|
Supra posita est multiplex provocatio Iudaeorum; nunc ponitur
praeparatio per instructionem discipulorum Christi. Instruuntur autem
de periculis. Et primo ponitur interrogatio discipulorum; secundo
responsio Christi, ibi et respondens Iesus dixit eis. Circa primum
duo. Primo ponitur occasio interrogationis; secundo interrogatio,
ibi sedente autem eo super montem oliveti et cetera. Occasio fuit
duplex. Praenuntiatio destructionis templi, quam quidem
praenuntiationem fecit facto et verbo, quia egressus est de templo.
Supra cap. proximo. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; et
hoc ostendit, quia exivit; unde quia corporaliter exivit, ideo
ostendit quia spiritualiter; Io. VIII, v. 59: Iesus autem
abscondit se, et exivit de templo. Cum peccator non vult corrigi,
exit dominus ab eo; Thren. I, 6: egressus est a filia Sion omnis
decor eius. Tunc ponitur interrogatio, ibi et accesserunt ad eum
discipuli secreto, dicentes; secundo responsio, ibi ipse autem
respondens et cetera. Ita ibat. Sed tunc accesserunt discipuli, ut
ostenderent aedificationes templi, ut videret quam pulchra est domus,
quam decora; unde in alio loco, scilicet Mc. XIII, 1,
habetur: vide quales lapides et quales structurae. Sed quaerit
Origenes: nonne alias ibi fuerat, et nonne bene sciebat? Solvit
quod non petebant ut eum docerent, vel quasi nesciret, sed ut remedium
inveniret destructioni. Ita Christianus est templum Dei, ut habetur
ad Phil. II, discipuli autem sunt intercessores, ne destruatur
templum hoc. Tunc respondet dominus: videntur vobis ista magna?
Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret
superbiam omnis gloriae et cetera. Unde subdit amen dico vobis, non
relinquetur hic lapis super lapidem. Est ne hoc verum? Tempore
Chrysostomi non adhuc totum evenerat, sed sperabatur quod veniret.
Vel potest dici quod non vult dicere nisi quod destrueretur. Vel
dicendum quod sicut secundum Dei provisionem aliquando restauratum est
templum, sic secundum Dei provisionem, incipiente confirmatione legis
novae, destructum est templum, ne sacrificia fiant in templo. Unde
si non fuisset destructum, multi facti Christiani caeremonias
facerent, et ad templum redirent: unde dispensatione divina factum est
ut destructum sit. Et hoc habetur Lc. XXI, 6, ubi de templo
dicitur: venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem,
qui non destruatur. Sic etiam contingit quod aliquis aedificatus per
bonas virtutes, si cadat per aliquod peccatum mortale, si negligens
fuerit et non sollicitus, totaliter cadit et destruitur; Ps.
CXXXVI, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Unde vult dicere quod non solum templum, sed etiam pertinentia, quae
erant umbra, ut habetur ad Hebr. X, 1: umbram habens lex
futurorum bonorum. Posita occasione, ponitur interrogatio. Et
debemus notare quod exivit et ivit ad montem oliveti, et significat
Ecclesiam, in qua olivae uberes sunt plantatae; Ps. LI, 10:
ego sicut oliva fructifera. Et inde instruit discipulos. Dixerat
destruendum templum, ideo tria quaerunt. Primum de templo; secundum
de adventu; tertium de fine saeculi. Unde dicunt dic nobis quando
haec erunt, scilicet consummatio tuae comminationis; et de adventu
tuo: et quod signum adventus tui; item de fine saeculi: et
consummationis saeculi. In Luca solum tangitur de una quaestione,
scilicet de destructione Ierusalem, quia non credebant quod deberet
destrui nisi post adventum secundum; unde dicebant, Act. I, 6:
si in tempore hoc restitues regnum Israel? In Marco XIII, 3,
dicitur quod solum miserunt Petrum, et Ioannem, et Iacobum, et
Andream; quia isti primo vocati sunt, et magis habebant fiduciam
accedendi ad eum. In quo habemus exempla, quod illi qui diutius Deo
adhaerent in contemplatione, sunt Deo magis familiares; Deut.
