|
Postquam posuit Evangelista praeparatoria passionis, hic accedit ad
passionem Christi; et dividitur in duas partes: quia primo narratur
passio quantum ad ea quae facta sunt a Iudaeis; secundo quantum ad ea
quae a gentilibus XXVII, 1 mane autem facto et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponitur praenuntiatio dominicae passionis;
secundo narratur passio et ordo, ibi tunc abiit et cetera.
Praenuntiatur passio tripliciter: verbo Christi, consilio
inimicorum, tertio facto et obsequio. Secunda tunc congregati sunt
etc.; tertia cum autem esset Iesus et cetera. Circa primum primo
ponit ordinem praenuntiationis, et ipsam praenuntiationem. Ordinem et
factum est cum consummasset. Et dicit sic, quia ipse solus est qui
consummare potest. Nos incipere possumus, sed non consummare, iuxta
illud Eccle. IV: multa dicimus, et deficimus. Item dicit
sermones hos, scilicet quos a principio suae praedicationis dixerat,
ex quo dixerat: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum
caelorum. Vel sermones quos dixerat de praenuntiatione gloriae, quia
passio fuit exaltatio gloriae; Phil. II, v. 9: propter quod
exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen,
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et
Infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus
Christus in gloria est Dei patris. Item non dicit solum omnes, sed
hos omnes, quia omnia ad utilitatem credentium et fidei est locutus.
Scitis quia post biduum Pascha fiet: in ista praenuntiatione non
simpliciter praenuntiat, sed dicit, post biduum Pascha fiet: et hoc
factum est ad designandum quod non quaecumque passio est passio
Christi, sed quae signatur per paschale sacrificium. Et dicit post
biduum. Et secundum hoc debetis considerare, quod verba haec dicta
fuerunt luna decima tertia, idest feria tertia, quia luna decima
quinta celebrabatur Pascha. Sed habetur Io. XII, 1 quod
dominus venit in Bethaniam, et hoc in die sabbati; et alio die venit
in Ierusalem, et ibi eiecit vendentes et ementes, et in die lunae
rediit, et vidit ficum arentem cui maledixit. Et secundum Marcum in
die Martis rediit, et tunc in illo die constituit omnes parabolas
illas. Et illo die cum consummasset sermones hos, dixit: scitis quia
post biduum Pascha fiet. Hoc nomen Pascha, secundum quod dicit
Hieronymus, a pascendo dicitur, sed proprie dicitur phase, quod est
transitus. Quadruplex autem est transitus, secundum quod Pascha
quadrupliciter accipitur. Secundum historiam celebrata est Pascha,
quando exterminator percussit primogenita Aegypti; tunc praecepit
dominus quod manducarent phase, Ex. XII, 3. Item secundum
allegoriam est transitus Christi per mortem; et de isto Io.
XIII, 1: sciens Iesus quod iam hora esset ut transiret de hoc
mundo ad patrem et cetera. Item est moralis, sive typicus, secundum
quod de carnali conversatione transitur ad spiritualem; Eccli.
XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item
transitus generalis est, secundum quod dicitur quod caelum et terra
transibunt et cetera. Unde post duos dies, scilicet post doctrinam
veteris et novae legis. Secundum Graecum dicitur a pasqui, quod est
pasci. Unde congrue sciens Christus quod transiret a mundo ad
patrem, dixit et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Non dicit
a quo tradetur, quia traditus est a patre; Rom. VIII, 32:
qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.
Item a seipso; ad Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit
semetipsum pro nobis et cetera. Item a Iuda. Hic: quid vultis mihi
dare, et ego eum vobis tradam? Item a Iudaeis Pilato; Io.
XVIII, v. 35: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi.
