|
Supra dominus praemisit diversas parabolas pertinentes ad iudicium;
hic autem manifeste de suo iudicio agit: et tria facit. Primo agit de
adventu iudicis; secundo de congregatione iudicandorum; tertio de
iudicio. Secunda ibi et congregabuntur ante eum omnes gentes; tertia
ibi et dicet rex et cetera. Circa primum quatuor sunt consideranda.
Primo tangitur conditio iudicis venientis; secundo dignitas; tertio
ministri; quarto iudiciaria auctoritas. In hoc quod dicitur cum
venerit filius hominis, non est dubium quin idem sit filius Dei. Sed
quare potius nominat filium hominis quam filium Dei? Una ratio est,
quia inquantum filius hominis iudicabit; Io. V, 27: potestatem
dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Et hoc propter
tria. Primo ut ab omnibus videatur: in forma enim divinitatis non
poterit videri nisi a bonis, unde si ab omnibus videri debeat, debet
videri in forma hominis. Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus.
Item propter meritum Christi: hoc enim ipse meruit per suam
passionem; ad Philipp. II, 8: humiliavit semetipsum factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus
exaltavit illum. Item ut appareat iudicaturus in forma in qua
iudicatus fuit; Iob XVI, 22: utinam sic iudicaretur vir cum
Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Item ex Dei
clementia, ut homines ab homine iudicentur; ad Hebr. IV, 15:
non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris.
Iste ergo erit filius hominis. Et cuius erit dignitas? Veniet in
maiestate sua; Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem
in nube cum potestate magna et maiestate. Sed quid per maiestatem
potest intelligi? Dicendum quod divinitas, quia licet appareat in
forma hominis, tamen apparebit cum divinitate. Unde apostolus, I
Thess. c. IV, 15: dominus in iussu et in voce Archangeli, et
in tuba Dei descendet de caelo. Et de hoc dicitur etiam Act. IX.
Vel in maiestate, idest in gloria, quia suum corpus erit gloriosum;
et veniet cum societate gloriosa; unde supra XVI, 27: filius
hominis venturus est cum gloria. Et ideo subdit et omnes Angeli cum
eo. Hic agit de ministris. Et potest intelligi de caelestibus
spiritibus; Ps. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus.
Et quare veniet cum istis? Quia custodes sunt hominum; Ps. XC,
11: Angelis suis Deus mandavit de te. Ideo aderunt tamquam
testes, quia boni custodiam suam receperunt, mali autem non, sed
repulerunt; Is. l, 7: curavimus Babylonem, et non est sanata.
Vel omnes Angeli, idest praedicatores, vel doctores veritatis;
Mal. II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem
requirunt ex ore eius. Istis competit iudiciaria potestas, ut dicit
Augustinus. Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet et omnes
sancti eius cum eo; Prov. ult., 23: nobilis in portis vir eius,
quando sederit cum senatoribus terrae. Tunc sequitur iudiciaria
potestas: tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Non debemus
intelligere secundum sedem corporalem; sed sedes eius homines sancti
sunt et Angeli. In eis sedebit, quia per eos iudicium exercebit.
