|
Prima autem die tunc agit de constitutione sacramenti, et quia nova
succedunt veteribus, ut dicitur Lev. c. XXVI, 10: novis
supervenientibus vetera proiicietis; primo agit de veteri; secundo de
novo. Circa primum duo. Primo ponitur praeparatio Paschae; secundo
ponitur praenuntiatio proditoris, ibi edentibus illis dixit et cetera.
Et circa primum primo tempus designatur; secundo praeparatio
convivii; tertio institutio sacramenti. Dicit ergo prima die
azymorum. Et hic potest esse obiectio, quia hic dies erat prima dies
Paschae. Et videtur contra hoc quod dicitur in Io. XIII, 1:
ante diem festum Paschae et cetera. Dicunt Graeci, Matthaeum,
Lucam et Marcum errasse, et quod Ioannes correxit eos, quia fuit
facta ante diem Paschae. Unde dicunt quod dominus passus est decima
quarta luna, et coenam fecit decima tertia. Unde dicunt quod dominus
confecit non in azymo, sed in fermentato. Et hoc nituntur confirmare
plurimis argumentis. Primo quia dicitur Io. XVIII, 28 quod
non introierunt, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha: et
ita die passionis debebant comedere Pascha. Item alia ratio eorum,
quia mulieres praeparaverunt aromata, ideo et cetera. Sed hoc non
potest stare, quia dominus non fregit caeremonias: non enim invenitur
quod praeveniretur Pascha, invenitur tamen quod prolongaretur. Et
dato quod praeveniretur, hoc non est pro Graecis, quia scriptum est
quod Pascha debebat comedi cum azymis et lactucis agrestibus. Si ergo
aliter fecisset, contra legem fecisset. Ideo secundum quod tres
Evangelistae dicunt, hoc fuit factum decima quarta luna, et tunc erat
necesse comedere Pascha. Quid ergo respondendum ad id quod dicit
Ioannes: ante diem festum Paschae? Dicendum quod consuetudo fuit
quod incipiunt diem a vesperis, et sic dies paschalis a vesperis,
incipiebat. Et hoc habetur in Ex. XII, v. 18: decima quarta
luna ad vesperum celebrabitis Pascha: et ex tunc non inveniebatur
fermentatum in domibus Iudaeorum usque ad vigesimum primum diem. Unde
si computamus a vespere quartae decimae lunae, praeparatio fuit facta
ante diem Paschae, tamen erat decima quarta luna. Vocat ergo
Ioannes diem illum azymorum, et diem Paschae decimam quintam lunam.
Quod tu dicis secundo, quod non introierunt praetorium etc.,
Chrysostomus sic solvit, et dicit quod dominus non praetermisit
aliquid de legalibus observantiis: unde Pascha comedit decima quarta
luna. Sed isti principes inhiarunt ad interfectionem Christi propter
quod distulerunt, et tunc non celebraverunt, et hoc contra legem
suam. Vel per Pascha intelliguntur panes azymi. Quod dicunt de
mulieribus, dicit Augustinus quod habebant multas solemnitates; sed
sabbatum solemnior erat solemnitas. Unde non licebat sabbato
praeparare cibaria, quod tamen licebat in aliis festis, sed in die
sabbati non. Ideo tunc ita accidit quod festivitas Paschae accidit in
die Veneris, et sequebatur sabbatum; ideo tunc praeparaverunt, et in
die sabbati quieverunt. Ideo possumus dicere quod decima quarta luna
celebravit Pascha. Sequitur sollicitudo discipulorum accesserunt
discipuli ad Iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Et primo ponitur inquisitio; secundo mandatum; tertio impletio.
Dicit accesserunt discipuli eius. Sed qui discipuli? Dicit
Remigius quod ex obsequio Iudas, ut celaret proditionem suam. Tamen
Leo Papa dicit quod etiam alii. Ubi vis paremus tibi comedere
Pascha? Per hoc designatur quod Christus non habebat ibi domum, nec
aliquis de societate; ideo signatur paupertas eius; unde supra
VIII, 20: filius autem hominis non habet ubi reclinet caput
suum. At ille dixit. Hic ponitur mandatum. Et primo denuntiat
hospitem; secundo passionem; tertio exposcit locum ad convivandum.
