|
Postquam dominus respondit interrogationi discipulorum de destructione
civitatis, hic incipit respondere his quae ad secundum adventum
pertinent. Iste autem adventus est adventus ad iudicium: ideo
dividitur, quia primo proponit signa et modum veniendi; secundo
tractat de iudicio, infra XXV, 1 simile est regnum caelorum decem
virginibus. Circa primum duo facit. Primo praemittit signa
praecedentia Christi adventum; secundo agit de ipso, ibi et videbunt
filium hominis et cetera. Circa primum duo, quia duo praecedentia
erunt, primo ex parte hominum, et electorum; secundo ex parte
elementorum ibi statim autem post tribulationem dierum illorum sol
obscurabitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit
quamdam admonitionem; secundo rationem huius admonitionis, ibi surgent
enim pseudochristi et pseudoprophetae. Dicit ergo tunc si quis vobis
dixerit: ecce hic est Christus et cetera. Notandum quod ly tunc non
dicit tempus determinatum, sed tempus confusum, quia hoc non statim
factum est post destructionem Ierusalem, sed expectatur futurum in
fine. Simile habetur supra II cap. quod habitavit dominus in
Nazareth, unde Nazarenus dicitur, et sequitur: tunc venit Ioannes
Baptista praedicans in deserto Iudaeae; non quod tunc venerit, quia
fuerunt forte viginti anni inter duo tempora, unde tenetur pro tempore
confuso. Sic hic. Futurum enim est quod multi seductores venient,
et dicent Antichristum esse Deum. Tunc si quis dixerit vobis: ecce
hic est Christus, aut illic, nolite credere. II ad Thess. II,
2: non terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque
per epistolam, quasi per nos missam, quasi instet dies domini.
Deinde cum dicit surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae,
assignat rationem admonitionis. Et primo ponit rationem ex
necessitate; secundo ex falsitate doctrinae, ibi sicut enim fulgur
exit ab oriente et cetera. Circa primum tria facit. Primo introducit
seductores; secundo vehementiam seductionis; tertio admonitionem.
Dicit ergo tu dicis quod aliqui erunt qui dicent se Christum: sed
numquid alii erunt? Ita, surgent enim pseudochristi, idest qui
dicent se christos, et hoc factum est ante destructionem Ierusalem;
I Io. II, 18: sed audistis quod venit Antichristus, unde
Antichristi facti sunt multi. Et pseudoprophetae. Sicut enim
Christus habuit veros prophetas, qui praenuntiaverunt eum, sic
Antichristus falsos; et hoc est quod dicitur I Io. IV, 1:
multi pseudoprophetae exierunt in mundum. Sed numquid facient isti
miracula et effectus? Unde dabunt signa et prodigia; II ad Thess.
II, 9: cuius adventus est secundum operationem Satanae; Apoc.
XVI, v. 13: et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de
ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum. Sed
est quaestio: numquid Daemones possunt facere miracula? Dicendum
quod non, si proprie sumatur miraculum: quia miraculum proprie non est
quod fit praeter ordinem alicuius causae particularis, sed quando
praeter ordinem totius creaturae, et hoc fit per solam virtutem
divinam. Sed bene possibile est, quod creatura superior non
contineatur in ordine creaturae inferioris; unde aliquid fit per
virtutem superiorum, quod non fit per virtutem elementorum: sic in
hominibus aliquis facit per artificium aliquid, quod mirum videtur
aliis. Sic de Daemonibus, quia subtilioris sunt intelligentiae;
ideo sicut artifices aliqui aliquid faciunt quod videtur mirum aliis,
sic et Daemones aliqua faciunt naturaliter, quae videntur nobis mira.
Sed quomodo fiet istud? Opinio fuit Avicennae quod natura corporalis
obedit ad nutum intelligentis, unde ad apprehensionem immutatur
corpus. Sed Augustinus istud amovet, quia non obedit ad nutum
alicuius creaturae, sed solius Dei. Ideo dicendum quod in rebus
naturalibus sunt virtutes determinatae ad procreandum aliqua, ut
ranas, et huiusmodi: istas virtutes noverunt melius Daemones quam
alii. Et hoc probat Augustinus, quia ignis qui descendit super oves
Iob fuit naturalis. Potest enim excitare corpora, et congregare, ut
faciant talia miracula. Illa vero miracula quae non procedunt ex
virtute alicuius rei naturalis, haec non possunt facere, scilicet ut
mortuus suscitetur. Unde talia non faciunt nisi in praestigiis, ut
Simon magus fecit movere caput. Unde ista quae non fiunt ex virtute
naturae, non possunt; unde dabunt signa magna, idest, quae homines
reputant magna. Sed quis erit effectus? Ita ut in errorem
inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et dicit Origenes quod
sermo dictus est per exaggerationem, quia quicumque homo est in hac
vita, si secundum se consideretur, seduci potest; tamen, comparando
ad electionem Dei, ut sit sensus, electum seduci, hoc est
impossibile. Ideo aggravando dicit quod tanta erit vis, quod nisi
praeservarentur ex praedestinatione divina, seducerentur. Vel
dicendum quod non vere electi, sed electi secundum apparentiam; I ad
Tim. I, 19: quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
Is. XIX, 14: dominus miscuit spiritum vertiginis in medio
eius, et errare fecerunt Aegyptum. Ecce praedixi, quia, secundum
Gregorium, minus nocent iacula quae praevidentur: Amos III, 7:
non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum. Unde si
dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire. Posita
necessitate in generali, ponit magis in speciali: si dixerint vobis,
ecce in deserto et cetera. Notandum quod vera doctrina fit in
publico, supra X, 27: quod dico vobis in occulto, dicite super
tecta, sed falsa semper quaerit angulos, Prov. I, 20: sapientia
dat vocem in plateis. Unde veritas est lumen, et quaerit in lumine
videri: sed si fuerit perversum dogma, quaerit occulta. Prov.
