|
Supra actum est de adventu domini ad iudicium, hic agitur de ipso
iudicio: unde dividitur istud capitulum in duas partes. In prima
parte loquitur de iudicio per quasdam parabolas; in secunda manifeste
et explicite formam iudicii demonstrat, ibi cum autem venerit et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur quaedam parabola, in
qua aliqui excluduntur a regno propter defectum interiorem; in
secunda, quod quidam excluduntur propter negligentiam exterioris
operationis, ibi sicut enim homo peregre proficiscens et cetera.
Prima est de virginibus, quae solent animos hominum exercere: et in
hac tria consideranda sunt. Primo ponitur praeparatio aliquorum se
disponentium ut regnent cum Christo; secundo ponitur excitatio ad
iudicium; tertio adventus iudicii. Secunda ibi media autem nocte
etc.; tertia ibi dum autem irent et cetera. Circa primum primo
tangit studium praeparantium; secundo eorum somnum, ibi moram autem
faciente et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit quod est
commune omnibus se praeparantibus; secundo distinctionem in his, qui
se praeparant, ibi quinque autem et cetera. Circa primum quatuor
considerantur communia quantum ad omnes: numerus; status; officium;
et finis intentus. Numerus tangitur quod decem erant: simile est
regnum caelorum decem virginibus. Sed quare decem? Triplex ratio
est. Una quidem, quia decem est numerus universitatis: in numerando
procedimus usque ad decem, et post incipimus ad uno; unde per decem,
per unum, et per centum universitas significatur. Vel, secundum
Hilarium, omnes obsistunt decem praeceptis observandis, vel
obligantur ad ea. Vel decem propter quinque sensus duplicatos. Sunt
enim duplicati uno modo, secundum Gregorium, quia quinque sunt in
viris, et quinque in mulieribus: et sic decem. Secundum
Hieronymum, duplicantur secundum quod ad diversos sensus referuntur:
sunt enim quidam sensus exteriores, et quidam interiores. De visu
interiori dicitur Io. IV, 12: Deum nemo vidit umquam. De
gustu dicitur Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis
est dominus. De olfactu dicitur Cant. c. I, 3: in odorem
unguentorum tuorum currimus. Et sic sunt omnes decem, qui ad iudicium
veniunt. Status tangitur cum dicitur virginibus. Sed quare dicuntur
virgines? Triplex est ratio. Secundum Chrysostomum intelligitur de
his qui integritatem carnis servant. Sed quare magis facit mentionem
de virginibus? Dicit quod supra XIX, 12 locutus est de
virginibus, ubi dicit quod sunt quidam eunuchi, qui seipsos
castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Ideo
cum virginitas sit tantum bonum quod non cadit sub praecepto, sed sub
consilio, secundum quod habetur I Cor. VII, 25: de virginibus
praeceptum non habeo, consilium autem do, si isti damnantur, multo
magis et alii. Vel virgines dicuntur qui ab illecebris quinque sensuum
abstinent. Secundum Hieronymum et Origenem virgines dicuntur fideles
qui non admittunt corruptelam, secundum quod dicit apostolus, II
Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exibere
Christo. Sequitur videre studium: quae accipientes lampades suas.
Lampades sunt vasa luminis. Unde secundum Hilarium possumus
intelligere animas illuminatas lumine fidei, quod in Baptismo
receperunt; Is. LVIII, v. 8: tunc erumpet quasi mane lumen
tuum. Vel per lampades opera signantur, secundum Augustinum: opera
enim vestra debent esse lucerna; supra V, 16: sic luceat lux
vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
patrem vestrum qui in caelis est. Ergo accipere lampades est
praeparare animam, vel disponere ad bona opera. Quartum quod ponitur
est quod exierunt obviam sponso et sponsae. Quis est sponsus, et quae
est sponsa? Dupliciter exponitur secundum duplex matrimonium. Unum
divinitatis ad carnem, quod celebratum est in utero virginis; ipse
enim tamquam sponsus procedens de thalamo suo, Ps. XVIII, 6.
Sponsus ipse filius est, sponsa humana natura; unde nihil aliud est
exire obviam sponso et sponsae, nisi servire Christo. Item est
matrimonium Christi et Ecclesiae; Io. III, 29: qui habet
sponsam, sponsus est. Ergo praeparantes lampades intendunt ut
placeant sponso, idest Christo, et sponsae, idest matri Ecclesiae.
