudicium
Dei quomodo evadetis? Unde oportet habere cor mundum. Iob XIX,
29: fugite a facie gladii.
|
|