Dicit ergo ite in civitatem ad quemdam. Et notare debetis quod non
erat hospitatus in civitate, sed in Bethania. Sed quid est quod
dicit quemdam? Dicit Augustinus quod dominus aliquem certum
nominavit; sed quia non erat necessarium nominare, Matthaeus
praetermisit nominare. Chrysostomus dicit quod dicit ite ad quemdam,
idest ad quemcumque, quia voluit ostendere suam virtutem, ut non
turbarentur de passione. Ita enim erat divulgata fama eius quod iam
sententiatum erat quod qui reciperet eum, fieret extra synagogam.
Unde voluit dare intelligi quod non reciperet eum aliquis nisi
immutaret cor eius; Prov. XXI, 1: cor regis in manu domini, et
quocumque voluerit inclinabit illud. Et dicite ei et cetera.
Praenuntiat passionem ut non turbentur; unde dicit tempus, non
quodcumque dicitur, sed determinatum a patre. Secundum istum modum
dicitur Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit, tempus autem
vestrum semper est paratum. Apud te facio Pascha, idest celebrabo
paschale convivium apud te. Et addit cum discipulis meis, ad
denotandum quod non occulte, sed publice. Secundum Chrysostomum
istud dixit, quia volebat quod praepararentur cibaria sufficientia et
sibi, et discipulis. Sed quid est quod ipse celebravit, et nos non
debemus celebrare? Quia Io. XIII, 15 dicitur: exemplum dedi
vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Ad hoc
respondet Augustinus, quod sicut Christus passus est, ut a morte nos
redimeret, sic legem voluit observare, ut nos a lege absolveret.
Tunc sequitur executio et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis
Iesus et cetera. Similiter habetur Ex. XXIV, 3: omnia verba
quae praecepit dominus faciemus. Consequenter agitur de convivio
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis eius. Et
dicitur vespere, quia, sicut praecipitur Ex. XII, 18, decima
quarta luna ad vesperam celebrabitis Pascha. Vel vespere, quia
tendit ad occasum; Zach. c. XIV, 7: et in tempore vesperi erit
lux. Vel signatur verus transitus Christi, scilicet finis: ad
vesperum enim est finis diei. Et edentibus illis dixit et cetera.
Hic ponitur de praenuntiatione proditoris. Et primo designat ex
societate; secundo ex auctoritate; tertio ex propria voce. Secunda
ibi at ille respondens etc., tertia ibi tu dixisti. Et circa primum
primo ponitur praenuntiatio; secundo effectus et contristati sunt.
Unde dicit et edentibus illis dixit: amen dico vobis quod unus vestrum
me traditurus est. Amen dico, affirmat, quia magnum dicebat, quod
unus vestrum, quos elegi esse columnas Ecclesiae; Eccli. VI,
10: est amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis.
Et in Ier. IX, 4: in omni fratre tuo non habeas fiduciam. Tunc
sequitur effectus, et est duplex effectus, tristitia et dubitatio.
Quantum ad tristitiam dicit et contristati. Et quare?
Contristabantur de morte Christi, quia amarum erat eis carere tali
duce, tali patrono. Item tristabantur de tali scelere quod erat
futurum; Ier. IX, 1: quis dabit oculis meis fontem lacrimarum?
Tunc ponitur dubitatio coeperunt singuli dicere. Sed quare
dubitabant? Nonne unusquisque erat certus de se? Responsio:
instructi erant discipuli, quia homines sunt cito proni ad peccatum;
unde apostolus, I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat.
Item dubitabant, quia magis ei credebant, quam propriae
conscientiae. Simile est illud quod dicitur I Cor. IV, 4:
nihil mihi conscius sum, sed non tamen in hoc iustificatus sum. At
ille respondens ait: qui intingit manum in paropside hic me tradet.
