|
Supra posuit Evangelista celebrationem veteris Paschae; hic ponitur
institutio sacramenti altaris. Et primo instituitur sacramentum;
secundo praenuntiatur futurum scandalum discipulorum, ibi tunc dixit
illis Iesus: omnes vos scandalum patiemini. Primo duo facit. Primo
instituitur paschale sacramentum; secundo hymnus gratiarum actionis,
ibi et hymno dicto exierunt in montem oliveti. Et circa primum duo
facit. Primo ponitur institutio sacramenti sub specie panis; secundo
sub specie vini, ibi et accipiens calicem gratias egit et cetera.
Circa primum primo tangit facta Christi; secundo verba, ibi accipite
et comedite; hoc est corpus meum. In factis quinque sunt notanda.
Primo ponitur tempus; secundo designatur materia; tertio benedictio;
quarto fractio; quinto communicatio, sive distributio. Tempus
tangitur cum dicit coenantibus autem eis etc., idest dum essent in
coenando, idest dum coenarent. Et quare hoc constituit in ipsa
coena, et non ante? Duplex est ratio. Quia voluit dominus quod
istud succederet veteri sacramento, sicut veritas figurae; ideo post
constitutionem veteris sacramenti novum constituit; Lev. XXVI,
10: novis supervenientibus vetera proiicietis. Item propter aliud,
quia voluit ut infigeretur memoriae: quae enim ultimo audiuntur,
altius infiguntur memoriae. Thren. c. III, 19: recordare
paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Quare ergo
constituit Ecclesia quod homines ieiuni istud sacramentum reciperent?
Dicendum quod hoc est ad reverentiam sacramenti: conveniens enim est
quod ante cibum sumatur. Et hoc intelligendum est eodem die. Cum
enim dies a media nocte incipiat, non debet recipere quicquam a media
nocte usque ad perceptionem huius sacramenti. Sed quaesierunt aliqui,
si quodcumque intrat in os, solvat sumptionem sacramenti, ut si bibit
aliquis aquam. Intelligendum est quod duplex est ieiunium, scilicet
ieiunium Ecclesiae, et ieiunium naturae. Ieiunium Ecclesiae non
solvit potus aquae, sed ieiunium naturae solvit; quia etsi aqua per se
non nutriat, cum aliis nutrit. Et debetis intelligere quod aquam
recipit et potum, si aliquis lavet os, et transglutiat unam guttam
casualiter. Non tamen propter hoc debet dimittere, immo computatur
cum saliva. Similiter de cibo dico, quod si qui anisum comedit in
sero, et remanserit aliquid in dentibus, si casu transglutiat, non
propter hoc debet dimittere. Item aliqui conscientiam faciunt, quod
si non dormiunt, non recipiant. Hoc non habet locum, quia non fuit
de constitutione Ecclesiae. Unde non facit ad rem utrum dormiat, vel
non dormiat. Accepit Iesus panem et cetera. Hic tangitur materia.
Notandum quod istud sacramentum quantum ad aliquid veteri sacramento
attinet, sicut veritas figurae. Sacramentum illud sumebatur ut
cibus, quia mandatum erat quod comederent agnum: et istud, quod loco
eius sumitur, debet sumi ut cibus. Et sicut ille erat vere cibus,
ita et iste agnus; Io. VI, v. 56: caro mea vere est cibus.
Unde falsa est illa opinio quae ponebat quod solum erat ibi Christus
sub signo, quia si ita esset, quid plus haberet istud signum quam
illud? Sed illud erat signum tantum; hoc autem est figura et
veritas. Sed numquid est irreverentia, quia aliquis comedat corpus
domini? Dicendum quod differt iste cibus ab aliis cibis, quia alii
cibi convertuntur in corpus nostrum: unde si Christus ita
converteretur, irreverentia esset. Sed non est sic, immo e
converso, ut dicit Augustinus: non tu me mutabis in te, sed tu
mutaberis in me. Unde illud sacramentum finis et perfectio omnium est
sacramentorum. Et ratio est, quia esse quod est per essentiam, est
finis et perfectio eorum quae per participationem: alia enim sacramenta
Christum continent per participationem, in isto autem est Christus
secundum substantiam. Ideo dicit Dionysius quod nullum est
sacramentum quod non perficiatur in Eucharistia. Unde si adultus
baptizetur, debet ei dari Eucharistia. Debet ergo sumi in cibo, ut
veritas respondeat figurae. Et quare non sub specie propria? Una
ratio est ratione meriti fidei, quia fides non habet meritum, ubi
humana ratio praebet experimentum. Item ut parcatur sumentibus, quia
non est consuetum quod caro humana comedatur. Item ut defendatur a
derisionibus infidelium. Et quare sub tali specie? Quia voluit
celebrari ab omnibus ubique terrarum: ideo voluit eis dare materiam,
quae communis est omnibus. Communis autem cibus est panis, et
communis potus hominum est vinum: unde panis et vinum sunt cibus
principalis, alia potius quasi edulia. Item in aliis sacramentis in
unctione non quodcumque oleum accipitur, sed commune, quod dicitur
oleum ex multis olivis; sic unitas Ecclesiae ex multitudine fidelium.