IX, 14: sapientia sedet in foribus, et sequitur aquae furtivae
dulciores sunt. Unde desertus est locus occultus, quia caret
hominibus, vel quia est interclusus; unde si dixerint vobis, ecce in
deserto est, nolite exire. Et quid vult dicere? Isti infideles et
haeretici, dum sunt fideles in societate vel congregatione non possunt
decipere, sed nituntur quod a societate separentur, et tunc
decipiunt; et hoc est quod vult dicere: si dixerint vobis, ecce in
deserto est, nolite exire. Nolite a bona societate et congregatione
separari. Item, si in penetralibus, quia semper intendunt locum
secretum, nec doctrinam in publico audent dicere; unde Io.
XVIII, v. 20: ego palam locutus sum mundo. Nolite credere,
quia qui cito credit, levis est corde, Eccli. XIX, 4.
Secundum Hieronymum potest retorqueri ad tempus ante destructionem:
sed melius est ut retorqueatur ad finem. Item potest intelligi de
seductione facta in Ecclesia. Pseudochristi dant documentum
mendacii, et dicitur unum documentum, quia omnia in uno uniuntur: et
quodlibet mendacium habet suos prophetas; unde dicunt: hic est
Christus, aut illic; Ez. XIII, 6: perseveraverunt confirmare
sermonem; et aliquando volunt confirmare per Scripturas apocryphas,
aliquando per occultos sensus Scripturae. Quando per apocryphas,
dicunt quod in deserto est; quando per occultos sensus, dicunt quod in
penetralibus. Vel secundum Augustinum vera doctrina duo habet, quia
et idem in omni loco et publice proferri debet, et ab istis deficit
haeresis; unde dicit hic est Christus, idest in hac terra, et non in
alia. Item, quia doctrina sua non est publica, ideo dicunt in
penetralibus est; unde nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab
oriente et cetera. Hic aliam rationem assignat, quia falsum dicunt
quod Christus veniet occultus, sed non est verum, immo veniet
manifestus. Et ponit duas rationes. Unam ex manifestatione
Christi, aliam ex congregatione sanctorum. Dicit nolite credere,
quod non veniat manifestus: sicut enim fulgur exit ab oriente, et
paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis; Ps.
XLIX, 3: Deus manifeste veniet. Sed numquid veniet sicut
fulgur qui modo videtur hic, et post versus orientem? Ideo non
intelligatis quod sic solum manifestetur in uno oriente, sed in
omnibus. Si velimus referre ad mysterium, fulgur est adventus
veritatis. Nolite ergo quaerere occultum dogma, quia veritas
manifestatur per totum mundum. Vel oriens principium, occidens
finis. Unde veritas dogmatis semper habet concordantiam a principio
usque ad finem: verum enim dogma totam Scripturam recipit. Quidam
non recipiunt vetus testamentum, quidam non recipiunt prophetas, et
ita non possent confirmari per alias Scripturas; sed vera doctrina a
principio nascentis Ecclesiae usque ad finem habebit confirmationem;
unde dicitur infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi. Ubicumque fuerit corpus, ibi
congregabuntur et aquilae. Posset enim aliquis dicere: isti dicunt
hic est Christus, aut illic, quomodo cognoscemus quando veniet?
Ostendit autem quod non indigebit quaerere, quia manifestus fiet
adventus eius, quandoquidem et alii congregabuntur. Et erit simile ei
quod accidit, cum quidam petiit a domino suo multum celante consilium
suum de movendo castra, et dixit: quando movebis castra? Et ille:
nonne audies tubam? Ad quid petis? Sic dicitur hic: tu dicis quod
erit hic, vel illic; scio quod ubi fuerit corpus, illic
congregabuntur et aquilae. Notate quod in Hebraeo habetur anathe,
quod idem est quod cadaver, unde voluit signare passionem Christi,
quia tunc veniet Christus ostendens signa passionis: et loquitur per
similitudinem ubi fuerit corpus et cetera. I ad Thess. IV, 16:
occurremus in nubibus obviam Christo. Sed quidam sunt aquilae,
quidam vultures et corvi. Sed non dicit vultures, vel corvi, sed
aquilae, per quas sancti signantur. Is. XL, 31: assument
pennas ut aquilae, volabunt, et non deficient. Sic, ut dicit
Hieronymus, ubicumque fit memoria Christi passionis, viri sancti
debent congregari per iugem memoriam passionis eius. Ad Hebr. X,
32: memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen
sustinuistis passionum. Et quia non solum erunt haec manifesta per
tribulationes, ideo ait: statim autem post tribulationem dierum
illorum sol obscurabitur et cetera. Et agit de signis sumptis ab aliis
rebus quae supra nos sunt. Et primo ponit signa; secundo effectus.