Item a Pilato gentibus; unde dicitur Io. XIX, 16: tradidit
eum ad crucifigendum. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et
cetera. In parte ista ponitur perversum consilium Pharisaeorum. Et
primo ponitur consilium de Christi passione; secundo de dilatione,
ibi dicebant autem: non in die festo. Circa primum notare possumus
quod peccatum Iudaeorum aggravatur ex tempore, quia tunc, imminente
paschali festivitate; Is. LVIII, 13: si averteris a sabbato
pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo. Sed, ut
credo, non ad diem immediatum refertur, sed circa illud tempus, quia
Io. XI, 13 habetur quod collegerunt consilium et ex illa die
cogitaverunt ut interficerent eum. Et tunc dicitur quod recessit
Iesus in regionem iuxta desertum. Unde non fuit hoc immediate
factum. Vel potest dici quod bis fuit factum. Item aggravatur ex
multitudine; unde dicitur: congregati sunt principes sacerdotum et
seniores populi; Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima
mea: ecce enim manus vestrae sanguine plenae sunt. Item ex conditione
peccantium, quia erant de maioribus; unde dicitur, principes
sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; et
post: et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
Et Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt
in unum adversus dominum, et adversus Christum eius. Item ex loco,
quia in atrio principis sacerdotum. Unde isti debebant alios cohibere
a malitia, ipsi autem faciebant; Dan. XIII, 5: a senioribus
egressa est iniquitas. Sed numquid erant multi principes?
Praeceperat enim dominus, quod esset unus solus summus sacerdos, sed
non sufficiebat eis. Unde propter cupiditatem sacerdotium diviserant.
Item iam amiserant, et a Romanis sacerdotium emebant. Vel vocat
principes illos qui ante eum fuerant principes, et illum qui illius
anni fuerat princeps. Item tangitur illud de quo consiliabantur ut
Iesum dolo tenerent. Et hoc erat fatuum eum credere dolo tenere, qui
omnia sciebat; Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum,
dolum locuta est. Dicebant autem: non in die festo. Hic agitur de
dilatione: et ponitur consilium, et ratio. Dicebant autem: non in
die festo. Posset aliquis dicere quod hoc dicerent ex devotione, ideo
hoc tollit dicens ne forte tumultus fieret in populo; sciebant enim
quod multi habebant eum ut prophetam, quidam vero ut Christum: ideo
dissensio erat in populo, sicut habetur Io. VII, 30 ss. et
IX, 8 ss. Ideo timebant ne tollerent eum a manibus suis. Hoc
isti cogitabant, sed aliud cogitabat Christus: unde illi duo
cogitabant, scilicet quod eum volebant occidere, et quod non in die
festo crucifigeretur, ad significandum quod ista immolatio succedebat
immolationi agni paschalis. Cum autem esset Iesus in Bethania. Hic
ponitur praenuntiatio per factum mulieris. Et primo ponitur factum;
secundo reprehensio; tertio excusatio. Secunda ibi videntes autem
discipuli indignati sunt; tertia ibi sciens autem Iesus. Circa
primum quatuor facit. Primo locus describitur; secundo persona;
tertio facultas; quarto opus. Primo duplex locus ponitur, scilicet
generalis et specialis. Generalis, cum dicit cum esset Iesus in
Bethania; specialis cum dicit in domo Simonis leprosi. Notate quod
tunc non erat leprosus, sed curatus fuerat a Christo, si enim esset,
non remansisset Christus cum eo, cum esset illud prohibitum in lege:
et tamen utrumque ad mysterium attinet. Bethania domus obedientiae
dicitur: unde per hoc significatur eius obedientia; Phil. II,
8: factus est obediens usque ad mortem. Ideo competit ei esse in
domo leprosi; Is. LIII, 4: et nos reputavimus eum ut
leprosum. Et ob hoc potius ibi venit. Alia ratio potest esse
litteralis, scilicet ut illa haberet fiduciam veniendi ad Christum,
quia iste erat cognatus Mariae, et curatus erat ab eo lepra
corporali, et ipsa veniebat ut curaretur a lepra spirituali. Et
notandum quod nullus alius dicitur venire ad Christum pro salute
spirituali, excepta ista; ideo laude digna fuit. Accessit ad eum
mulier. Ecce persona. Matthaeus et Marcus dicunt hoc accidisse in
eodem loco, Ioannes et Lucas non. Lucas enim loquitur de ista c.
VII, v. 37, ss., et Ioannes XII, 3 ss. Est ergo
quorumdam opinio, ut fuit Origenis, quod fuerunt mulieres plures.
Loquamur de primis duabus. Expresse dicit Hieronymus quod illa, de
qua loquitur Lucas, non fuit soror Lazari, quia de illa dicitur quod
pedes unxit, de ista dicitur quod pedes et caput. Ambrosius super
Lucam dicit quod utrumque potest dici, quod sit eadem, vel diversa.