XXXIII, 3: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de
doctrina eius. Isti discipuli quaesierunt de adventu, et iste duplex
est. Ultimus, qui est ad iudicandum; et iste erit in consummatione
saeculi. De isto habetis Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum
ascendentem in caelum, ita veniet. Alius est adventus confortans
mentes hominum, ad quos venit spiritualiter. Infra videbunt filium
hominis venientem in nubibus, idest in praedicatoribus, quia per
praedicatores venit Deus in hominum mentes. Unde dubium est ad quid
debet referri. Tamen dicit Augustinus quod totum debet referri ad
adventum spiritualem. Aliqui vero quod ad secundum adventum. Quidam
autem exponunt de destructione Ierusalem, et de ultimo adventu.
Primo ergo respondet quantum ad destructionem; secundo quantum ad
secundum adventum, ibi sicut enim fulgur exit ab oriente. Circa
primum duo. Primo praenuntiat quae antecedentia sunt ad
destructionem; secundo ipsam destructionem, ibi cum ergo videritis
abominationem desolationis et cetera. Ista praeambula erant et ex
parte extraneorum, et eorum qui in Ecclesia continentur. Primo ergo
ex parte extraneorum; secundo ex parte eorum qui sunt in Ecclesia,
ibi et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Circa
primum duo. Primo praemittit pericula spiritualia; secundo
corporalia, ibi audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum.
Dicit ergo: ita quaeritis de consummatione, tamen ante debetis esse
solliciti de vobis, quod non decipiamini; ideo dicit videte ne quis
vos seducat. Ad Eph. V, 15: videte itaque, fratres, quomodo
caute ambuletis. Multi venient in nomine meo dicentes: ego sum
Christus. Aliquis venit ut missus a Christo, sic venerunt
discipuli. Alii vero dicuntur venire in nomine Christi, qui dicunt
se esse Christum, usurpantes sibi nomen quod non datur alii; Phil.
II, 9: datum est ei nomen, quod est super omne nomen. Unde multi
seductores venient, qui venient a seipsis; Christus autem non a
seipso, sed a Deo; unde Io. VII, 28: a meipso non veni.
Licet autem hoc de Antichristo specialiter dictum sit, tamen potest
dici de multis aliis. Unde quia veritati non adhaeserunt, dati sunt
erroribus. Et hoc accidit in Simone mago, qui libros scripsit, et
appellavit se librum Dei, Deum magnum, omnia Dei, et multos
seduxit. Illorum enim est seduci qui divisi sunt in errores, quia
stultorum infinitus est numerus, Eccle. I, 15. Unde veritas
congregat, error autem dividit, et hoc est periculum. Potest etiam
ad secundum adventum referri, ista enim accident circa diem iudicii.
Audituri enim estis praelia et cetera. Hic primo ponit pericula;
secundo confortat. Dicit ergo: ita dictum est videte ne quis vos
seducat, (...) quia audituri estis praelia et cetera. Et hoc
statim post passionem. Statim enim missi fuerunt in Iudaeam ab
imperatore pessimi tyranni, qui mirabiliter eos gravabant, ita quod
quasi ferre non possent. Unde audituri estis praelia et opiniones
praeliorum, quia in praeliis multum valent opiniones; unde frequenter
contingit quod pauci debellant multos; Ier. VIII, 16: a Dan
auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius
commota est omnis terra. Et videte. Possent aliqui credere quod
esset statim finis mundi; unde dicitur quod tanta fuit tribulatio,
quod credebant finem mundi venisse, ideo dicit videte ne turbemini.
Oportet enim haec fieri, sed nondum finis, quasi sit destructio
Ierusalem, quia non fuit eius destructio post passionem usque ad
quinquagesimum annum. Sed posset aliquis dicere: tu dicis quod
audituri sumus praelia, semper fuerunt praelia. Respondet: numquam
vidistis talia. Consurget enim gens in gentem, scilicet gens
Romanorum contra gentem Iudaeorum et regnum, scilicet Romanorum
contra regnum Iudaeorum. Et erunt pestilentiae et cetera. Posset
dicere: ista praelia a casu fiunt, et non ex Dei vindicta. Sed quod
fiant a Dei vindicta hoc patet, quia non solum ista mala infligentur a
populo, sed a Deo, quia erunt pestilentiae, quae ex corruptione
aeris proveniunt, et fames, et terraemotus per loca. Et haec omnia
acciderunt ante destructionem Ierusalem. Diceret aliquis: omnia ista
fuerunt a casu, et non fuerunt indicativa doloris: immo. Unde dicit
haec autem omnia initia dolorum. Is. XIII, 8: quasi
parturientes dolebunt. Sic exponit Chrysostomus. Sed secundum quod
refertur ad consummationem saeculi, sic exponit Origenes. Sic
debemus considerare de mundo sicut de uno homine, quia cum tendit ad
mortem, incipiunt debilitari virtutes vitales. Sic in ostensione
universalis commutationis immittet dominus aliquam particularem
immutationem, ita quod non habebunt aliquam virtutem, et tunc erunt
pestilentiae, quia corrumpetur aer qui servit nobis in duobus. Item
corrumpetur terra, quae servit nobis in cibum, quia germinat herbas et
grana, unde cibus nascitur, et haec debilitabitur ita quod erit fames
in terra. Item terra sustentat nos, et contra hoc terra
inquietabitur, unde fiet terraemotus. Prima duo universalia, sed hoc
ultimum erit particulare, quia fiet per loca. Et quare non fiet
universaliter per totum mundum? Ut homines videntes redeant ad cor et
convertantur. Item contingit quod ex penuria rerum accidit fames, et
tunc propter famem exurget gens contra gentem; et hoc poterit esse
circa finem mundi. Aliter tamen potest esse quod aliquando resurget
gens contra gentem, non propter penuriam, sed propter vanam gloriam.