Et sic in istis conveniunt. Ponuntur etiam duo, in quibus
discrepant, discrepant, in interiori discretione et exteriori
sollicitudine. Quantum ad primum dicit quinque autem ex eis erant
fatuae, et quinque prudentes; Prov. X, 23: sapientia est viro
prudentia. Ille prudens est qui quae facit, non vult pro nullo
perdere. Ideo dictum est supra X, 16: estote prudentes sicut
serpentes. Vel sic fatui sunt qui divertunt a Deo, vel per malam
intentionem et non rectam, vel per falsam doctrinam; Prov. IX,
13: mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil
omnino sciens, sedet in foribus domus suae. Secundum Origenem, qui
habet unam virtutem, habet omnes: unde non potest esse unus sensus
ordinatus quin sint alii ordinati. Item sicut etiam dicitur Iacob
II, 10, qui delinquit in uno, factus est omnium reus. Item
discrepant quantum ad exteriorem sollicitudinem, quia quinque fatuae
acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum. Omnes istae bene
volebant habere lampades accensas, quia ipse qui lumen est, vult sibi
servire cum lumine; sed lumen non potest nutriri sine oleo: stultus
enim esset qui crederet servare lumen in lampade, et non poneret
oleum. Per oleum quatuor significantur. Secundum Hieronymum per
oleum significantur bona opera. Et quare? Fides est lumen animarum
quo accenduntur lampades. Per bona opera fides nutritur; I ad Tim.
I, 18: hoc praeceptum commendo tibi, fili mi Timothee, secundum
praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem
naufragaverunt. De isto potest accipi quod dicitur Prov. XXI,
v. 20: thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti, et
imprudens homo dissipabit illud. Alio modo per oleum misericordia
signatur: et sic dicit Chrysostomus. Unde habetur Lc. c. X,
34, quod Samaritanus infudit vinum et oleum. Per vinum severitas
signatur, per oleum opus misericordiae. Vult ergo quod qui intendit
continentiam servare, et non fecerit misericordiam, stultus est.
Unde dicit Iac. II, v. 13: iudicium sine misericordia ei, qui
non fecerit misericordiam. Item per oleum signatur interior laetitia,
de quo in Ps. CIII, 15: ut exhilaret faciem in oleo. Et
alibi in Ps. XLIV, 8: unxit te Deus oleo laetitiae. Multi
sunt qui exterius abstinent et quaerunt intus gaudium, scilicet
conscientiae, et ibi habent secum oleum. Alii vero non quaerunt
gaudium conscientiae, sed gloriam hominum, et isti non habent oleum.
Secundum Origenem per oleum sancta doctrina signatur; Cant. I,
2: oleum effusum nomen tuum. Oleum iustitiae rectam doctrinam
signat; Ps. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua.
Unde virgines dicuntur qui continentiam servant, qui faciunt
misericordiam, qui gaudium interius quaerunt, qui rectam doctrinam
assumunt. Sequitur de somno repentino. Ponitur causa somni, et
somnus. Causa somni est mora. Quando enim aliqui expectant aliquem,
et maxime de nocte, cito dormiunt. Unde per hoc spatium signatur
spatium inter adventum Christi in carne, et adventum ad iudicium;
unde dicit moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et
dormierunt. Secundum omnes expositores exponitur de morte. Sed quare
dicitur mors somnus? Hoc est propter spem resurrectionis. Sicut enim
qui dormit, intendit evigilare, sic qui dormit morte, intendit
resurgere; I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de
dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non
habent. Sed quid est dormitio, et dormitatio? Exponit Gregorius:
dormitatio est proprie via ad somnum; unde per dormitationem possumus
intelligere longiorem vitam, per somnum mortem. Secundum Origenem
intelligitur de somno pigritiae; Prov. VI, 9: usquequo, piger,
dormies, quando consurges de somno tuo? Unde moram autem faciente
sponso, vel ad iudicium, vel ad mortem, dormitaverunt omnes, et
dormierunt; vix enim sunt aliqui qui longo tempore vivant quin
torpescant. Vel qui totaliter negligunt, dormiunt; qui vero aliquo
modo aliqualiter desistunt a primo fervore, dormitant. Tunc sequitur
excitatio; secundo effectus; tertio petitio fatuarum virginum; quarto
responsio sapientum. Dicit ergo media nocte clamor factus est; ecce
sponsus venit. De ista dicit Origenes aliter quam alii, et magis
secundum litteram. Alii omnes exponunt excitationem istam referendo ad
finale iudicium; et secundum hoc iste clamor erit tuba, vel vox
Christi; I Thess. IV, 15: quoniam ipse dominus in iussu et in
voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; I ad Cor.