De hominibus dicitur supra c. XIX, 28 quod sedebunt super sedes
duodecim et cetera. De Angelis dicitur Col. I, 16: sive
throni, sive dominationes etc. et in Ps. LXXIX, v. 3: sedes
super Cherubim; et Ps. IX, 5: sedisti super thronum, qui
iudicas iustitiam. Consequenter ponitur congregatio; secundo
divisio. Dicit ergo et congregabuntur omnes gentes. Per gentes non
solum gentes signantur, sed omnes homines qui nati sunt ab Adam usque
ad finem mundi; II ad Cor. V, 10: omnes nos manifestari
oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque quod gessit in
corpore, sive bonum, sive malum. Inter istos etiam parvuli nati,
quia, etsi nihil habeant proprio merito, habent tamen aliquid,
scilicet vel culpam ex peccato primi hominis, vel gratiam ex sacramento
Christi. Unde notandum quod non omnes isti congregabuntur ad idem;
sed erit quadruplex genus eorum qui comparebunt in iudicio. Quidam
enim comparebunt ut iudicentur per discussionem meritorum; sed istorum
quidam damnabuntur, quidam salvabuntur. Quidam vero ut sine
discussione sententiam recipiant. Iudicari enim dupliciter dicitur:
scilicet vel sententiam recipere, quia omnes vel praemiabuntur vel
punientur, vel dicitur iudicari, per discussionem meritorum reddere
rationem. Et haec discussio non erit necessaria omnibus, quia peccata
et merita illorum praecipue discutientur, qui fuerunt coniuncti cum
Christo per fidem: illi enim qui totaliter alieni sunt a Christo,
non indigent discussione, secundum quod dicitur Io. III, 18:
qui non credit, iam iudicatus est. Gregorius ponit exemplum: qui
inimicum suum accipit in bello, non expectat iudicium, sed iam
iudicatus est, sic et cetera. Item aliqui sunt qui nihil habent
commune cum mundo, quia omnia dimiserunt propter Christum, et isti
apparebunt ut iudices; unde supra XIX, 28: vos qui secuti estis
me, sedebitis super sedes duodecim tribus Israel. Qui sunt ergo qui
iudicabuntur? Fideles qui implicati sunt saecularibus, quorum quidam
sunt eis bene utentes, ut habetur I ad Tim. VI, 18: divitibus
praecipe bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile
tribuere, communicare et cetera. Qui autem detinentur, et eis
involvuntur, damnabuntur. Sed quae est necessitas? Nonne omnes in
morte recipiunt quod meruerunt? Ad quid ergo iudicabuntur? Notandum
quod praemium quod iusto Dei iudicio datur hominibus, est duplex:
primum est stola animae, et secundum stola corporis. Quantum ad
stolam animae, in morte recipitur, sed tunc gloriam corporis simul
recipient. Unde quantum ad animam omnes simul recipiunt corpora, sed
quantum ad poenam, omnes simul damnabuntur; unde Is. XXIV,
22: congregabuntur congregatione unius fascis, quia unum sunt in
peccato. Istam congregationem possumus intelligere congregationem
localem, quia omnes congregabuntur in uno loco; Ioel III, 2:
congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat; quia qui
salvantur, per passionem Christi salvantur, et qui damnantur, per
contemptum passionis eius damnantur; ideo ubi facta fuit passio
Christi, ibi iudicium. Et intelligendum est quod boni in aere
occurrent ei obviam, aliqui vero in terra manebunt. Secundum
Origenem ista congregatio non erit localis, sed dispersi erunt, et in
locis singulis congregabuntur; et hoc vult illud quod est dictum supra
XXIV, 27, quod sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in
occidentem, ita erit et adventus filii hominis, quia ubicumque erunt,
erunt ibi praesentes. Unde vult quod erit congregatio spiritualis,
quia modo quidam disperguntur ab eo, quidam se tenent cum eo; sed tunc
omnes congregabuntur; Is. XL, 5: videbit omnis caro salutare
Dei nostri. Tunc agit de separatione et separabit eos ab invicem,
sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et primo ponitur secundum
nomen; secundo secundum situm, ibi et statuet oves quidem a dextris et
cetera. Dicit ergo et separabit eos ab invicem. Notate quod quamdiu
mundus durat, mali sunt bonis permixti. Vix autem est aliqua
societas, quin aliqui sint mali; Cant. II, 2: sicut lilium
inter spinas, sic amica mea inter filias. Sed in illo iudicio mali
erunt ad unam partem, boni ad aliam; Eccli. XXXV: iudicabit
inter oves et hoedos. Sed quare bonos vocat oves? Hoc est propter
quatuor. Invenimus enim in ovibus innocentiam, II regum XXIV,
17: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Item patientiam; Is.
LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus
coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item Ps.
XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis. Item
obedientiam, quia ad vocem pastoris congregantur; Io. X, 27:
oves meae vocem meam audiunt. Item affluentiam fructuum: sicut ex ove
plures fructus percipimus, sic multi sunt fructus bonorum; Ez. c.
XXXIV, 3: lac comedebatis, et lanis cooperiebamini. Item per
hoedos intelligit peccatores, quia est animal per praecipitia vadens,
item ad coitum fervidum et contrarias habet proprietates, item pro
peccato offerebatur. Consequenter ponitur divisio quoad situm et
statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris. Quid
intelligitur per dexteram, et quid per sinistram? Potest dici quod ad
litteram ita fiet, quod boni ad partem unam, et mali ad aliam
constituentur. Vel quia dextera pars nobilior est, ideo qui sunt
boni, situm habebunt nobiliorem, quia occurrent Christo in aere.