Si dicimus quod eadem, possumus dicere: etsi eadem, non tamen
eiusdem meriti: sed peccatrix non est ausa caput tangere, sed post
habita fiducia caput unxit. Et Augustinus probat quod sit eadem,
quia Io. XI, 5 antequam accedat ad istud factum, dicit: erat
autem Maria soror Lazari, quae unxit dominum unguento, et extersit
pedes eius capillis suis. Ideo videtur quod illa, de qua Lucas
loquitur, sit eadem cum illa, quae est soror Lazari. Origenes dicit
quod non est eadem illa de qua Lucas loquitur, et illa de qua Ioannes
loquitur. Et potest probari ratione temporis, quia illud legitur
factum antequam iret in Ierusalem; hoc factum est cum dicit: scitis,
quia post biduum Pascha fiet. Item ex loco, quia illa in domo
Marthae, de qua in Ioanne; haec autem in domo Simonis. Item per
hoc quod ibi pedes, hic caput ungit. Quartum est quod ibi Iudas
dixit: ut quid perditio haec? Hic autem quod omnes discipuli.
Augustinus dicit quod eadem mulier est, et respondet ad rationes
Origenis. Ad primam dicit, quod Matthaeus non servat ordinem
historiae, sed recitat, quia ex hoc casu assumpsit Iudas occasionem
peccandi, cum vidit unguentum effundi. Quod obiicit de loco
Augustinus non solvit. Potest tamen sic solvi: quia iste homo erat
magnae auctoritatis, et potestatem habens, et domus una eorum, quia
cognatus eius erat. Aliter quomodo verum esset quod dicitur quod
fecerunt ibi caenam (...) et Lazarus erat unus de discumbentibus?
Accessit ergo mulier habens alabastrum unguenti. Alabastrum est genus
marmoris, quod est translucens, et fiunt inde fenestrae. Et de ista
petra fiebant quaedam vasa, ubi conservabantur unguenta, sicut modo
fiunt de terra contrita, quia ex sui frigiditate erant conservativa;
unde alabastrum, idest vas de alabastro plenum unguento. Et dicitur
hic pretiosi, alibi quod nardi pistici. Pistis Graece, fidelis
Latine. Unde pistici, idest non sophisticati. Consequenter
effectus ponitur: et effudit super caput eius discumbentis. Sed hic
quaestio duplex. Quomodo Christus sustinuit, quia videtur ad
lasciviam pertinere? Ad hoc respondit Augustinus de doctrina
Christiana. Aliter existimatur in persona communi, aliter in persona
prophetica: quia in persona communi secundum factum, sed in prophetica
secundum suam significationem. In persona communi significaret
lasciviam; in persona prophetica significationem. Expositio
allegorica: quia significat sepulturam Christi, quia antiquitus
corpora solebant inungi. Marci XIV habetur quod praevenit corpus
inungere in sepulturam. Item mystice unguentum significat quodcumque
opus bonum. Istud autem opus dupliciter potest fieri, quia quoddam
est quod non fit propter Deum, sed propter iustitiam naturalem, ut
opus gentilis, et hoc est unguentum, sed non pretiosum. Si propter
Deum, sic est pretiosum. Unde pedes ungit, quando bonum opus facit
propter utilitatem proximi; sed quando ad gloriam Dei, tunc ungit
caput. Sed quid est quod dicit Ioannes quod pedes, et Matthaeus
quod caput? Augustinus dicit quod utrumque. Sed quid est quod dicit
Marcus quod fregit alabastrum? Dicit Augustinus, quod sicut accidit
aliquando, quod aliquis effundit sic, ut nihil remaneat, et post
frangit: sic fecit ista, et effudit, et fregit. Vel si vult aliquis
calumniari, potest dici quod primo pedes, deinde caput unxit. Tunc
sequitur increpatio mulieris videntes autem discipuli indignati sunt.