Secunda ibi et tunc plangent omnes tribus terrae. In his autem quae
supra nos ostendit, triplex est ordo: corpora caelestia, Angeli,
Christus. Ad Eph. c. I, 21: constituit eum super omnem
potestatem et principatum et cetera. Quantum ergo ad primum dicit
statim autem post tribulationem dierum illorum, quando scilicet veniet
Antichristus. Statim, quia non diu post, quia multis esset in
periculum; et hoc est contra illos qui fabulam ponunt de mille annis.
Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Et quid est? Hoc
dictum habet sensum litteralem et mysticum. Secundum quod ad ultimum
adventum refertur, habet sensum litteralem; secundum quod ad alium,
mysticum. Sed videtur obiici quod dicit, quod sol obscurabitur, quia
dicitur Is. XXX, v. 26: et erit lux lunae sicut lux solis, et
lux solis septempliciter. Unde ad hoc videndum debetis distinguere
tria tempora: tempus ante adventum, tempus in adventu, et post
adventum. Ante adventum Christi huiusmodi observationes fient, de
quibus hic dicitur, et Ioel II, 31: sol convertetur in
tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et
horribilis. In Christi adventu non mutabantur secundum substantiam,
sed secundum comparationem, quia tanta erit claritas Christi et
sanctorum, quod nec apparebit claritas eorum; Is. XXIV, 23:
erubescet luna et confundetur sol. Sed post diem iudicii augebitur
claritas lunae et stellarum. Et tunc erit verum quod dicitur Is.
XXX, 26, scilicet quod solis lumen erit septempliciter sicut
lumen septem dierum. Sed videtur falsum quod dicitur, quod stellae
cadent de caelo, quia una stella maior est tota terra. Rabanus solvit
per litteram Marci XIII, 25, quod stellae erunt decidentes in
lumine, idest in lumine minoratae. Sed unde ista minoratio poterit
esse? Ex duobus est quod lumen alicuius luminaris minoratur: vel in
seipso, vel propter interpositum aliquod, ut si nubes interponatur,
ut cum eclipsatur luna, minuitur lumen eius; unde dicit Origenes quod
dupliciter potest intelligi. Primo quod hoc interpositum erit ignis,
qui ante Christum praecedet, et consumet omnia usque ad medium spatium
aeris, quantum scilicet elevatae sunt aquae diluvii, quem ignem
sequetur multus fumus, ita quod tenebrabuntur luminaria caeli. Vel
potest dici quod quidam tenebant, ista corpora esse corruptibilia; et
sicut elementaria immutabuntur, ita et ista. De istis tribus habetur
una auctoritas Apoc. VI, 12: sol factus est niger tamquam saccus
cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae de caelo
ceciderunt. Stellae cadent de caelo. Stellae de caelo videntur
cadere quando suo lumine privantur. Sic ergo erit immutatio in
corporibus caelestibus. Item in Angelis; unde dicit et virtutes
caelorum movebuntur, idest virtutes quae Deo ministrant. Et dicit
Augustinus quod omnia corpora administrantur per spiritum vitae; unde
dicuntur moveri in effectu, quia in adventu domini cessabit motus
caeli. Unde illae dicuntur moveri, quando illa quae ad suum officium
pertinent, in alium statum mutantur. Vel Angeli movebuntur non
commotione timoris sed admirationis, quia admirabuntur virtutem
Christi. Vel commovebuntur commotione gaudii super glorificatione
sanctorum. De hoc potest accipi quod dicitur Iob c. XXVI,
11, quod columnae caeli contremiscunt et pavent ad motum eius. Et
tunc apparebit signum filii hominis in caelo. Hic ponitur signum filii
hominis super Angelos existentis. Filii signum, idest signum
victoriae Christi; quia quando totus mundus innovabitur, signabitur
quod obtinuit victoriam omnium per passionem suam, quod modo non
apparet. Vel apparebit signum crucis, ad ostendendum quod tota ista
gloria est per passionem eius. Item significabitur quod omnem
iudiciariam potestatem acquisivit per passionem suam. Iob XXXVI,
v. 29: si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum et cetera.