Origenes retorquet istud ad finalem remunerationem; quia qui
intentionem suam direxerunt ad Deum, erunt a dextris, idest in
remuneratione aeterna; Eccle. X, 2: cor sapientis in dextera
eius, et cor stulti in sinistra illius. Item Prov. IV, 27:
vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt, quae sunt
a sinistris. Tunc dicit rex his qui a dextris eius erunt et cetera.
Hic agitur de iudicio. Et primo promulgatur sententia quoad bonos;
secundo quoad malos; tertio ponit complementum. Circa primum tria
facit. Primo ponitur sententia; secundo admiratio salvandorum;
tertio satisfactio. Secunda ibi tunc respondebunt ei iusti; tertia
ibi respondens rex dicet illis. Circa primum duo facit. Primo
invitat ad praemium; secundo comparat ad meritum. Dicit ergo tunc
dicet rex. Et vocat eum regem, quia regis est iudicare; Prov.
XX, 8: rex qui sedet in solio dissipat omne malum intuitu suo.
Sed est quaestio: numquid fiet per vocalem sententiam? Quidam dicunt
quod verbotenus et quod multum tempus tenebit iudicium; et hoc dixit
Lactantius, quod durabit mille annis; sed hoc non est verum. Sed
hoc ad interiorem locutionem referri debet; et inducit in cognitionem
hominum, quia boni digni gloria, mali poena. Unde quod isti dicent
non erit vocale, sed secundum interiorem instinctum; et hoc dicit
Augustinus, quod divina virtute erit, quod unicuique occurret quod
fecit. Et hoc patet per apostolum Rom. c. II, 15: testimonium
reddente illis conscientia eorum, et inter se invicem cogitationibus
accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum iudicabit dominus
occulta hominum et cetera. Ideo ad interiorem locutionem debet
referri. Et videtur tria tangere, quia ponitur invitatio, causa
sententiae, et ipsum praemium. Invitatio venite, benedicti patris
mei. Sed quare dicit benedicti patris mei? Quia non erit nobis
secundum nostrum meritum, sed secundum quod confirmamur merito
Christi; unde Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere
mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in
throno eius; Lc. XXII, 29: ecce ego dispono vobis sicut
disposuit mihi pater meus regnum. Ego inquantum homo, inquantum fruor
verbo. Item quantum ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit
corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.
Venite, idest conformamini; I Io. III, 2: cum apparuerit,
similes ei erimus. Sed numquid boni modo non sunt coniuncti Deo?
Dico quod sic per caritatem non plenam, item per fidem aenigmaticam;
sed tunc congregabuntur in caritate plena, in fide non aenigmatica;
quia nunc corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena
inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, Sap. IX, 15.
Causa huius praemii est duplex: causa damnationis est ex homine,
causa salutis ex Deo; Osee XIII, 9: ex te perditio tua,
Israel, ex me tantummodo auxilium tuum. Unde causam salutis
invenimus temporalem et aeternam; temporalis est appositio gloriae, et
hoc tangitur, venite, benedicti patris mei. Dicere suum est facere;
unde Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt. Unde eius
benedicere, est gratiam infundere, unde dicit patris, quia non est ex
nobis, sed ex Deo; Iac. c. I, 17: omne datum optimum, et
omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Item
alia causa est Dei praedestinatio; et hoc notatur cum dicit paratum
vobis regnum. Unde apostolus ad Rom. VIII, 30: quos
praedestinavit, hos et vocavit; Is. LXIV, v. 4: oculus non
vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Et
dicit a constitutione mundi. Sed quomodo est hoc? Nonne ipse elegit
eos ab aeterno? Ipse elegit nos ante mundi constitutionem, ad Eph.
I, 4. Et dicendum quod elegit ab aeterno, sed a constitutione
mundi manifestavit. Sed quid est praemium illud, quod tangit
possidete paratum vobis regnum? Et quod est istud regnum? Istud
regnum est regnum caelorum; Ps. CXLIV, 13: regnum tuum,
domine, regnum omnium saeculorum. Qui possidet Deum, possidet
regnum; Apoc. V, 10: et fecisti nos Deo nostro regnum et
sacerdotes. Sed diceret aliquis: nolo regnare, sufficit mihi quod
non damner. Hoc non potest esse. Vel eris rex et habebis regnum,
vel eris damnatus. Et dicit possidete, idest intrate in
possessionem. Intrare autem in possessionem proprie convenit ei, qui
ius habuit. Istud autem ius habuimus ex ordinatione divina; item ex
acquisitione Christi, qui nobis hoc acquisivit; item ex gratia sua;
Eph. I, 14: qui est pignus haereditatis nostrae. Item dicitur
possessio, quae pacifice habetur; unde plenarium dominium signatur.