Aliquando convenit propter iniustitias hominum. Aliquando propitiatur
Deus, et coarctat malos Angelos per bonos Angelos, ut Ez.
XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro
domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Unde stat mundus
per orationem bonorum. Et tunc, scilicet in fine mundi refrigescet
caritas, et tunc erunt multa mala, quia tunc Angeli boni dimittent
Daemones, qui habent nocere terrae et mari; ideo quia potestatem
habent super terram et mare, commovebunt totam terram. Et quod hoc
possunt, habetur Iob I, 7 ss. Hieronymus dicit quod potest dici
de adventu domini quo venit quotidie in Ecclesiam. Secundum enim quod
haeretici impediunt ipsa bona ipsius Ecclesiae, tunc accidunt
pestilentiae spirituales, et fames, scilicet indigentia boni
documenti, Amos V, alias VII, et terraemotus, idest homines qui
sunt solidi movebuntur. Tunc tradent vos in tribulationem. Tunc
ponit quaedam praeambula, quae futura erant in Ecclesia. In
Ecclesia futura erant prospera et adversa. Et primo ponit adversa;
secundo prospera, ibi et praedicabitur hoc Evangelium regni in
universo orbe. Adversa autem nuntiat dupliciter, ab exterioribus et
interioribus. Deut. XXXII, v. 25. Foris vastabit eos
gladius, et intus pavor. Et tangit tria pericula: tribulationem,
occisionem et odium. Possent dicere: verum est quod mundus hoc
patietur, sed quid ad nos? Immo, dicit. Et ideo dicit vos; quasi
dicat, non eritis immunes, sed tribulabimini, ad litteram; II ad
Cor. VI, 4: in tribulationibus, in necessitatibus et cetera.
Item occident vos, sicut patuit quod occiderunt Stephanum et
Iacobum: unde dicit Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut
oves occisionis. Item eritis odio omnibus gentibus, idest Iudaeis.
Vel omnibus, qui diffusi sunt per universum mundum; supra V, 10:
beati qui tribulationem patiuntur propter iustitiam. Et ponit
consolationem, quia cum omnes patiantur, hoc patiemini propter nomen
meum. Ier. XLV, 4: ecce quos aedificavi, ego destruo, et
post: et tu quaeris gaudia? Origenes dicit quod referendum est ad
secundum adventum, quia ita erit universalis persecutio, quod omnes
mali persequentur bonos; et propter hoc dicit tunc. Consuetudo enim
erat quod cum accidebant mala, dicebant hoc esse propter peccatum
Christianorum. Unde insurgebant contra eos; unde tunc tradent vos in
tribulationem. Et tunc scandalizabuntur multi. Hic ponit pericula ab
interioribus. Est enim triplex scandalum quod patiemini, scilicet
infirmorum, item mutuam laesionem, item debilitatem. Unde dicit tunc
scandalizabuntur multi; quia etiam multum perfecti scandalizabuntur;
unde supra XVIII, 7: necesse est ut veniant scandala. Unde
etiam electi turbantur, cum vident scandala, unde dicebat Paulus II
Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? Et invicem
tradent. Ex hoc patet tribulatio. Supra X, 21: tradet autem
frater fratrem in mortem et cetera. Et non solum corporaliter, sed
etiam spiritualiter, quia aliqui sunt principium erroris, et ex hoc
sequetur quod odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent
et seducent multos. Tales sunt qui in Ecclesia multos seducunt; II
Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo. Item I
Io. II, 18: Antichristi multi facti sunt. Ex nobis
prodierunt, sed non erant ex nobis. Unde haec mala accident, quod
fratres corrumpent, quod multos seducent. Item tertium, quia non
tantum hoc facient sed etiam corrumpent, unde deficient: quoniam
abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Apoc. II, 4:
sed habeo adversum te pauca, quia caritatem tuam pristinam reliquisti.
