|
Postquam dominus posuit incertitudinem horae, monet ad vigilantiam.
Et primo monet omnes; secundo specialiter praelatos, ibi quis putas
est fidelis servus et prudens? et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit admonitionem; secundo similitudinem; tertio concludit
propositum. Secunda ibi illud autem scitote etc.; tertia ibi et vos
estote parati et cetera. Dicit ergo: ita dico quod dies est
incertus, et nullus potest confidere de suo statu, quia de quolibet
unus assumetur et alter relinquetur, ideo debetis esse diligentes et
solliciti. Vigilate ergo. Et, ut dicit Hieronymus, ideo voluit
dominus incertum ponere terminum, ut homo semper expectaret. In
tribus enim homo delinquit: quia vacant eius sensus, item quia vacat a
motu, item iacet homo. Ideo vigilate, ut sensus vestri eleventur per
contemplationem; Cant. V, v. 2: ego dormio, et cor meum
vigilat. Item vigilate, ne in morte torpeatis: ille enim vigilat qui
se exercet in operibus bonis; I Petr. ult., 8: sobrii estote,
et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens
circuit quaerens quem devoret. Item vigilate, ne iaceatis per
negligentiam; Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Sed
quid dicit? Quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Hoc
dicebat apostolis, et non habetur alibi quod ita expresse se vocet
dominum, sicut hic, et in Io. XIII, 13: vos vocatis me
magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Sed posset aliquis
dicere, quod dominus loquebatur apostolis; apostoli autem non erant
victuri usque ad finem mundi, quomodo ergo dicit vigilate, quia
nescitis qua hora dominus vester venturus sit? Dicit Augustinus quod
istud necessarium est etiam apostolis, et eis qui ante nos erant, et
nobis, quia dominus venit dupliciter. In fine mundi veniet ad omnes
generaliter; item venit ad unumquemque in fine suo, scilicet in
morte; Io. XIV, 18: non relinquam vos orphanos, veniam ad
vos. Ergo duplex est adventus, in fine mundi et etiam in morte: et
utrumque voluit esse incertum. Et isti adventus sibi respondent, quia
talis invenitur quis in secundo, qualis fuerit in primo. Augustinus:
imparatum invenit illum mundi novissimus dies, quem imparatum invenit
suus ultimus dies. Item potest exponi de alio adventu, scilicet
invisibili, quando venit in mentem; Iob IX, 11: si venerit ad
me, non percipiam. Unde ad multos venit, et non percipiunt. Unde
multum debetis vigilare, ut si pulsaverit, aperiatis ei; unde Apoc.
III, 20: ego sto ante ostium, et pulso: si quis aperuit mihi,
intrabo ad eum, et coenabo cum illo. Illud autem scitote, quod si
sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret illa hora, et non
sineret perfodi domum suam. Sed quia nescit qua hora, oportet quod
tota nocte vigilet. Quis est iste paterfamilias? Domus anima est.
In ista debet homo quiescere; Sap. VIII, v. 16: intrans in
domum meam, idest in conscientiam meam, conquiescam cum illa.
Paterfamilias ratio est: Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio,
dissipat omne malum intuitu suo. Aliquando fur perfodit domum suam.
Fur est aliqua persuasio falsae doctrinae, vel tentatio aliqua. Et
dicitur fur, sicut habetur Io. X, 1: qui non intrat per ostium in
ovile ovium, ille fur est et latro. Ostium proprie dicitur naturalis
cognitio, seu ius naturale. Quisquis ergo per rationem intrat, per
ostium intrat; sed qui intrat per ostium concupiscentiae, vel irae,
vel huiusmodi, est fur. Fures consueverunt in nocte venire. In
Abdia 5: si fures introissent ad te, si latrones per noctem,
quomodo conticuisses? Unde si de die veniant, non timentur. Sic
quando homo est in contemplatione divinorum, tunc non venit tentatio;
sed quando remisse se habet, tunc venit. Ideo bene dicit propheta,
Ps. LXX, 9: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Unde
debemus vigilare, quia nescimus quando veniet dominus, scilicet ad
iudicium. Vel possumus referre ad diem mortis; I ad Thess. V,
3: cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis
superveniet interitus. Et vos estote parati, quia qua hora non
putatis, filius hominis venturus est. Dicit Chrysostomus quod
homines solliciti circa temporalia, vigilant de nocte. Et si pro
temporalibus vigilant, multo magis vigilandum est pro spiritualibus;
Apoc. III, 3: si non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur.
Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus super
familiam suam? Hic specialiter admonet ad vigilandum praelatos. Et
primo alliciendo praemiis; secundo terrendo suppliciis. Circa primum
tria facit. Primo ponit idoneitatem boni praelati; secundo officium;
tertio praemium. Idoneitas est quod sit fidelis et prudens. In
quolibet bono opere duo sunt necessaria: ut intentio constituatur in
debito fine, item quod accipiat vias congruas ad illum finem; ideo in
officio praelationis haec duo sunt necessaria. Primo quod figat
intentionem in debito fine, quem quidam constituunt in seipsis, de
quibus dicitur Ez. XXXIV, 2: vae pastoribus qui pascunt se;
quia illi qui in recto fine intentionem constituunt, non intendunt quod
sibi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant. Et hoc totum
propter gloriam Dei recte operantur. Qui autem quaerit quod suum
est, non. Unde oportet quod sit fidelis; I Cor. IV, 2: iam
quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item debet
esse prudens, quia potest esse quod aliquis quaerat gloriam Dei, sed
non secundum scientiam. Praelati enim est corripere vitia. Posset
ergo ita increpare, quod posset inducere in peccatum. Ideo oportet
quod sit prudens. Sup. c. X, 16: estote prudentes sicut
serpentes. Et notate quod nominat servum, quia differentia est inter
liberum et servum, quia omnis actio servi retorquetur in dominum, non
liberi: sic omnis actio praelati referri debet in Deum. Sic Paulus
vocabat se servum, cum dicebat, II Cor. IV, 5: nos autem
servos vestros per Iesum. Sed quare dicit quis putas est fidelis
servus et prudens? Quia pauci sunt fideles; Phil. c. II, 21:
omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi; Prov.
XX, 6: virum autem fidelem quis inveniet? Et si pauci fideles,
pauciores et prudentes; ideo sic dicit dominus notans paucitatem.
Deinde tangit eorum officium quem constituit dominus super familiam
suam. Et tria agit. Primo agit de sui institutione super officium
suum, cum dicit quem constituit dominus, non quod ipse procuret vel
muneribus, vel precibus; ad Hebr. c. V, 4: nullus assumat sibi
honorem, sed qui vocatur a Deo sicut Aaron. Deinde tangit super
quod constitutus est, quia super familiam suam, scilicet super
Ecclesiam suam, non super temporalia, secundum quod dicit apostolus,
II Tim. II, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis
saecularibus. Item oportet eum esse prudentem, ut vigilet circa
Ecclesiam, non circa alia quae extra Ecclesiam sunt; I Cor. V,
12: quia ad nos de his quae foris sunt? Item tangit officium
praelati ut det illis cibum in tempore: cibum scilicet doctrinae, boni
exempli, et temporalis subsidii; ideo dominus dicit Petro ter:
pasce, pasce, pasce oves meas. Pasce verbo, pasce exemplo, pasce
temporali subsidio habetur ultimo, sed tamen in tempore; Eccle.
III, 1: omnia tempus habent. Item Io. XVI, 12: multa
habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Si enim vult
dicere verba, quando non competit, perdit. Sequitur de praemio; et
primo dicit quod est istud; secundo in quo sit. Quod est praemium?
Beatitudo; unde dicit, beatus, sive in morte, sive in fine mundi,
quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem, scilicet
administrantem, ut dictum est. Ps. CXVIII, 1: beati
immaculati in via, qui ambulant in lege domini. Et quare sunt beati?
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Hoc
tripliciter exponitur. Uno modo, ut ostendatur in quo consistat omnis
beatitudo. Beatitudo enim in aliquo bono consistit; sed omnia bona
Dei sunt. Numquid ergo in aliquo istorum est beatitudo? Beatitudo
est in illo bono quod est super omnia bona: non enim est aliquis
beatus, nisi in illo bono quod Deus est. Unde super omnia bona sua
constituet eum, idest beatificabitur in illo, scilicet in Deo, qui
est super omnia. Secundo modo exponi potest quod hoc dicit ad
ostendendum praeeminentiam, quam habebunt boni praelati. Lc.