Et sic patet quod nostra sacramenta magis sunt antiqua quam sacramenta
veteris legis; quia sacramenta veteris legis habuerunt initium a Moyse
et Aaron, sed sacramenta novae legis a Melchisedech, qui obtulit
Abraham panem et vinum. Ideo dicitur Christus factus sacerdos
secundum ordinem Melchisedech, Ps. CIX, 4. Consequenter
agitur de benedictione; et haec benedictio refertur ad tria. Ad
materiam, quia benedixit fructum terrae, in quo significatur quod
maledictio Adae revocata est per Christum, quando dixit ei, Gen.
c. III, 17: maledicta terra in labore tuo, (...) spinas et
tribulos germinabit tibi. Item refertur quantum ad illud quod
continebatur in illo, scilicet Christum; supra XXI, 9:
benedictus qui venit in nomine domini. Item ad fructum sacramenti,
quia per istum benedicuntur fideles, et transit a capite ad membra;
Prov. X, 6: benedictio domini super caput iusti. Deinde tangitur
fractio et fregit: et tria significat. Primo significat mysterium
futurae passionis, quia in passione perforata sunt membra, secundum
illud Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos,
dinumeraverunt omnia ossa mea. Et hoc factum est, quia ipse voluit;
Is. LIII, 7: oblatus est quia ipse voluit. Item significatur
quod frangatur ab unitate in multitudinem, unde significat
incarnationem: quia, cum ipsum Dei verbum simplex esset, venit in
istam multitudinem, non relinquendo simplicitatem. Item signatur
effectus quem in diversos intulit; quia, secundum apostolum, I
Cor. XII, 4, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus.
Item ponitur distributio dedit discipulis suis; Eccli. XXIX,
33: ex his quae in manu habes, ciba singulos. Et dicit,
discipulis, quia nulli non baptizato debet dari huiusmodi sacramentum.
Sicut non conficeret sacerdos nisi consecratus, sic non debet alicui
illud administrari nisi baptizato. Item non est dandum nisi
fidelibus; immo infideles non debent admitti ad videndum istud
sacramentum: unde in primitiva Ecclesia, quando multi erant
catechumeni, recipiebantur in Ecclesia usque ad Evangelium, et tunc
expellebantur. Item cum dicat quod discipulis suis, quaeritur utrum
Iudas ibi fuerit. Omnes dicunt quod simul dedit omnibus, et etiam
Iudae, et hoc ut eum sua benignitate a peccato revocaret. Item ut
daret Ecclesiae documentum ut dum esset occultus peccator, quod non
prohiberetur a receptione huius sacramenti: homines enim non habent
iudicare de occultis. Hilarius hic dicit quod non fuit Iudas, quia
iam exierat. Et vult probare per illud quod dicitur in Io.
XIII, 25, cum petierunt discipuli: quis est qui tradet te?
Quibus dixit: cui tradidero buccellam intinctam. Ideo ostendit quod
iam exierat. Sed magis tenendum est quod alii dicunt. Et ait:
accipite, et comedite; hoc est corpus meum. Hic ponuntur verba: et
in istis verbis tria facit. Primo hortatur ad recipiendum; secundo ad
comedendum; tertio denuntiat veritatem. Dicit accipite et comedite.
Et quod dicit accipite, ad spiritualem receptionem debet referri,
quia non debet accipi nisi in fide et caritate; Io. VI, 55: qui
manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in
eo. Item inducit ad comestionem, comedite, non solum spiritualiter,
sed etiam sacramentaliter; Cant. V, 1: comedite, amici, et
bibite. Item designat veritatem hoc est corpus meum. Forma
sacramenti continetur in his verbis, quae sunt verba domini, quia in
verbis domini sacramentum conficitur. Unde si verbum Eliae tantam
virtutem habuit quod faceret ignem de caelo descendere, multo magis
verbum Dei poterit transmutare unum corpus in aliud. Tunc quaeritur
utrum virtus sit in verbis. Et non est dubium quod sic. Unde dicitur
Ps. LXVII, 34: dedit voci suae vocem virtutis; Eccle.