Et sequitur: per haec enim iudicat populus. Item apparebit ad
confundendum malos qui Christum noluerunt sequi. Item signum crucis
erit clarius quam sol. Sed quis erit effectus? Tunc plangent omnes
tribus terrae, videntes tantam Christi potestatem quam despexerunt,
et tantam sapientiam, cui non obedierunt, et tantam claritatem
sanctorum; unde dicent illud quod dicitur Sap. V, 3: hi sunt quos
habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos
insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine
honore. Ecce nunc quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter
sanctos sors illorum est. Item tribus caeli, idest illi qui
portaverunt imaginem caeli; Is. XL, 18: cui similem fecistis
Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Imputabunt sibiipsis quod talia
sustinent; Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum
pupugerunt, et plangent se super eum omnes fines terrae. Et Zach.
XII, 10: aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum
planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet
in morte primogeniti. Haec est litteralis expositio. Sed si
referatur ad secundum adventum, tunc tantum exponitur mystice.
Origenes: per solem Diabolus signatur, per lunam Antichristus. De
his dicitur Iob XXXI, v. 27: si vidi solem cum fulgeret, et
lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum.
Vidi, idest approbavi solem, idest ea quae videntur habere claritatem
et sanctitatem, et qui virtutem, tunc apparebunt; I ad Cor. IV,
5: illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia
cordium. Unde tota doctrina, tota claritas tunc apparebit, quia
imago Christi apparebit in omnibus. Vel per solem Ecclesia
signatur; unde Ecclesia propter tribulationes videbitur non lucere.
Et quare dicit post tribulationem? Respondet Origenes: et post, et
simul. Item stellae, idest illi qui post videbantur splendere.
Virtutes caeli, idest sancti, movebuntur. Et videbunt filium
hominis venientem in nubibus caeli et cetera. Supra dominus
praenuntiaverat quae futura erant ante secundum adventum; hic autem
praenuntiat ipsum adventum: et circa hoc tria facit. Primo ponit suum
adventum; secundo certitudinem adventus; tertio incertitudinem horae,
vel diei. Secunda ibi ab arbore fici discite parabolam; tertia ibi de
die autem illa et hora nemo scit. Circa primum duo facit. Primo
ponit adventum, sive apparitionem filii hominis; secundo
congregationem sanctorum ad ipsum, ibi et mittet Angelos et cetera.
Et attendite quod ubi fecit mentionem de adventu, duo posuit,
scilicet quod manifestus esset adventus, et quod sancti
congregarentur; unde dixit et sicut fulgor (...) ita erit et
adventus filii hominis. Et hoc ad manifestationem. Item dixit: ubi
corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Et haec duo vult magis
explanare. Et quomodo veniet? Videbunt filium hominis venientem in
nubibus caeli. Et qui videbunt? Omnes homines: ipse enim ad
iudicandum veniet. Habet enim naturam humanam et divinam. Secundum
divinam non videbitur nisi a mundo corde etc., secundum quod dicitur
supra V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, sed
secundum humanam naturam videbunt eum etiam mali; Lc. III, 6:
videbit omnis caro salutare Dei nostri. Ideo videbunt filium
hominis, quia idem est filius hominis et Dei; sed non videbunt ut
filium Dei, sed ut filium hominis, Io. V, 27: dedit ei
iudicium facere, quia filius hominis est. Sed potest esse quaestio,
utrum tam boni quam mali sint eum visuri in specie gloriosa; et
dicendum quod sic. Et ratio assignatur Is. XXVI, 10, ubi
disputans dominus cum propheta, dicit: non videbit gloriam domini.
Et respondet propheta: domine, exaltetur manus tua, ut non videant.
Cui respondit dominus: et confundantur. Unde boni videbunt ad
laetitiam, mali ad cruciatum et tristitiam. Quando enim aliquis timet
puniri, quanto magis potestas iudicis contra ipsum apparet maior,
magis affligitur; sic quanto Christus apparebit gloriosior, tanto
magis cruciabuntur mali. Et hoc signatur cum dicitur venientem in
nubibus caeli. Et hoc respondet huic quod supra dixerat, quod sicut
fulgur (...) ita erit et adventus filii hominis. In fulgure duo
sunt, splendor et terror. Splendor aliquam iucunditatem
repraesentat, sed terror fit ex sono, et nubes ad refrigerium fit;
Is. XVIII, 4: et erit sicut nubes rorida in die messis, quae
tunc iucunda est. Item nubes habet obscuritatem, et quando spissa
est, est terribilis propter fulgura et pluvias quae ex nubibus
oriuntur; et hoc convenit terrori impiorum; Ps. XCVI, 2:
nubes et caligo in circuitu eius. Item competit quod in nubibus veniat
ad designandum divinitatem Christi, quia maiestas Dei apparuit in
nube, Ex. XVI, v. 10; unde dicitur III regum VIII,
12: dixit dominus quod habitaret in nebula: ideo in nubibus veniet.