Sed hic opponitur, quia Io. XII dicitur quod solus Iudas dixit,
iste quod omnes. Duplex est responsio secundum Hieronymum: quia
illud quod dicitur hic quod discipuli dixerunt, dicitur per
synecdochem: discipuli, idest discipulus, et hic modus consuetus est
in Scriptura; Hebr. XI, 37: secti sunt, quia unus sectus,
scilicet nonnisi Isaias. Vel potest dici quod omnes, quia, secundum
quod dicit Augustinus, Iudas omnes excitavit. Item, quod alii
excitati propter inopiam pauperum, iste vero motus fuit propter
avaritiam. Unde dicunt ut quid perditio haec? Sed quare hoc
dicebant? Audierant dominum multum commendasse misericordiam; supra
XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae
habes, et da pauperibus. Sciens autem Iesus ait illis. Hic ponitur
excusatio mulieris: et duo facit. Primo excusat et commendat;
secundo praemium eius tangit amen dico vobis et cetera. Et primo
excusat; secundo obiectioni discipulorum respondet; tertio exponit
quod dixerat. Dicit ergo quid molesti estis huic mulieri? Dominus
semper est advocatus huius mulieris, quia Lc. VII, 39
Pharisaeus accusabat eam de peccato, unde dicebat: hic si esset
propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum
etc., et dominus excusavit eam per dilectionem. Item Lc. X, v.
40 etiam Martha accusabat eam de otio, et dominus excusabat eam per
contemplationem. Hic discipuli de unguenti effusione, et dominus
excusat eam ex devotione, dicens: quid molesti estis huic mulieri?
Iob VI, 27: super pupillum irruitis, et subvertere nitimini
amicum vestrum. Opus bonum operata est in me; Prov. III, v.
27: noli prohibere aliquem benefacere; si potes, tu ipse benefac.
Chrysostomus: aliquando contingit quod aliquis facit bonum opus ex
genere, et forte melius facere potuisset; unde aliter est agendum ante
factum et post factum. Unde post factum de facto commendandus est;
sed si veniret ante factum, consulendum esset ei quod faceret quod
melius est. Unde credendum quod si a domino petiisset ante consilium,
dixisset ei quod daret pauperibus. Nam pauperes semper habebitis
vobiscum et cetera. Hic ponitur responsio ad obiectionem eorum, quia
illi dicebant quod poterat dari pauperibus. Me autem non semper
habebitis. Verum est secundum praesentiam corporalem, sed semper erit
secundum praesentiam spiritualem. Unde dicit infra ult., 20: ecce
ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et
quid fecit? Mittens autem hoc unguentum in corpus meum, ad
sepeliendum me fecit. Sed quid est? Numquid intendit sepelire
Christum? Non. Sed, sicut dicit Augustinus, spiritus sanctus
sicut movet ad loquendum, ita aliquando ad operandum; unde scriptum
est Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub
lege. Unde accidit quod a spiritu sancto instruatur aliquis ad aliquem
sensum, quem non intendebat. Sic ista bonum opus intendebat, sed
spiritus sanctus illud ordinabat ad sepulturam. Dicit bonum opus
operata est in me. Posset aliquis dicere quod dare proximo esset bonum
opus. Verum est, sed non tantum quod praedicetur per universum
mundum; ideo subdit amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc
Evangelium in toto mundo, dicetur in memoriam eius, idest in
commendationem eius. Hieronymus dicit quod iste crucifigendus
praenuntiat Evangelium narrandum in universo mundo, et tamen non erat
adhuc divulgatum, cum Matthaeus scripsit. Item notate, quod multi
voluerunt divulgari nativitatem suam per universum mundum, et deleta
est memoria eorum, factum tamen huius non est deletum; Prov. X,
7: memoria iustorum cum laudibus; et Ps. CXI, 7: in memoria
aeterna erunt iusti. Tunc abiit unus de duodecim. Supra posuit
triplicem praenuntiationem dominicae passionis, hic intendit ad
narrationem: et duo facit. Primo praemittit praeparatoria; secundo
agit de ipsa passione, ibi adhuc eo loquente et cetera. Sunt autem
tria praeparatoria. Primo ponitur tractatus proditionis; secundo
institutio communionis dominicae; tertio de oratione Christi.