Hic ponitur praenuntiatio ex verbo prophetico. Et primo ponit
praenuntiationem propheticam; secundo necessitatem passionis; tertio
poenam proditoris. Dicit ergo at ipse respondens ait. De hoc potest
intelligi illud Ps. XL, 10: qui edebat panes meos magnificavit
super me supplantationem. Qui intingit manum in paropside. Marcus
dicit in catino. Paropsis dicitur vas quadrangulare, et dicitur quasi
latera paria habens. Catinus dicitur vas fictile ad recipiendum
liquores: unde in catino reponebantur liquores, in paropside sicca;
unde poterat ibi esse utrumque. Vel dicebatur paropsis, sed ex
officio catinus. Et quid est quod dicit. Qui intingit manum in
paropside? Dicendum quod consuetudo apud antiquos erat quod multi
comedebant ex una scutella, et forte vas accipiebant. Unde omnes
admirantes retraxerunt manum, praeter Iudam, ut magis excusaret se:
et ideo erat verbum dubium, quia simul intingebat cum omnibus: ideo
noluit eum detegere ne fieret magis peccator. Vel potest dici quod duo
et duo sedebant, et istum secum posuerat, ut ipsum retraheret. Sed
multi per amicitiam non retrahuntur. Filius quidem hominis vadit sicut
scriptum est de illo. Quid est quod dicis, quod tu traderis? Dicit
filius hominis vadit, scilicet propria voluntate. Oblatus est, quia
ipse voluit, sicut scriptum est Is. LIII, 7. Unde praedicta
fuit passio a prophetis, ut habetur Lc. ult., 27: et incipiens a
Moyse, et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus
Scripturis, quae de ipso erant. Et ita filio hominis nihil nocet,
quia fit quod ipse disposuit. Sed dicet aliquis: si vadit ex propria
voluntate, ergo non est imputandum Iudae. Dicendum quod immo, quia
hoc mala voluntate faciebat, quod filius spontaneus agebat. Ideo
sequitur poena vae autem homini illi, per quem filius hominis
tradetur. Sicut supra XVII, 7: necesse est ut veniant
scandala; vae autem homini illi per quem scandalum venit. Et tangitur
magnitudo poenae bonum erat illi si natus non fuisset. Ex hoc sequitur
occasio erroris. Dicunt enim quidam quod non existenti non infertur
poena, ideo dicunt quod melius est simpliciter non fuisse, quod est
contra apostolum ad Rom. IX. Unde, secundum Hieronymus,
dicendum quod loquitur secundum communem modum loquendi, idest minus
nocumentum, idest maius tormentum sentit, quam si natus non fuisset.
Et ad hoc videtur facere quod dicitur Eccle. IV, 2: laudavi
magis mortuos quam viventes. Et hoc est contra Augustinum in libro de
libero arbitrio. Quod nihil est, non potest eligi. Item quod
eligimus, est propinquius felicitati. Sed quod non est, non est
propinquum felicitati. Quid est ergo dicendum? Potest ne aliquis
magis eligere non esse quam poenale esse? Ideo dicendum quod non esse
dupliciter potest accipi: vel secundum se, vel per comparationem ad
aliud. Secundum se dico quod non est eligibile, ut dicit
Augustinus, sed per comparationem ad aliud est eligibile, ut dicit
Hieronymus. Quia hoc non est aliquid in natura, sed secundum
apprehensionem animae accipitur ut aliquid, ut non sedere. Sed
electio accipitur ab eo quod est apprehensum: ideo carere malo
accipitur ut bonum. Quando ergo eligit non propter se, sed inquantum
exclusivum mali, sic eligit, ut dicit philosophus. Per hoc patet
responsio ad secundum. Dicit ergo quod illud quod magis removet a
malo, accipitur ut magis propinquum felicitati; unde homini febrienti
carere febre videtur esse felicitatem, quia sub miseriis videtur non
esse; unde melius est non esse quam sub miseriis esse. Respondens
autem Iudas qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, Rabbi?
Notandum quod simulatorie hoc dixit, unde quia tardavit quaerere,
significavit quod erat tristis, sed simulavit. Item alii vocant ipsum
dominum, sed iste magistrum. Utrumque tamen erat; Io. XIII,
13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum
etenim. Ait illi: tu dixisti. Notate mansuetudinem domini. Supra
XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et hoc ut
nobis exemplum mansuetudinis daret; unde dicit tu dixisti, idest
confessus es. Vel tu dicis ista, non assero ego, sed tu dicis.
Unde non est verbum asserentis. Nolebat enim eum revelare; quasi
dicat: non assero, sed tu dicis.
|
|