Item competit ad ostendendum humanitatem eius; quia, sicut habetur
Act. I, v. 9: videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit
eum ab oculis eorum, et audierunt Angelos dicentes: quemadmodum
vidistis eum euntem in caelum, sic veniet. Ut ergo ostendatur quod
sit ille idem qui in nube sublatus est, apparebit in nube. Competit
etiam ad significandum glorificationem. Quando enim transfiguratus
est, apparuit nubes lucida, et tunc fuit una; sed tunc erunt plures,
quia tunc solum tribus apparuit, sed tunc pluribus apparebit; Apoc.
c. I, 7: ecce veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus. Et
quid erunt istae nubes? Non erunt nisi quaedam claritates redundantes
ex corpore Christi et aliorum sanctorum. Origenes dicit quod erunt
Angeli assumentes non solum intelligibiliter, sed veraciter
ministrantes. In primo enim adventu venit humilis; Zach. IX,
9: ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Sed post veniet in nubibus
caeli cum virtute multa et maiestate. In primo enim adventu duo
fuerunt: habuit enim infirmitatem et ignominiam. Infirmitatem, quia
dicit apostolus, II ad Cor. XIII, 4: crucifixus est ex
infirmitate. Ignominiam, secundum quod habetur Is. LII, 14:
sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter
filios hominum. Consequenter ad haec duo, duo dicit. Consequenter
ad infirmitatem, ponit virtutem, unde de ista dicitur: data est mihi
omnis potestas in caelo et in terra, et haec data est ei per
generationem, inquantum filius Dei. Sed ipse promeruit inquantum
homo; et hoc manifestabitur quando omnes Angeli et omnia elementa
ministrabunt ei. Item contra ignominiam dicit veniet in maiestate,
quasi iudex vivorum et mortuorum. Tunc veniet et mittet Angelos suos
cum tuba et voce magna. Hic agit de congregatione sanctorum; et tria
ponit. Primo ponit ministros; secundo congregatos; tertio unde
congregantur. Ministri sunt Angeli, ut habetur Ps. CII, 21:
ministri eius qui facitis voluntatem eius. Sed dicit cum voce magna et
tuba. In resurrectione triplex virtus operabitur. Primo virtus
divina; secundario virtus humanitatis Christi, quia sua resurrectio
est causa nostrae resurrectionis, ut dicit apostolus I ad Cor.
XV, 22: sicut in Adam omnes mortui sumus, ita in Christo omnes
resurgemus. Item operabitur ibi virtus angelica ad quaedam
praeambula, scilicet ad colligendos pulveres. Et haec tria tangit.
Virtutem angelicam, cum dicit mittet Angelos; virtutem Dei, cum
dicit cum tuba; virtutem humanitatis in hoc quod dicit et in voce
magna. De ista habetur in Io. V, 25: omnes qui audierint vocem
filii Dei, vivent. Et oportebit quod illa vox sit magna, quia dabit
voci suae vocem virtutis, Ps. LXVII, 34. Per tubam bene
signatur divinitas, quia maior est vox tubae, quam vox humana;
Apoc. c. XI, 12: et audierunt vocem magnam de caelo dicentem
eis, ascendite huc. Et paulo post: et septimus Angelus tuba
cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo. Et notate quod tuba
satis ei congruit, quia Num. X, 2 mandavit dominus Moysi duas
tubas fieri; et clangebant tubis ad Concilium, ad festa, ad pugnam,
et ad commotionem castrorum. Et sic erit in iudicio; quia erit ibi
Concilium, idest adunatio omnium sanctorum, quia non resurgent impii
in iudicio, neque peccatores in Concilio iustorum, Ps. I, 5.
Item erit tunc solemnitas sempiterna. Item erit ibi pugna contra
malos, ut habetur Zach. ult., 14: sed et Iudas pugnabit
adversus Ierusalem. Item erit ibi commotio castrorum, quia sancti
transferentur ad vitam sanctorum; Zach. II, 11: et
applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa. Item quidam modo
congregantur, sed non omnes; sed tunc omnes; infra XXV, 32:
congregabuntur ante eum omnes gentes. Hic congregantur solum electi,
quia solum congregantur ut regnent cum ipso; Ps. XLIX, 5:
congregate illi sanctos eius. Unde dicit et congregabunt electos
eius. Sed unde congregabuntur? A quatuor ventis caeli, a summis
caelorum usque ad terminos eorum. Venti caeli distinguuntur per
quatuor partes mundi. Ab oriente provenit subsolanus; ab occidente
Favonius; a Septemtrione Boreas; a meridie Auster: et sub his
omnes alii continentur; unde a quattuor ventis caeli, idest ab omnibus
partibus mundi. Sequitur a summis caelorum usque ad terminos eorum.
Istud potest dupliciter exponi. Origenes dicit sic: congregabuntur.