VIII, 4: quia sermo eius potestate plenus est. Unde sacerdos
peragit in persona Christi, et non utitur verbis in persona propria,
sed in persona Christi. Sed quae est haec virtus? Quomodo tanta est
virtus? Ideo dicunt aliqui quod nulla est ibi virtus, sed potestas
Christi solum, quae ibi assistit. Et hoc non videtur, quia
sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed quam virtutem
habuit? Dicendum quod est causa agens principalis, et haec virtutem
habet in se manentem; item causa instrumentalis, et haec non operatur
per virtutem in se manentem, sed ab alio transeuntem: unde sacramenta
sunt causae, non sicut causae principales, sed instrumentales ab alio
transeuntes. Sed tunc quaeritur quid est de facto: utrum istud
accipite et comedite etc. sit de forma sacramenti. Et dicendum quod
solum illud hoc est corpus meum, est de forma sacramenti. Unde
intelligendum quod aliter est de sacramento hoc et de aliis
sacramentis, quia consecratio materiae aliquando est de necessitate
sacramenti, aliquando non; ut in Baptismo consecratio materiae non
est de necessitate Baptismi, sed in unctionibus nulla fit unctio,
nisi oleum benedicatur. In aliis etiam sacramentis non percipitur
sacramentum in benedictione, sed in infusione; quia oleum et aqua,
cum sint inanimata, non continent gratiam: unde cum gratia sit finis
sacramenti, non potest inferri nisi per susceptionem sacramenti. Sed
in isto sacramento continetur ille qui est plenitudo gratiae; ideo non
perficitur in nobis, sed in consecratione materiae. Unde dato quod
nullus acciperet, non minus esset sacramentum: unde usus est
consequens et non est de necessitate. Unde in aliis illud est de forma
quod pertinet ad usum: istud non pertinet ad usum, sed ad materiae
sanctitatem. Unde istud quod dicitur accipite et comedite quod
pertinet ad usum, non est de forma. Item solet esse quaestio, utrum
dominus confecerit sub his verbis. Et videtur quod non: quia dicitur
ibi accepit panem, et benedixit. Ergo videtur quod in benedictione
consecraverit. Ideo dixerunt aliqui quod non consecravit primo
verbis, sed spirituali virtute. Et hoc potuit facere propter virtutem
excellentiae, quia poterat veritatem sacramenti sine sacramento
tradere, quia virtutem suam non alligaverat sacramentis: unde hoc
potuit facere per virtutem excellentiae. Alii dicunt quod primo in
occulto dixit, et post in publico. Melius dicitur quod semel dixit,
et non bis, et in his verbis consecravit. Unde debet ita legi quod
illud quod dicitur ait: accipite et comedite, referatur ad
praecedentia, unde, sic dicendo, dixit hoc est corpus meum. Hic
quaeritur quid demonstret hoc pronomen hoc. Dixerunt quidam quod
demonstrat non ad sensum, sed ad intellectum, quia non est nisi ad
substantiam panis, et non est nisi ad significandum. Unde sensus est
hoc est corpus meum, idest signatum per hoc, est corpus meum. Et hoc
non potest stare, quia sacramenta novae legis efficiunt quod signant,
ideo nihil aliud facit nisi quod signat: et signat corpus Christi, et
sic solum est corpus Christi sub signo. Alii dicunt quod ly hoc
demonstrat ipsam substantiam corporis. Sed quomodo est hoc? Est ne
statim corpus Christi cum dicit, hoc? Constat quod non, quia si
moreretur sacerdos, non esset consecratum nisi expleret. Ideo dicunt
alii quod ly hoc retardat suam significationem, et demonstrat illud
quod erit post prolationem istius verbi meum. Istud etiam non
competit, quia sic idem videretur dicere, ac si diceret: corpus meum
est corpus meum; et Deo non competit. Alii dicunt quod verba
proferuntur materialiter, non significative. Et hoc non potest
stare, quia dicit Augustinus: accedit verbum ad elementum, et fit
sacramentum. Quid ergo? Dicendum quod recitative dicuntur, et simul
recitative et significative. Quare? Quia ipse loquitur in persona
Christi, et peragit ac si Christus esset praesens: aliter verba non
accederent ad propriam materiam. Quid ergo? Dicendum quod aliter est
in verbis sacramentalibus, et verbis aliis humanis: quia verbum
humanum est solum significativum, sed divinum significativum et
factivum. Unde verba sacramentalia habent virtutem a virtute divina.
Unde simul dicit, et ex virtute divina facit. Ideo non solum est
illud verbum significativum, sed etiam factivum. Et primo facit,
secundo significat. In factione enim materiali ita est quod
praeexistit aliquod commune in qualibet transmutatione, et illud
commune est sub uno termino transmutationis, et in fine sub alio.