Secunda ibi die autem azymorum etc., tertia ibi tunc venit Iesus cum
illis in villam quae dicitur Gethsemani. Circa primum tria. Primo
describitur persona proditoris; secundo tractatus proditionis; tertio
sollicitudo; dicit ergo tunc. Intelligatis quod non refertur ad
immediate praecedens, quia de ista muliere per transpositionem dictum
est; sed retorquetur ad illud quod dictum est, quod congregati sunt
principes sacerdotum et seniores populi (...) ut Iesum dolo
tenerent et occiderent. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur
Iudas Scarioth. Et describitur persona eius ex tribus. Ex
officio, quia unus erat de duodecim, non solum de discipulis, sed de
duodecim specialiter vocatis; Io. VI, 71: nonne vos duodecim
elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Sed quare futurum malum et
proditorem voluit eligere? Prima ratio potest esse ad significandum
quod nullum condemnat propter suam praedestinationem, vel salvat, sed
propter praesentem iustitiam. Unde si damnaret propter suam
praedestinationem, non imputaretur alicui. Item propter consolationem
hominum: sciebat enim esse futurum, quod multi deciperentur in
electionibus, sicut de Philippo accidit, qui elegit Simonem magum;
ideo dominus permisit inter discipulos proditorem esse. Alia potest
esse ratio ut nullus vituperaretur, si aliquis esset malus, cum in
primo collegio unus fuerit malus. Item describitur ex nomine persona
proditoris: qui dicebatur Iudas. Inter discipulos vocati fuerunt hoc
nomine duo; tamen unus fuit malus, per quod significatur, quod quidam
confitentes Deum sunt boni, quidam mali. De bonis Ps. CXIII,
2: facta est Iudaea sanctificatio eius. De malis dicitur ad Titum
I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Item
describitur a patria. Scarioth, est villa quaedam, et interpretatur
memoria mortis, quia peccatum Iudae in memoria habetur. Et potest ad
illud referri quod dicitur Ier. XVII, 1: peccatum Iuda
scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino. Ad principes
sacerdotum, qui Christum habebant interficere, obliviscens illius
quod dictum est Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum et cetera. Et in Gen. XLIX, 6 dicit Iacob: in
consilium eorum non descendat anima mea. Et ait illis. Hic ponitur
tractatus proditionis. Et primo ponitur tractatus; secundo
consummatio. Et primo consideranda est cupiditas eius; secundo
praesumptio. Cupiditas, cum dicit quid vultis mihi dare et ego eum
vobis tradam? Propter pecuniam omnem amicitiam contempsit; Eccli.
X, 10: nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim animam
suam venalem habet. Iste enim quia non refraenavit cupiditatem,
incidit in proditionem. Quia enim vidit quod fraudatus erat pretio
unguenti, ideo voluit recuperare in prodendo Christum. Item tangitur
praesumptio, cum dicit et ego eum vobis tradam. Magna praesumptio
fuit eum tradere, qui omnia sciebat. Item loquitur iste ut valde male
sentiens de Deo, quia quando aliquis vult vendere rem quam diligit,
imponit ei pretium; sed quando habet rem de qua vult se expedire,
dicit: date mihi quod placet. Sic dicit iste: quid vultis mihi
dare? Idest date quod vultis. Pro nihilo habuerunt terram
desiderabilem, Ps. CV, 24. Et isti constituerunt ei triginta
argenteos. Dicit Origenes quod simili modo faciunt qui pro temporali
commodo Deum dimittunt. Habitat enim in nobis per fidem; sed tunc
dimittimus quando nimis temporalibus adhaeremus; unde dixit: at illi
constituerunt ei triginta argenteos. Sed quare ita expressit? Quia
ita significatum erat per illud Zac. XI, 12: et appenderunt
mercedem meam triginta argenteis. Et non est dicendum quod Ioseph
venditus fuit triginta denariis, sed Scriptura vult quod solum viginti
argenteis, idest denariis. Sed quid vult dicere quod triginta?
Intelligendum est: iste numerus componitur ex quinque et sex, unde
quinquies sex sunt triginta. Per quinque significantur quinque libri
Moysi, vel temporalia quae subiecta sunt quinque sensibus; unde
signatur quod post legem Moysi in sexta aetate fieret salus. Et
exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Hic ponitur
sollicitudo. Et quare hoc faciebat? Ut facilius et occultius facinus
perpetraret, sicut est de peccantibus, quia qui male agit, odit
lucem, Io. c. III, 20; et Iob XXIV, 15: oculus
adulteri observat caliginem.
|
|