XII, 37 habetur quod faciet eos discumbere; sed hic habetur quod
super omnia bona sua constituet eum; quia inter omnia praemia maximum
est praemium boni praelati; supra V, 19: qui fecerit et docuerit,
hic magnus vocabitur. Dan. XII, 3: qui docti fuerint, erunt
sicut splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt plurimos,
quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et hoc est super omnia bona
sua, idest super omnia praemia sanctorum. Tertio modo potest exponi
per unionem ad Christum; quia sicut in hoc mundo non perveniet ad
statum perfectionis, nisi qui sequitur vestigia Christi, sic nec
tunc, nisi qui coniuncti fuerint Christo: et habebunt dominium super
omnia, inquantum voluntas sua fit conformis voluntati divinae; Lc.
XXII, 29: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus
regnum. Et Apoc. II, 28: qui vicerit, dabo ei stellam
matutinam. Si autem dixerit malus ille servus in corde suo et cetera.
Postquam allexit ut sint vigilantes per praemia, hic terret per
supplicia. Et primo ponit culpam; secundo poenam, ibi veniet dominus
et cetera. In culpa duo sunt, scilicet causa culpae, et ipsa culpa;
et tamen utrumque culpa est. Causa culpae est desperatio de adventu si
dixerit: moram facit dominus meus venire. Augustinus dicit quod
aliquis posset dicere hoc nimio desiderio, et hoc demonstrabat qui
dicebat: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei? Aliquando
dicitur propter desperationem de cito veniendo; Ez. XII, 22:
fili hominis, quod est proverbium istud in terra Israel dicentium: in
longum differentur dies, et peribit omnis visio? Non enim diu
tardabit. II Petr. c. III, 9: non tardat dominus
promissionem suam. Unde haec est radix omnium. Sed quae sunt quae
consequuntur inde? Unum crudelitatis, aliud voluptatis. Quantum ad
primum dicit et coeperit percutere conservos suos, quia reputat sibi
subiectos ut servos, contra illud I Petr. V, 3: sed voluntarie,
neque dominantes in cleris. Et non solum sufficit ei, sed etiam
percutit et affligit; Mich. III, 10: qui aedificatis Sion in
sanguinibus. Vel percutiunt fratres, quos servos reputant, malo
exemplo. Item istud non sufficit eis, sed convertunt se ad
voluptates. Manducet autem et bibat cum ebriosis, idest habebit
societatem cum voluptuosis, si ipse est voluptuosus. Et quid erit
inde? Ponit iudicium. Primo enim ponit iudicium ex insperato;
secundo poenam. Dicit veniet dominus servi illius in die qua non
sperat; quia credit aliquando homo esse securus de longa vita, et
tamen subito deficit; I ad Thess. V, 2: dies domini sicut fur
veniet; Is. XXX, 13: subito dum non speratur, veniet
contritio eius. Et quid fiet inde? Sequitur triplex poena. Et
dividet eum, non, ut dicit Hieronymus, ut dividat gladio, sed a
societate bonorum; infra XXV, 32: et separabit eos ab invicem,
sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et haec est maxima poena.
Dicit Origenes sic: in homine tria sunt: est anima, corpus,
spirituale donum. Et haec in bonis praelatis non dividentur, sed in
malis praelatis. Spirituale donum dividetur, quia accipiet spirituale
donum quod eis dederat; corpus autem et anima mittentur in ignem.
Item alia poena est quod annumerabitur iniquis, unde dicit partemque
eius ponet cum hypocritis. Hypocritae sunt simulatores qui unum
profitentur, et aliud agunt: unde partem eius ponet cum talibus. Et
sic accipitur Ps. X, 7: sulphur et spiritus procellarum pars
calicis eorum. Item adhuc ista non sufficit, sed erit alia poena,
quia ibi erit fletus et stridor dentium. Iob XXIV, 19:
transibunt enim a frigore nivium ad calorem nimium. Unde fletus ex
fumo generatur, stridor dentium ex frigore. Dicit Origenes quod
possumus hinc considerare quod male dicunt qui dicunt quod praelati mali
non sunt praelati. Item notate quamdam similitudinem quam ponit
Augustinus. Removeamus ab oculis illum servum de quo fit sermo, et
ponamus tres servos, qui diligant adventum domini. Unus dicat:
dominus meus cito veniet, et ideo vigilabo. Alius dicat: dominus
tardabit, sed volo vigilare. Alter dicat: nescio quando veniet, et
ideo volo vigilare. Quis istorum melius dicit? Respondet Augustinus
quod primus male decipitur, quia si putat quod cito veniat, et postea
tardat, est in periculo ne prae taedio dormiat. Secundus potest
decipi, sed non est in periculo. Sed tertius bene facit, qui sub
dubio semper expectat; ideo malum est determinare aliquod tempus.
|
|