Posset aliquis dicere quod solum ista congregatio esset vivorum, et
non mortuorum; quod removet ad ostendendum quod etiam mortui
congregabuntur; ideo dicit a summis caelorum et cetera. Scitis quod
sancti ascendunt in caelos, et quidam sunt inferiores, quidam
superiores, quia secundum modum meritorum erit modus praemii; unde hoc
est quod dicit Augustinus, quod a quatuor ventis, hoc est propter
corpora: quod a summis caelorum, hoc dicit propter animas. Remigius
dicit sic, et est in Glossa: congregabo et cetera. Posset aliquis
credere quod solum esset congregatio ab extremis terrae; sed quid erit
de meditullio terrae? Unde usque ad terminos eorum. Et vult dicere
quod non solum fiet congregatio ab extremis terrae, sed a caelo, idest
a meditullio mundi. Ab arbore fici discite parabolam. Hic docet de
certitudine adventus sui. Magna dixerat, et a quibusdam
incredibilia; modo tripliciter certificat. Primo similitudine;
secundo assertione; tertio ratione. Secunda ibi amen dico vobis
etc.; tertia ibi caelum et terra et cetera. Dicit ergo ab arbore
fici discite parabolam. Dicit Chrysostomus: quando vult Deus
ostendere aliquid, semper inducit similitudinem naturalem. Arbores in
hieme vitam habent, tamen occulte, unde non producunt folia, neque
fructus; sed in principio veris incipiunt pullulare, et tunc apparet
vita. Sic etiam sancti modo non apparent, ut habetur ad Col.
III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo; sed tunc vita sanctorum apparebit, eorum scilicet qui non
seducentur tempore Antichristi. Tunc veniet aestas, idest aeterna
retributio; Ps. CXXV, 6: euntes ibant et flebant mittentes
semina sua; et sequitur, venientes autem venient cum exultatione
portantes manipulos suos. Unde dicit ab arbore fici discite
parabolam. Per ficum signatur synagoga, de qua habetur Lc.
XIII, 6: arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est
aestas. Et hoc potest exponi sic: ramus tener Antichristus est,
cuius potestas parum durabit, et sicut folia multum adhaerent ei, tunc
potestas eius manifestabitur. Vel potest exponi in bono. Per ramum
virtus et fortitudo sanctorum. Quando Ecclesia incipiet finiri,
virtus Christi et sanctorum apparebit qui sustinebunt eam; Cant.
II, 13: ficus protulit grossos suos. Ita et vos, cum videritis
haec omnia; idest cum videritis signa praecedentia evenire, scitote
quod prope est in ianuis. Sicut dicitur aliquid esse prope, quando
est in ianuis; Iac. V, v. 4: ecce merces operariorum vestrorum
quae defraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures domini
Sabaoth introivit. Notate quod Augustinus facit vim in hoc quod
dicit omnia, cum dicit: cum videritis haec omnia et cetera. Supra
dixerat quod dominus prope est; sed quid est? Semper enim dominus
prope est. Ideo dicit: si velimus, dicamus quod nihil pertinet ad
finem mundi, sed ad adventum Christi per Ecclesiam; unde quod dictum
est, videbunt filium hominis venientem in nubibus, idest in
praedicatoribus, cum virtute magna, quoniam dat dominus verbum
evangelizantibus virtute multa; et tunc veniet cum maiestate, quoniam
dant ei reverentiam. Tamen secundum expositionem aliorum referre ad
finem mundi possumus, et aliter dicere. Secundum quod Augustinus
exponit, dat intelligere aliquid quod prope est, idest aliqua esse
signa quod prope est; unde quod dictum est, videbunt etc. refertur ad
omnia supra dicta, scilicet ad signa, fulgura et terraemotus.
Manifestavit ergo per similitudinem, nunc manifestat per assertionem,
scilicet cum iuramento dicens amen dico vobis, idest infallibiliter
verum est, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant.
Dicit Origenes: quasi in promptu esset quod audietis. Posset enim
aliquis credere haec esse dicta de destructione Ierusalem, et quia
tunc completa sunt ad destructionem, quia multi supervixerunt usque ad
tempus illud, unde non praeteribit generatio haec, idest homines nunc
viventes, donec omnia fiant. Sed magnum esset omnia dicta ad
destructionem Ierusalem referre: ideo aliter dicendum, quod omnes
fideles sunt una generatio; Ps. XXIII, 6: haec est generatio
quaerentium dominum; et praemiserat quod domini est terra. Unde vult
dicere non praeteribit generatio haec, idest non cessabit fides
Ecclesiae usque ad finem mundi, contra aliquos qui dicebant quod
duraret usque ad tempus aliquod: quod dominus redarguit dicens, infra
ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi. Et tunc ponit rationem caelum et terra
transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicens: facilius
est caelum et terram transire, quam verba; Is. c. XL, 8:
verbum autem meum manet in aeternum. Et Ps. XXXII, 6: verbo
domini caeli firmati sunt. Unde verbum est causa caeli, et causa
semper validior est suo effectu, ideo et cetera. Et non dicitur quod
caelum et terra transeant, quia esse desinant, sed quia transibunt in
alium statum; Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam.
Secundum Origenem boni per caelum signantur, per terram mali; Is.