Modo habemus Deum, sed non quiete, quia inquietatur homo multis
modis; sed tunc quieta erit possessio; I Petr. III, 9: in hoc
vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis; supra
XVIII, v. 29: et vitam aeternam possidebit. Esurivi enim,
et dedistis mihi manducare et cetera. Supra posita est sententia de
praemio, hic posita est de merito. Ex quo considerare debemus quod
duplex est causa beatitudinis: una ex parte Dei, idest benedictio
Dei; alia ex parte nostra, idest meritum quod est de libero
arbitrio: non enim debent homines esse desides, sed cooperari gratiae
Dei, ut dicitur I ad Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod
sum, et gratia Dei in me vacua non fuit. Sed cum sint multa bona
merita, solum fit mentio de operibus misericordiae. Et ex hoc aliqui
acceperunt occasionem errandi, dicentes quod solum per opera
misericordiae salvantur, vel damnantur per omissionem eorum; ita quod
si commiserit aliquis multa peccata, et exerceat se in operibus
misericordiae, salvabitur, iuxta illud Dan. IV, 24: peccata
tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum;
contra illud quod habetur ad Rom. I, v. 32: qui talia agunt,
scilicet peccata, digni sunt morte. Et ad Gal. V, 21 post
enumerationem peccatorum carnalium dicit: qui talia agunt, regnum Dei
non possidebunt. Ideo istud non est tenendum. Sed posset esse quod
aliquis abstinet, et poenitet, et sic per eleemosynam potest
liberari: eleemosynam enim debet homo incipere a se; Eccli. XXX,
24: miserere animae tuae placens Deo. Et quare magis fit mentio de
istis operibus quam de aliis? Dicendum, secundum Gregorium, quod
proponit ista tamquam minora: si enim ista quae dictat natura, non
faciunt, nec alia multo magis. Et hoc consonat verbis Evangelii,
quia isti dicunt quando vidimus te esurientem, et pavimus? etc.,
quasi dicant: istud est modicum. Et cum magis parum reputant,
dominus magis exaltat dicens quod fecistis uni ex his fratribus meis
minimis, mihi fecistis. Augustinus dicit quod omnes peccant in
mundo, non tamen omnes damnantur; sed qui non poenitent, nec
satisfaciunt. Sed qui poenitet et promittit satisfactionem per opera
misericordiae, salvatur. Origenes dicit quod sub operibus
misericordiae omnia bona sunt dicta vel praetermissa propter
praetermissionem huiusmodi operum. Et significatur quia eleemosyna non
solum proximo fit, sed et sibi ipsi: si enim pascit esurientem, multo
magis pascere debet se esurientem, et sic de aliis operibus. Item non
solum sunt eleemosynae corporales, sed etiam spirituales; ideo
quidquid facit homo vel ad suam utilitatem, vel proximi, totum sub
opere misericordiae continetur. Unde omnia vel sub his continentur vel
sub contrario. Septem sunt opera misericordiae, sed sex solum
tanguntur. Ista septem habentur per versum: visito, poto, cibo,
redimo, tego, colligo, condo. De sepultura vero hic non tangitur.
Sed quare? Ad excludendum errorem quorumdam qui dixerunt quod animae
non consequuntur requiem, donec corpus condatur. Sed hoc non est
verum, quia nihil recipit anima a corpore, quando est separata.
Ponit ergo sex quae impenduntur contra defectum. Et quia est defectus
quidam generalis, quidam specialis; primo agit de generali, secundo
de speciali. Et quia quidam generaliter ab exteriori, quidam ad
interiori, primo tangit defectus a parte interiori, secundo ab
exteriori. Dicit ergo esurivi, et dedistis mihi manducare. Hoc
habetur Isaiae LVIII, 7: frange esurienti panem tuum.
Sitivi, et dedistis mihi bibere, quia propter me dedistis proximo.
Unde supra X, 42: qui dederit calicem aquae frigidae uni ex
minimis meis, non perdet mercedem suam, de istis duobus Prov.