XV, v. 52: canet tuba (...) et mortui qui in Christo sunt
resurgent primi. Et quare media nocte? Dicit Hieronymus quod
Hebraeus dicit quod sicut Angelus in media nocte descendit ad
interficiendum primogenita Aegypti, sic venturus est dominus in media
nocte. Unde solebat esse consuetudo apud eos, quod non dimittebatur
populus usque ad mediam noctem. Augustinus dicit quod non est propter
rationem temporis, sed solum est propter occultationem; I ad Thess.
c. V, 2: dies domini sicut fur de nocte. Sed quid est quod dicit
ecce sponsus venit, exite obviam ei? Quia tunc omnes resurgent ei
obviam; Io. V, 25: venit hora, in qua omnes qui in monumentis
sunt, audient vocem eius; Amos IV, 12: praepara te, Israel,
in occursum Dei tui. Origenes refert ad praesentem vitam. Et hoc
quando homo detinetur inani gloria, et fit clamor per praedicatorem,
vel per internam inspirationem; tunc revertitur ad Christum; Is.
XL, 9: exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas
Ierusalem. Tunc sequitur effectus: tunc surrexerunt omnes virgines
illae, et ornaverunt lampades suas. Ad litteram, facto clamore per
tubam, vel per vocem Christi, omnes resurgent. Unde Io. V,
25: omnes enim qui in monumentis sunt, vocem eius audient. Sed
quid fecerunt? Ornaverunt lampades suas. Sed quid est hoc? Erit ne
tempus? Dicendum, quod ornare lampades nihil aliud est quam
dinumerare opera quae fecerunt, ut possint congruam rationem reddere.
Unde habebunt sollicitudinem quando audient vocem filii Dei, ut
infra: quando vidimus te esurientem, et pavimus; sitientem, et
dedimus tibi potum? et cetera. Secundum Origenem est planior
littera. Quia si ad praesentem vitam referatur, quando fit clamor per
praedicatorem, vel internam inspirationem, tunc surgunt a
negligentia, et tunc incipiunt surgere ad corrigendum facta sua. Tunc
sequitur petitio fatuarum: fatuae autem sapientibus dixerunt: date
nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Istae erant
fatuae quoad aliquid et quoad aliquid non, quia aliquid habebant de
lumine fidei; unde dicunt: quia lampades nostrae extinguuntur. Si
enim nihil haberent fidei, dicerent extinctae sunt, unde cognoscunt
quod non possunt ignem sine oleo conservare. Et quid est hoc dictum?
Sive intelligatur per oleum opus misericordiae, sive iustitiae, idem
est sensus, quia illi resurgentes, qui non habent haec opera in
abundantia, petunt suos defectus suppleri per eos qui habuerunt magis
abundanter. Sed hoc non poterit fieri, quia unicuique erunt sua
necessaria; ad Gal. ult., 5: onus suum unusquisque portabit. Et
quia videbant quod non poterat valere lumen fidei sine opere
misericordiae, petebant ab aliis qui fecerant opera misericordiae.
Augustinus sic exponit. Consuetum est quod quando aliquis
praeoccupatur in aliquo, solet recurrere ad illud in quo sperat; istae
habebant exterius fiduciam, quia laudem aliorum quaerebant, unde
dicunt: date nobis de oleo vestro, idest de laude vestra, idest
laudetis nos de opere nostro. Sed istud non valebit eis, secundum
quod habetur ad Rom. c. II, 15: testimonium reddente illis
conscientia ipsorum; Iob XVI, 20: ecce enim in caelo est testis
meus, et conscius meus in excelsis. Unde confidunt in humano favore
qui prodesse non potest. Secundum Origenem contingit quod aliqui in
rebus vanis expenderunt vitam suam: et cum recognoscunt, recurrunt ad
alios, et petunt orationes et beneficia eorum. Et in hoc non sunt
fatui si incipiunt reverti ad dominum. Responderunt prudentes
dicentes. Hic ponitur responsio sapientum, et in ista responsione duo
ponuntur. Et primo ponitur responsio repudiandi; item ponitur quoddam
consilium, ibi ite potius ad vendentes. Et quae est ratio? Ne forte
non sufficiat nobis et vobis. Unde, quia oleum misericordiae, vel
interius gaudium, vel exteriora opera non sufficiunt nobis et vobis,
sicut dicitur I Petr. IV, 18: si iustus vix salvabitur, impius
et peccator ubi parebunt? Et apostolus Rom. VIII, 18: non
sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae
revelabitur in nobis. Et Is. LXIV, 6: omnes iustitiae vestrae
tamquam pannus menstruatae. Quia ergo non sufficit nobis et vobis,
ite potius ad vendentes et emite vobis. Sed numquid erit tempus quod
requirant sibi oleum? Ideo intelligendum quod istud magis dicitur per
modum improperii quam per modum consilii; quasi dicerent, debuissetis
ivisse. Secundum Chrysostomum isti vendentes sunt pauperes, quia
mercantur regnum; Lc. XVI, v. 9: facite vobis amicos de
mammona iniquitatis; unde dicunt ite, idest ire debuissetis.
