|
Iam destructionem posuit, in parte ista ponit quod veniet
consummatio: et ponit quaedam praeambula. Et primo ponit prophetiam;
secundo admonitionem, ibi tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad
montes; tertio rationem admonitionis, ibi erit enim tunc tribulatio
magna. Ita dixit veniet consummatio, cum ergo videritis abominationem
desolationis et cetera. Quid est quod vocat abominationem? Potest
dici quod abominatio dicitur exercitus Romanorum, et dicuntur
abominationes desolationis, quia fuerunt desolatores terrae. Vel per
abominationes idola: et de duplici idolo potest dici. Legitur quod
Pilatus introduxit aquilam in templum, quod erat signum Romanorum,
quod Iudaei abominationem dicebant. Unde tunc cum videritis idolum
positum in loco sancto, tunc potestis cognoscere impletionem prophetiae
Danielis de destructione Ierusalem. Vel potest dici quod Ierusalem
destructa fuit dupliciter. Primo a Tito et Vespasiano, et tunc
combustum fuit templum, et tunc adhuc dimissi fuerunt aliqui.
Postmodum adhuc aliqui rebellaverunt, et tunc Adrianus, qui
successit Traiano, destruxit penitus, et dedit legem quod nullus
Iudaeus ibi de caetero habitaret, et vocavit civitatem nomine suo;
item posuit in sacro loco idolum. Unde illud idolum, quod posuit
Adrianus, potest dici abominatio; unde cum hoc videritis et cetera.
De hac deiectione satis habetur Thren. II. Qui legit intelligat.
Et quare hoc dicit? Quia in illa prophetia Danielis multa dicuntur
de passione Christi. Sunt enim haec verba observanda; unde ibi
dicitur: occidetur Christus, (...) et erit in templo abominatio
desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit
desolatio. Unde qui videt, intelligat quod talia acciderunt. Tunc
qui in Iudaea sunt fugiant ad montes. Ponit admonitionem utilem. Et
primo ponit eam; secundo excludit impedimenta fugae. Quaedam enim
sunt impedimenta evitabilia, quaedam inevitabilia. Dicit tunc qui in
Iudaea sunt, fugiant ad montes. Tunc, scilicet in tempore
Vespasiani. Tunc temporis quidam dictus Agrippa dominabatur in
montibus, et iste obediebat Romanis, nec rebellabat eis: unde cum
aliae gentes haberent guerram, iste et gens sua in pace erat. Unde ex
Dei providentia admoniti fuerunt fideles qui erant in Iudaea quod
recederent et irent ad regnum istius Agrippae, et sic fecerunt: unde
tunc qui in Iudaea sunt, scilicet fideles, fugiant in montes;
Zach. II, 6: fugite a terra Aquilonis et cetera. Tunc removet
impedimenta fugae. Et quia quaedam impedimenta sunt evitabilia,
quaedam non, ideo primo ponit pericula evitabilia; secundo
inevitabilia, ibi vae praegnantibus et cetera. Quae sunt vitabilia,
sunt negotia terrenorum: et istorum quaedam accidunt in civitate,
quaedam extra; ideo utrumque ponit. Secundum ibi et qui in agro, non
revertatur tollere tunicam suam. Dicit ergo et qui in tecto, non
descendat tollere aliquid de domo sua; idest quicumque habitat in
civitate, etiam si in domo, non revertatur tollere et cetera. Item
et qui in agro non revertatur, in domum, tollere tunicam suam,
scilicet quaecumque sint necessaria, quia cuncta quae habet homo,
dabit pro anima sua. Et quare hoc dicit? Quia imminente festo
Paschae convenerunt multi in Ierusalem: quod sciens Titus obsedit
civitatem, cum ita essent congregati. Unde vult dicere: ita cito
accidet istud malum, quod non poterit aliquis sibi cavere. Item ponit
impedimenta inevitabilia. Et quia erant quaedam inevitabilia virtute
hominum et simpliciter, quaedam licet inevitabilia, tamen virtute Dei
vitabilia; ideo primo de primo; secundo de secundo, ibi orate et
cetera. Illud quod cum est, nullo modo vitari potest, est onus
filiorum. Quamvis enim posset alicui dici: salva animam tuam, posset
dicere: quomodo possum dimittere filium? Ideo hoc exponit: vae
praegnantibus et nutrientibus, quia tales non poterant fugere, quia
nec illis erat dicendum quod abortum procurarent, nec nutrientibus ut
filios occiderent; et sic impletur quod dicitur Lc. XXIII v.
29: beata ubera quae non lactaverunt. Item alia sunt impedimenta
ubi non potest homo ponere remedium nisi per Deum. Aliquod enim
tempus est ineptum vel per naturam, vel per legem: per naturam, ut
tempus hiemale, quia tunc impeditur homo fugere propter asperitatem
temporis. Item propter legem, ut si accidat in sabbato, quia Deus
praecepit quod non irent ultra unum milliare. Et quia istud non est in
potestate nostra, sed Dei, ideo orate ne fiat fuga vestra in hieme,
vel sabbato, quia in talibus ad Deum solum est recurrendum. Unde
Osee VI, v. 1: venite et revertamur ad dominum, quia ipse cepit
et salvabit nos. Orate quod non fiat in hieme, quia impedit fugam
naturaliter propter discrimen viae; nec sabbato, quia impedit secundum
legem Dei. Item notate quod dicit sabbato, in quo designat, quod in
die festo fuerunt debite interfecti. Unde necessitas fugiendi? Ex
magnitudine tribulationis. Unde primo ponit tribulationem et
magnitudinem tribulationis; secundo ponit causam, ibi et nisi breviati
fuissent dies illi et cetera. Dicit ergo erit enim tunc tribulatio
magna qualis non fuit ab initio mundi. Et hoc satis potest perpendere
qui legit historiam Iosephi, quod multi fame mortui sunt. Item erant
seditiones in civitate, ita quod ipsi se invicem interficiebant: unde
cum Titus, qui erat mitissimus, vellet eis parcere, ipsi nolebant.