XXV, 21: si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit,
da ei aquam bibere. Item sunt defectus ab exteriori, et hi sunt duo,
scilicet a tegumento coniuncto et separato. Dicit ergo hospes eram et
collegistis me. Ad Hebr. ult., 2: hospitalitatem nolite
oblivisci; per hanc enim latuerunt quidam Angelis hospitio receptis.
Quantum ad tegumentum coniunctum dicit nudus fui et operuistis me;
Iob XXXI, 19: si despexi praetereuntem eo quod non haberet
indumentum: et sequitur, si non benedixerunt mihi latera eius, et de
velleribus ovium meorum calefactus est; Is. LVIII, 7: cum
videris nudum, operi eum. Item quidam sunt particulares defectus; et
horum quidam sunt naturales quidam ab exteriori. Defectus naturalis et
ab intrinseco est infirmitas; unde dicit infirmus, et visitastis me.
Quantum ad exteriorem defectum dicit in carcere eram, et venistis ad
me. Et potest per carcerem intelligi quaelibet tribulatio; ad Hebr.
X, 34: nam et vinctis compassi estis. Tunc respondebunt iusti
dicentes. Hic ponitur responsio mentalis. Bonarum mentium est quod
ea quae propter Deum faciunt, parva reputent; Lc. XVII, 10:
cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, quia servi
inutiles sumus. Et ad Rom. c. VIII, 18: existimo quod non
sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae
revelabitur in nobis. Unde dicent quod ignorantes fecerunt, et haec
dicent parva reputantes; unde quando vidimus te esurientem et pavimus?
et cetera. Unde hoc dicent admirantes. Et respondens rex dicet
illis. Huic admirationi satisfacit, quia quando homo humiliat se et
Deus exaltat hunc, quando homo se vilificat et Deus collaudat; unde
quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis;
supra X, 40: qui vos recipit, me recipit, quia caput et membra
sunt unum corpus. Et dicit fratribus, quia fratres sunt, qui Dei
faciunt voluntatem; unde supra XII, 48 dicitur quod extendens
manus in discipulos dixit: hi sunt fratres mei. In quo notatur quod
bonis dandum est; Eccli. XII, 4: da bono, et non recipias
peccatorem. Et numquid dandum est peccatori? Dandum est, cum fuerit
in extrema necessitate, sed magis et prius iustis; ideo dicit
fratribus meis. Multi enim veniunt, qui non fratres Dei sunt; unde
I Io. IV, 3: omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non
est. Unde caeteris paribus melius debemus facere bonis; tamen ad
indigentiam etiam malis dandum est in tempore necessitatis, non propter
fomentum peccati, sed naturae. Numquid omnes sunt fratres Dei?
Ita; sed quidam secundum naturam, quidam secundum gratiam: secundum
naturam omnes boni et mali; II Cor. XI, 26: periculum in
falsis fratribus; secundum gratiam autem soli boni; Rom. VIII,
29: ipse est primogenitus in multis fratribus. Et his principaliter
est miserendum et subveniendum; unde apostolus ad Gal. VI, 10
dicit: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei. Sed quare dicit eos minimos? Hoc dicit quantum ad
opinionem vulgi. Constat quod homines qui propter Deum parvi sunt,
minimi reputantur, Iac. III. Item minimi propter humilitatem;
supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Et loquitur a minori, quia possent dicere
aliqui: si fecissem pari, vel aliquibus de magnis hoc, credo quod
redderetur. Ideo dominus dicit quod non solum maioribus, sed
imperfectis; ideo dicit minimis. Tunc dicet rex et his qui a
sinistris erunt. Hic ponitur condemnatio malorum. Et primo ponitur
condemnatio; secundo excusatio eorum; tertio confutatio. Et circa
primum primo ponit sententiam; secundo poenam. Dicit ergo: discedite
a me, maledicti. Haec sententia differt a prima, quia dixit in prima
venite, benedicti patris mei etc.; hic autem non dicit: maledicti
patris mei, quia benedictio nostra a Deo est, maledictio autem a
nobis. Et ad Hebr. V, et Deut. XXIII, 5 vertit
benedictionem in maledictionem. Item differentia est, quia supra
dixit possidete paratum vobis regnum etc., hic autem dicit ite in
ignem aeternum qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Et quae est
ratio? Dicit Origenes quod poenas non fecit propter homines, sed
ipsi acquirunt sibi mortem manibus suis; Is. c. XXXI, 7: in
die illa abiiciet vir idola auri et argenti sui, quae fecerunt vobis
manus vestrae. Sed potest aliquis dicere: nonne etiam fecit dominus
Diabolum bonum? Notate quod loquitur dominus de praeparatione
secundum quod manifestatur ab origine mundi. Sed Diabolus ab initio
peccavit: unde Angelo, qui quantum ad naturam creatus est bonus, non
paravit, sed peccato. Esurivi. Hic non est aliud dicendum nisi quod
diversimode loquitur ad bonos et ad malos: quia supra dixit explicite
unumquodque per se, hic multa coniungit; unde infirmus et in carcere.