Verbi gratia, ponatur quod de nigro fiat album; in ista
transmutatione erat corpus, sed in principio erat sub nigredine, et
post sub albedine. Unde quoad aliquid est simile, quoad hoc scilicet
quod est aliquid commune; sed dissimile, quia non eodem modo; quia in
aliis transmutationibus materialibus commune est subiectum, et
differens forma; hic autem est contrarium, quia commune est accidens,
differens est substantia. Unde substantia transmutatur, commune
accidens manet. Quid ergo demonstrat ly hoc? Dicendum quod sensus
est: hoc est corpus meum, idest contentum sub accidente est corpus
meum. Vel hoc fit quod contentum sub accidentibus sit corpus meum.
Unde in fine posuit nomen, sed in principio pronomen, quod
substantiam indeterminatam significat; sed per nomen forma
determinata. Unde in principio non est forma, sed in fine. Sed
quomodo est ibi corpus Christi? Una fuit opinio, quod simul cum
corpore Christi substantia panis manebat. Unde quod dicit hoc est
corpus meum, refertur ad corpus solum. Alii dicunt quod transit
substantia panis in praeiacentem materiam, et advenit ibi corpus
Christi, praeter hoc quod substantia panis transeat in corpus
Christi. Improbatur autem hoc sic. Quia sic videtur quod aliquid
incipiat esse ubi non primo fuit, quod non potest esse nisi vel mutetur
secundum locum, vel quod aliquid convertatur in ipsum. Sicut si
dicatur: hic non est ignis, quod ergo post sit ibi, hoc non potest
esse, nisi quod ibi aliunde apportetur, vel quod aliquid, quod ibi
sit, in ignem mutetur. Sed secundum istam opinionem tollitur modus
conversionis; ergo non est nisi mutatio localis. Sed impossibile est
idem corpus esse in diversis locis; ideo et cetera. Ideo aliter
dicendum quod corpus incipit ibi esse, non per motum localem, sed per
conversionem alterius in ipsum; et in hoc manet forma, et transit
subiectum. Unde mutatur subiectum in subiectum, quod est principium
individuationis, non propter hoc quod simul cum substantia panis sit
corpus Christi, vel annihiletur substantia panis, sed per hoc quod
transmutetur per conversionem in ipsum. Sed qualiter poterit esse in
tam parvo loco? Dicendum quod aliquid est ibi de vi sacramenti, et
istud ibi principaliter est; aliquid vero per concomitantiam. Illud
est ibi de vi sacramenti, in quod terminatur conversio. Et quia panis
convertitur in corpus Christi, illud quod significatur, est corpus
Christi, et non est sine anima, nec sine divinitate: nec tamen panis
convertitur in animam, vel divinitatem, sed sunt ibi per
concomitantiam. Unde si aliquis in triduo celebrasset, cum anima
esset separata a corpore, non esset ibi anima. In pane enim duo
sunt, substantia et accidentia: accidentia manent, substantia
transit. Illud ergo ibi est principaliter, in quod terminatur
transmutatio; sed terminatur in substantiam; ergo substantia est
principaliter, sed accidentia per concomitantiam: dimensiones autem
sunt accidentia. Nec corpus Christi in sacramento comparatur ad locum
per dimensiones proprias, sed per dimensiones panis praeexistentes.
Item fregit. Sed numquid in qualibet parte est totum corpus? Dico
quod sic. Et debetis intelligere quod dicitur aliter esse in loco,
quam locatum in loco; quia locatum comparatur ad locum sub suis
dimensionibus, sed non sic hic. Ideo notandum quod ubicumque est
aliqua differentia quantitatis, non facit differentiam in substantia;
sed si sit aliquod sequens quantitatem, dividitur secundum
quantitatem. Sed anima non habet a quantitate suam totalitatem
accipere, sed habet suam totalitatem in qualibet parte: unde corpus
Christi non comparatur ad corpus illud secundum quantitatem, sed solum
secundum substantiam. Ideo sicut anima est in qualibet parte
corporis, sic Christus in qualibet parte hostiae. Quid ergo erit de
istis accidentibus? Dicendum quod manent absque subiecto ex virtute
divina. Et quo modo potest hoc esse, cum accidentia dependeant a
substantia? Dicendum quod Deus est principium essendi; unde potest
producere effectum separatum a subiecto et sine principiis; ideo cum
principium substantiae sit conservare accidentia in esse, potest Deus
absque suis principiis conservare. Si quaeris utrum sit verum de
omnibus accidentibus, dicendum quod omnia accidentia referuntur ad
substantiam mediantibus dimensionibus, unde quodammodo individuantur;
ideo dimensiones sunt sine subiecto, sed qualitas in dimensionibus est
ut in subiecto. Unde sensus est hoc, idest contentum sub his
accidentibus, quae accidentia manent in dimensionibus, quia
substantia, quae primo suberat sub his accidentibus, mutatur in corpus
Christi.
|
|