Item erant latrones inter eos qui interficiebant multos. Et quaedam
mulier comedit filium suum. Unde fuit talis tribulatio, qualis
numquam visa est. Et hoc dicit Lucas XXI, 23 s.: erit
tribulatio et cadent in ore gladii. Sed numquid erit maior in tempore
Antichristi? Sic; sed non erit inter Iudaeos. Et quaerit
Chrysostomus propter quod peccatum accidit, quia nec poena Sodomorum
fuit tanta, unde non esset poena gravior nisi peccatum gravius. Et
quia possent dicere quod ista acciderant eis propter peccata
Christianorum, ideo dicit quod non; unde nisi breviati fuissent dies
illi, non fieret salva omnis caro. Augustinus dicit quod quidam sic
exposuerunt, quod dies tunc facti sunt breviores, sicut tempore Iosue
longior. Sed contra dicit Ps. CXVIII, 91: ordinatione tua
perseverant dies: ideo dupliciter potest dici. Primo quod dies
tribulationis sunt breviati primo in numero. Unde si durasset tempus
illud, omnes essent interfecti, quia nullus remansisset. Et quare?
Quia Romani dominabantur per totum orbem, et iam Iudaei dispersi
sunt per universum mundum; ideo si durasset tempus illud, interfecti
fuissent ubique terrarum. Vel dicuntur dies breviati, quando mala
breviantur. Et quare breviantur? Propter electos: non quod
exciderit verbum Dei. Multi enim conversi erant de populo illo, et
rogabant pro populo ut relinqueretur semen; Is. I, v. 9: nisi
dominus reliquisset semen, quasi Sodoma essemus et cetera. Tunc
ponit Chrysostomus duas considerationes, quare hoc dicatur, quia ibi
erant aliqui discipuli, item Ioannes adhuc ultra vixit. Ideo dicit
quod Ioannes non fecit mentionem de hoc in Evangelio suo, quia
scripsit post hoc factum: unde dixisset praeterita; sed Matthaeus et
Lucas, qui ante scripserunt, fecerunt mentionem, quia tunc erat
futurum. Ideo dicit quod manifestum fuit miraculum cum Romani
impugnarent Iudaeos, et quasi tota gens Iudaeorum pateretur
excidium, quod tam pauci Iudaei poterant ire per universum orbem ad
convertendum quasi totum mundum, et haec fuit mirabilis virtus
Christi. Hilarius exponit quod referuntur haec verba ad finem mundi.
Cum videritis abominationem hanc, nominat Antichristum. II ad
Thess. II, 2: nec terreamini nec per spiritum, nec per
sermonem, quasi instet dies domini, ne quis vos seducat ullo modo.
Et tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes; quia Iudaei
deficient, unde fugient terram Iudaeorum, et convertentur ad montes
Christianitatis. Et qui in tecto non descendat tollere aliquid de
domo sua. Vult dicere quod perfecti non moveantur a sua perfectione.
Unde tangit contemplativam vitam, quae signatur per tectum; unde
tales a sua contemplatione non debent recedere. Item qui in agro,
tangit vitam activam. Tales non revertantur ad pristinam vitam, sed
maneant in suo proposito. Et quid per praegnantes? Homines graves
peccatis. Homines nutrientes sunt homines imperfecti. Unde vult
dicere, quod vae hominibus oneratis peccatis, et non confirmatis.
Secundum Augustinum praegnantes sunt qui concipiunt male agere;
nutrientes, qui iam opere complent. Et quid dicit hieme et sabbato?
Per hiemem signatur tristitia, per sabbatum laetitia. Unde ne fiat
in hieme per tristitiam absorbentem, vel sabbato per laetitiam animum
elevantem. Vel per sabbatum otium bonae operationis, per hiemem
refrigerationem caritatis. Et nisi breviati fuissent dies illi; quia
parum durabit, et si duraret non salva fieret omnis caro, idest omnis
carnalis. Item possunt referri ad adventum Christi per Ecclesiam;
et sic dicit Origenes quod sicut verbum Evangelii divulgatum est
adveniente ipso, sic falsa doctrina divulgabitur adveniente
Antichristo; et sicut Christus habuit suos prophetas, sic et
Antichristus. Tunc qui in civitate fugiant ad montes, perfectae
iustitiae. Praegnantes dicuntur, qui adhuc percurrunt verbum
salutis; nutrientes qui aliquid iam fecerunt. Orate ergo ut non
impediantur per desidiam et torporem. Erit tunc tribulatio magna,
quia erit perversio doctrinae Christianae per falsam doctrinam. Et
nisi essent dies breviati, scilicet documento doctrinae, per
additamenta verae doctrinae, non fieret salva omnis caro, idest omnes
converterentur ad falsam doctrinam.
|
|