Secundum Augustinum dicitur enim per modum improperii. Venditores
olei sunt adulatores, unde videntes quod istae petunt auxilium,
dicunt: ite potius ad vendentes, et emite vobis; quasi dicerent: vos
numquam quaesistis nisi oleum, idest laudem humanam, modo eatis ad
mundum, et ematis illud testimonium quod semper quaesistis. Secundum
Origenem plana est littera, quia vult quod totum in mundo isto
contingat. Aliquando accidit quod peccator videt iustum, et petit
quid debeat facere. Sed aliqui sunt ita sapientes quod sibi sufficit
sapientia sua, sed non sufficit sibi et aliis. Unde tales dicunt
illis, qui ab eis petunt consilium: non habemus tantum de doctrina
spirituali quod possimus nobis et vobis sufficere; ideo ite ad doctores
Ecclesiae, et ad sapientes qui vendent vobis. De ista habetis Is.
LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis
argentum, properate, emite, et comedite. Sed quomodo sine argento
venditur? Dico quod sapientia venditur sine argento. Et quod est
pretium eius? Quod homo libenter studeat, hoc est pretium
sapientiae; Prov. II, v. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam,
et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem, et
scientiam Dei invenies. Dum autem irent emere, venit sponsus.
Dicit Augustinus quod quidam referunt istud ad statum praesentis
vitae; sed non potest stare cum eo quod dicitur et clausa est ianua.
Ideo Origenes etiam hoc exponit de futuro adventu. Et tria facit.
Primo ponitur adventus iudicis; secundo receptio bonorum; tertio
exclusio malorum. Dicit ergo dum irent emere venit sponsus; idest dum
haberent sollicitudinem quomodo excusarent se in iudicio, venit dominus
ad iudicium. Sed Origenes dicit quod quidam sunt qui venient ad
consilium, vel ad sacerdotes, et cum deliberatione ut convertantur,
et tunc in adventu moriuntur. Unde tunc venit sponsus, quando homo
moritur. Sed quid est quod hic dicitur, veniente sponso, cum supra
dixerit, exierunt obviam sponso et sponsae? Ratio est, quia in
iudicio sponsa, idest caro Christi, erit assumpta in
glorificationem. Vel si referamus ad Ecclesiam, tunc perfecte ipsa
unietur ipsi sponso per adhaesionem. Unde apostolus I Cor. VI,
17: qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo. Et sequitur et
quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Istae nuptiae sunt
regnum caelorum, de quo Apoc. c. XVII, 14: quoniam dominus
dominorum est, et rex regum, et qui cum illo sunt vocati, et electi,
et fideles. Et statim clausa est ianua, quia nulli postea aperietur.
Modo autem aperitur; unde Ps. XXIII, 7: attollite portas,
principes, vestras. Et Apoc. IV, 1: post haec vidi, et ecce
ostium apertum in caelo. Sed tunc claudetur. Consequenter ponitur
repulsio malorum: et dicuntur tria. Primo exprimitur negligentia,
quia tarde veniunt; unde dicitur novissime autem veniunt. Unde signat
eos qui tardam poenitentiam agunt; Sap. V, 3: dicentes intra se,
poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Desiderium
tangitur cum dicunt: domine, domine, aperi nobis. Unde in hoc quod
dicunt eum dominum dicunt aliquid per quod deberent impetrare. Per hoc
autem quod geminant, signatur quod ex angustia petant; unde dicitur
supra VII, 21: non omnis qui dicit mihi, domine, domine,
intrabit in regnum caelorum. Desiderium autem eorum tangitur cum
dicitur aperi nobis. Sequitur repulsio: at ille respondens ait: amen
dico vobis, nescio vos; idest non approbo vos. Novit enim dominus
qui sunt eius, II ad Tim. II, 19, sicut artifex nescit opus
quod discordat ab arte sua. Consequenter concludit: vigilate itaque
et orate quia nescitis diem neque horam.
|
|