I, 2: audite, caeli, et auribus percipe, terra. Utrique
transibunt, boni in vitam aeternam, mali in ignem aeternum. Et quod
dicitur verbum Dei non praeteriri, non dicitur quod non transeat
secundum substantiam verbi, sed secundum id cuius est: unde hoc, ut
dicit Origenes, habet praeter alia, quia non praeteribit verbum
domini. Verba autem Moysi et aliorum praetereunt; unde verba Moysi
sunt signa praesentis Ecclesiae. Sed verba Christi praenuntiant
statum vitae aeternae. Unde verba Moysi transeunt, idest quod
promisit Moyses transit: quod Christus, non, quia promisit futuram
gloriam, quae non transit. Item verbum Christi secundum quod est de
terrenis et temporalibus, transit. De die autem et hora illa nemo
scit. In parte autem ista determinat de incertitudine temporis. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit temporis incertitudinem; secundo
hortatur ad similitudinem; tertio ostendit eventum futurum. Secunda
ibi sicut in diebus Noe etc.; tertia ibi tunc duo erunt in agro.
Dicit quod videbunt filium hominis. Tu dicis indeterminate; dicas
nobis determinate si est verum. De die autem et hora nemo scit, neque
Angeli caelorum. Quod dicit de Angelis caelorum, manifestum est,
et non habet magnam dubietatem, quia est cognitio naturalis in eis, et
hoc non se extendit nisi ad ea quae secundum cursum naturae fiunt;
iudicium autem non fiet nisi secundum voluntatem Dei. Item est alia
cognitio gloriae, et sic tantum sciunt sicut quibus dominus vult
revelare, et istud sibi retinuit; Mal. c. III, 2: ecce veniet
dominus, et quis poterit scire adventum eius? I ad Thess. V, 2:
dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Sed est quaestio hic,
secundum Hieronymum, quia dicit Marcus XIII, 26: nec etiam
filius hominis; ex quo videtur Arius suam haeresim confirmare, quia
si pater scit quod nescit filius, ergo maior est eo. Ideo potest dici
quod filius scit, et quod dies iudicii secundum aliquam rationem
determinatus est, et quidquid determinatur a Deo, suo verbo aeterno
determinatur; ideo impossibile est quin verbum sciat. Sed quare
dicitur nescire? Augustinus et Hieronymus dicunt quod consuetus modus
loquendi est dicere nescire aliquid, quando non facit illud scire;
sicut dicitur Gen. XXII, v. 12: nunc cognovi quod timeas
Deum; idest, cognoscere feci; ideo dicitur filius nescire, quia non
facit scire. Alio modo dicit Origenes quod Christus et Ecclesia
sunt sicut caput et corpus, quia sicut caput et corpus sunt sicut una
persona, ita Christus et Ecclesia. Sed Christus aliquando accipit
formam Ecclesiae, ut in illo Ps. XXI, v. 2: Deus, Deus
meus, respice in me, unde quod dicitur quod Christus non scit,
intelligitur quod Ecclesia non scit: unde dominus, Act. I, 7:
non est vestrum scire tempora vel momenta et cetera. Notate quod dicit
Augustinus quod ipse volebat ostendere ex quibusdam signis, quod
adventus iudicii non possit sciri determinate, quia non determinat
quodcumque tempus. Probatio dicit quod non possit sciri, quia sicut
est in aetatibus hominis, ita est in aetatibus mundi. Unde sicut
ultima aetas hominis non habet terminum certum, sed aliquando
protenditur plusquam aliae, sic et de ultima parte mundi dici debet,
quod non habet certum terminum, et poterit plus durare quam omnes aliae
partes. Sicut autem fuit in temporibus Noe, ita erit et adventus
filii hominis. Supra dominus posuit incertitudinem horae sui
adventus; nunc autem adhibet similitudinem. Et primo ponit eam;
secundo exponit, ibi sicut enim erant in diebus ante diluvium et
cetera. Proponit autem similitudinem convenientem, quia dum
loqueretur de fine mundi, quievit in fine mundi. Proponit ergo de
alia similitudine. Legitur enim duplex consummatio. Una per aquam;
II Petri II, 5: et originali mundo non pepercit, sed octavum
Noe iustitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
Unde dicitur satis convenienter, quia prima consummatio fuit ad
amputanda peccata carnalia; unde dicitur Gen. VI, 2: videntes
filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores
ex omnibus quas elegerant. Ideo contra ardorem huius concupiscentiae
debuit esse consummatio per aquam. In fine autem mundi peccatum erit,
quia refrigescet caritas, sicut supra dictum est, ideo ignis
convenienter erit in poenam; unde dicit sicut in tempore Noe,
scilicet quod finis fuit incertus, sicut habetur Gen. VI, 13:
finis universae carnis venit coram me. Unde sicut illi qui adhaeserunt
Noe, salvati fuerunt, sic in adventu filii hominis, qui adhaerebunt
filio Christo, salvi fient. Secundo exponit istam similitudinem
quantum ad incertitudinem sicut enim erant in diebus ante diluvium
comedentes et bibentes et cetera. In verbis istis duo tangere
videtur: unum scilicet desperationem de futuro adventu, et causam
eius. Causa autem quod homo non speret futurum adventum, est, quia
versatur in curis carnis, quoniam ambulat secundum eius