Potest dici refrigescere, quia cum vident alios relinquentes
caritatem, et ipsi refrigerantur, licet non penitus pereat; et in
multis, sed non in omnibus, quia semper fuit fervida in apostolis;
Rom. VIII, 35: quis separabit nos a caritate Christi?
Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an
persecutio, an gladius? Unde ita erit in multis, sed non in
omnibus, quia qui perseveraverit usque in finem, scilicet praesentis
vitae, hic salvus erit. Idem habetur supra X, 22. Et
praedicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo. Supra dominus
praedixit adversa in Ecclesia futura; nunc autem praedicit prospera,
quia apostoli qui ex Iudaeis nati erant, aemulabantur carnem suam;
Rom. IX, 2: tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi
meo; ideo ad eorum consolationem, quia multo plures erant vocandi ad
fidem, dicit: praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe.
Ipse enim incipiens praedicationem dixit: poenitentiam agite:
appropinquabit enim regnum caelorum. Hoc autem praedicabitur in
universo orbe: non enim lex nova determinata est uni populo, sicut lex
vetus. Marc. ult., 15: praedicate Evangelium omni creaturae.
Et dicit Chrysostomus quod hoc fuit impletum ante excidium urbis
Ierusalem, et hoc probat per apostolum ad Rom. X, v. 18, ubi
dicit apostolus: in omnem terram exivit sonus eorum. Ideo videbatur
diffusa doctrina evangelica per totum orbem. Item per aliam
auctoritatem quae habetur ad Col. I, 6: praedicatio Evangelii
fructificat. Et non est mirum, quia unus apostolus, scilicet
Paulus, tantum ampliavit, quod pervenit Romam et Hispaniam; unde
expletum est quod habetur Is. LVII, 9: misisti legatos tuos
procul. Et ideo dicit Chrysostomus quod in hoc est admiranda virtus
Christi, quod infra spatium quadraginta annorum ita crevit doctrina
eius quod totum mundum implevit; unde bene dicit et praedicabitur hoc
Evangelium regni in universo orbe. Sed numquid omnes credent? Non;
sed quidam sic, quidam non. Et quod quidam credent, hoc erit in
testimonium contra eos qui non credent, ut Hieronymus dicit. In
testimonium omnibus gentibus; ad Rom. I, 5: accepimus gratiam et
apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus, ita ut sint
inexcusabiles. Et tunc, scilicet quando omnes gentes credent, veniet
consummatio, idest destructio Ierusalem: et de hoc potest intelligi
quod dicitur Ezech. VII, 3: nunc finis super te, et immittam
furorem meum in te. Fecit enim signa, divulgavit Evangelium, nec
credere voluerunt; ideo accidit eis quod dicitur Mal. I, v. 10:
munus non accipiam de manu vestra. Augustinus vult quod non debeat
referri ad consummationem Ierusalem, sed mundi; unde dicit
praedicabitur, scilicet ante finem mundi in testimonium omnibus
gentibus, quia non omnes credent; et tunc veniet consummatio, idest
finis mundi. Et hoc est unum signum, quod donec sit divulgata
praedicatio Evangelii per universum orbem, non veniet finis. Non
autem adhuc venerat, ut dicit Augustinus, ad quosdam barbaros in
Africa. Et respondet ad illud: in omnem terram exivit sonus eorum,
Ps. XVIII, 5, quod posuit praeteritum pro futuro. Et ad
illud quod scribitur ad Col. I, 6 dicit quod adhuc non ad plenum
fructificabat, sed iam incipiebat. Et potest sic distingui, quod
diffusio per Evangelium potest dupliciter intelligi. Vel quoad famam
tantum, et sic completa fuit ante excidium urbis; licet enim aliqui
non recepissent, tamen nulla gens fuit ad quas non pervenisset fama.
Si autem intelligatur diffusio cum effectu, tunc verum est quod dicit
Augustinus, quod nondum venit in omnes gentes.
|
|