Et quia coniungit ista duo, dicendum quod ad modum boni iudicis
procedit qui invite condemnat, et large remunerat: unde verba
remunerationis dilatat, verba condemnationis abbreviat. Tunc
respondebunt ei et ipsi. Et notate quod sicut boni abbreviant bona,
ita mali culpas; unde dicunt: domine, quando vidimus te esurientem
aut sitientem? et cetera. Totum simul dicunt; in quo datur intelligi
quod non libenter discutiunt conscientias suas, contra illud Is.
XLVI, 8: redite, praevaricatores, ad cor. Unde, cum oportet
redire, redeunt ad valde breve. Tunc sequitur confutatio amen dico
vobis: quamdiu non fecistis et cetera. Simile habetur Lc. X,
16: qui vos spernit, me spernit; Zach. II, 8: qui tetigerit
vos, tangit pupillam oculi mei. Et ibunt hi in supplicium aeternum et
cetera. Posita sententia, ponitur effectus. Et ibunt hi in
supplicium aeternum. Supra dixerat quod in ignem aeternum, quia stare
posset quod esset ignis aeternus, et tamen non aeterne cruciaret; ideo
dicit in supplicium. Iusti autem in vitam aeternam; Io. c.
XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum
Deum, et quem misisti Iesum Christum. Quod autem sit supplicium
aeternum habetur Dan. XII, 2: multi de his qui dormiunt in
pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut
videant semper; Apoc. c. XX, 15: missus est in stagnum ignis
et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac
nocte in saecula saeculorum; Is. ult., 24: vermis eorum non
morietur, et ignis eorum non extinguetur. Quae est causa huius
supplicii? Quidam, ut Origenes, voluerunt quod non esset aeternum
supplicium. Unde ponunt quod omne supplicium terminatur. Unde dicit
quia quod dictum est hic, dictum est propter exaggerationem. Sed
Augustinus arguit: si hoc ita est, ergo quod dicitur quod iusti ibunt
in vitam aeternam, similiter diceretur secundum exaggerationem. Sed
hoc dicitur secundum diuturnitatem, ut etiam concedit Origenes. Et
hoc est detestabile, quod in eadem Scriptura sit talis diversitas.
Sed quod hoc non possit esse, patet sic: quia hoc exigit iustitia,
ut culpae poena respondeat aequalis. In qua enim mensura mensi
fueritis remetietur vobis, supra VII, 1. Sed quomodo post mortem
tantam dilationem habebit supplicium aeternum? Respondet Gregorius
dicens quod Deus iudex est voluntatis, unde qui non retinuit
voluntatem a peccato usque ad mortem, peccavit in suo aeterno; ideo
dignum est quod Deus puniat in suo aeterno. Augustinus dicit sic:
videmus quod poena debet esse aequalis culpae, et sic est etiam in
iustitia humana, quod si quis peccat contra societatem civitatis,
iudex non intendit mortem, nisi ut separet a societate civitatis
perpetuo. Sed qui contra Deum, intendit excludere eum a societate
caelestis curiae. Secundum Hilarium, culpae debetur poena, sed
culpa non deletur nisi per caritatem; ergo quamdiu homo non habet
caritatem, iustum est quod semper sit in poena. Ex quo ergo caritatem
non habuit in hac vita, necesse est quod semper maneat in poena. Item
obiicitur quod sancti orabunt, et ipsi exaudientur. Ergo et cetera.
Dicit Gregorius quod dum sunt in via sancti pro eis exaudiuntur, sed
non post. Item obiicitur: Deus non delectatur in poena; quomodo
ergo sine fine affliget? Dicendum quod etsi non delectatur, tamen hoc
facit ad iustitiam suam conservandam.
|
|