concupiscentias; Iac. V, 5: epulati estis super terram, et in
luxuriis vestris enutristis corda vestra. Ideo vacabunt lasciviae,
quae duas habet partes, scilicet in comessationibus et ebrietatibus,
in cubilibus et impudicitiis, ad Rom. XIII, 13. Quantum ad
primum dicit comedentes et bibentes: non quod comedere et bibere sit
peccatum, sed ponere ibi finem suum est peccatum. Quantum ad secundum
dicit nubentes, et nuptui tradentes et cetera. Et sequitur et non
cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, scilicet qui non
adhaeserunt Noe, qui erat figura Christi. Ita erit adventus filii
hominis. Sed habetur Lc. XXI, 26: arescentibus hominibus prae
timore. Et supra hoc eodem habetur quod sol obscurabitur. Quomodo
ergo securi erunt homines ut comedant et luxurientur? Duplex est
responsio. Dicit Hieronymus quod verum est quod circa tempora
Antichristi multae erunt tribulationes, et hoc ad probationem
electorum; et post restituentur tranquillitati, et in illa
tranquillitate mali vacabunt laetitiae. Unde Lucas loquitur secundum
statum tribulationis; Matthaeus autem secundum tempus quod immediate
praecedet adventum Dei. Item aliter, quia quidam sunt boni, quidam
mali. Et universaliter Ecclesia patietur tribulationem, et boni
punientur a malis: unde dicitur supra X, 22: odio eritis omnibus
hominibus propter nomen meum. Unde illi qui patientur, erunt boni;
qui vero exercebunt huiusmodi tribulationes, erunt mali. Quod ergo
dicitur hic comedentes et bibentes etc. intelligitur quoad malos; quod
autem in Luca dicitur, arescentibus hominibus prae timore, hoc
intelligitur quoad bonos. Vel sic: cum frequenter accidat quod boni
emendantur per tribulationem, mali autem non, ideo mali arescent,
boni autem non. Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et alter
relinquetur. In parte ista ponit eventum huius incertitudinis. Et
quis erit? Quia continget quod homines in uno officio assumpti, quod
unus assumetur, et alter relinquetur. Et potest hoc exponi, secundum
Chrysostomum, quod non velit aliud dicere, quam quod in omni
conditione hominum et omni officio quidam erunt reprobi, quidam
electi: qui boni, assumentur; qui mali, relinquentur. Quomodo?
Sicut dictum est supra XIII, 41, quia venient Angeli, et
assument bonos, scilicet ad Christum. Item quidam sunt delitiose
viventes, quidam vero quaedam officia exercentes. Item laborantium
quaedam sunt officia ad homines pertinentia, quaedam ad mulieres;
labor hominum est proprie in agris. Tunc ergo erunt duo in agro uno,
litteraliter scilicet laborantes, unus assumetur, tamquam electus,
alter relinquetur, tamquam reprobus. Item duae erunt molentes in mola
una: una assumetur, altera relinquetur. Hoc est officium mulierum.
Solebat esse quod mulieres molerent, et loquitur secundum
consuetudinem terrae, ubi non est aqua; et nunc molitur cum equis,
vel cum hominibus, sed tunc erat officium mulierum; Is. XLVII,
2: tolle molam, et mole farinam. Unde duae erunt molentes, idest
exercentes officium suum. Et tunc, una assumetur, exponitur ut
prius. Item, duo in lecto uno: unus assumetur, et unus
relinquetur. Chrysostomus dicit quod divites non laborant, sed
quiescunt; ideo assignantur per illos qui in lecto iacent; et de istis
unus assumetur, et alter relinquetur. Potest etiam exponi
allegorice, et haec est expositio Hilarii. Per agrum assignatur
mundus, sicut supra dictum est. Per duos homines populus fidelium et
infidelium. De istis unus assumetur, scilicet populus fidelium,
alter relinquetur, scilicet infidelium. Item lex vetus per molam
assignatur, quae gravis et ponderosa est; Act. XV, 10: hoc est
onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuimus et cetera. Et
eorum qui veterem legem recipiunt, aliqui recipiunt Christum, alii
non. Omnes illi dicuntur in mola molere qui veterem legem recipiunt;
et illi quidem assumuntur, qui veterem legem cum nova recipiunt; illi
vero qui non, relinquuntur. Item, qui Christum recipiunt, sunt
sicut iacentes in lecto, quia per lectum signatur memoria passionis,
et de talibus quidam assumuntur, quidam relinquuntur: quidam enim
conformant se passioni per bona opera, quidam non. Potest aliter
exponi, ut ad tres status fidelium referatur; quia sunt tria genera
hominum, quidam contemplativi, quidam praelati, quidam activi.
Nullus status securus est, quin aliqui damnentur in statu aliquo.
Status contemplationis per lectum significatur. De hoc in Cant.
I, 15: lectus noster floridus; et tamen aliqui in hoc statu
damnantur. Status activorum per molentes in mola signatur, quia
ponderositatem habent, et sunt solliciti; Lc. X, v. 41:
Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Unde
involvuntur in saecularibus: et ideo inter eos aliqui damnantur. Per
agrum in quem homines exeunt ad laborandum, signantur praelati;
Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in agrum. Et in
talibus quidam assumuntur, et quidam relinquuntur.
|
|