|
Supra actum est de institutione novi sacramenti quantum ad sacramentum
corporis domini, hic agitur de institutione eiusdem quantum ad
sacramentum sanguinis: et circa hoc duo facit. Primo ponuntur facta
Christi; secundo dicta, ibi bibite ex hoc omnes. Circa primum tria
facta ponuntur. Primo quod accepit calicem; secundo quod gratias
egit; tertio quod discipulis dedit. Unde dicit et accipiens calicem
etc.; per quod signatum est, quod non fuit institutum quod agatur sub
una specie, sed sub duabus. Et quae est ratio huius? Una ratio
est, quia tria sunt in hoc sacramento: unum quod est sacramentum
tantum, aliud quod est res tantum, aliud quod est sacramentum et res.
Sacramentum tantum sunt species panis et vini, res tantum est effectus
spiritualis, res et sacramentum est corpus contentum. Si ergo
consideremus sacramentum tantum, sic bene competit ut corpus signetur
sub specie panis, sanguis sub specie vini, quia signatur ut indicans
refectionem spiritualem; sed refectio est proprie in cibo et potu,
ideo et cetera. Item si sumatur ut res et sacramentum, ad hoc
competit quod illud sacramentum est rememorativum dominicae passionis.
Et non potuit melius significare quam sic, ut significetur sanguis ut
effusus et separatus a corpore. Item quantum ad id quod sumitur ut res
tantum, quia sanguis pertinet ad animam, non quia sanguis sit anima,
sed in sanguine vita conservatur: unde signatur quod cum illud
sacramentum sit ad salutem fidelium, quod panis offertur pro salute
corporis, sed sanguis pro salute animae. Prov. IX, 5: venite,
comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, quia refectio
ista est in pane et vino. Item alia ratio, quia totus Christus
continetur in corpore. Quae est ergo necessitas quod sanguis per se?
Ideo est accipiendum quod dictum est supra, quod aliud est ibi ex vi
sacramenti directe, aliud ex naturali concomitantia. Sub panis specie
continetur corpus Christi de vi sacramenti, sed sanguis per
concomitantiam. In sanguine vero e converso, quia sanguis est de vi
sacramenti, sed corpus per concomitantiam. Unde sanguine Christi
effuso in terram, si fuisset celebratum, non fuisset sanguis nisi
seorsum. Ideo quia haec non intellexerunt quidam, dixerunt quod
formae istae continuantur. Unde dicunt quod cum consecratur corpus,
non est ibi sanguis donec vinum fuerit consecratum. Sed hoc non est
ita, quia si moreretur sacerdos antequam consecraret vinum, esset in
hostia et corpus et sanguis. Item dicit accipiens calicem, et non
dicit accipiens vinum, ideo quidam dixerunt quod debebat fieri in
aqua. Et hoc excluditur, quia sequitur non bibam de genimine vitis et
cetera. Secundo patet quod fuit vinum et aqua mixtum. Et huius ratio
est ex parte sacramenti, quia celebrandum est ut dominus instituit.
Sed in terra calida consuetudo est quod non bibatur vinum sine aqua;
ideo non est credendum quod in puro vino confecerit. Competit et
contento, quia illud sacramentum est rememorativum dominicae
passionis; sed a latere Christi exivit sanguis et aqua, ut habetur
Io. XIX, 34. Item ad significandum effectus, et hoc
dupliciter: quia istud significat memoriam passionis Christi; ergo
inducit in nos effectus passionis Christi. Effectus autem est
duplex, abluere et redimere. Redemit nos per sanguinem suum; Apoc.
V, v. 9: redemisti nos Deo in sanguine tuo. Item abluit sordes;
Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo. Et haec erant necessaria ut ablueret et redimeret. Et
ablutio signatur per aquam, redemptio per vinum. Item per aquam
populus; Apoc. XVII, 1: aquae multae, populus multus. Et
per istud sacramentum populus unitur Christo; ideo per istam
admixtionem signatur populus uniri Christo. Sed quid fit de illa
aqua? Dicunt aliqui quod manet. Alii dicunt quod convertitur in
vinum, quia cum ponatur parum, species mutatur, et ita totum est
conversum; et ita pertinet ad mysterium, quia in hoc unitas
ecclesiastica continetur. Item in hoc quod dicit accipiens, signatur
quod voluntarie sustinuit passionem; unde in Psal. CXV, 13:
calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo. Item gratias
egit. Et de quo? De duobus, de signo et signato. De signo, quia
de effectu; de signato, quia de passione. In quo signatur quod non
solum de bonis gratias reddere debemus, sed etiam de malis et
adversis; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes; ad
Rom. VIII, 28: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Item gratias egit de institutione huius sacramenti, quia virtute
divina hoc faciebat; unde in Io. c. V, 30: a meipso facio
nihil. Ideo gratias agit Deo patri; Io. XI, 41: gratias ago
tibi, quoniam audisti me. In quo datur nobis exemplum quod si
Christus gratias egit, qui erat patri aequalis, quod nos gratias
agere debemus. Item gratias agit de effectu, quia effectus est salus
totius mundi. Et hoc non poterat facere nisi ex divinitate; Io.
VI, 64: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest
quicquam. Sequitur et dedit, ut sumerent in sacramento. Et per hoc
significavit quod fructus suae passionis debebat per alios aliis
ministrari. Unde apostoli possunt comparari pullis aquilae, de quibus
dicitur Deut. XXXII, v. 11: sicut aquila provocans pullos
suos ad volandum, et super eos volitans. Tunc iniungit usum. Et
primo ponit usum; secundo verba consecrationis sanguinis; tertio
resurrectionem praenuntiat. Dicit ergo bibite ex hoc omnes; Cant.
V, 1: bibite et inebriamini, carissimi. Unde signatur quod
Christiani possunt communicare loco et tempore. Hic est enim sanguis
meus et cetera. Haec sunt verba consecrationis. Et notate quod in
his verbis est differentia cum his quibus utitur Ecclesia. Ecclesia
addit: hic est calix. Item ubi dicit, novi testamenti, Ecclesia
addit novi et aeterni testamenti. Item ubi dicit qui pro multis,
Ecclesia addit qui pro vobis et cetera. Unde ergo Ecclesia habet
istam formam? Dicendum quod, sicut dicit Dionysius, non fuit
intentio Evangelistarum tradere formas sacramentorum, sed eas tamquam
secretas servare; unde non intendebant nisi historiam narrare. Unde
ergo habet Ecclesia? A constitutione apostolorum. Unde dixit
Paulus I Cor. XI, 34: caetera cum venero, disponam. Sed est
quaestio: cur dicit hoc est corpus meum, vel est sanguis? Quare non
dicit: hoc convertitur in corpus, aut in sanguinem? et cetera. Sed
duplex est ratio. Prima est, quia formae sacramentorum debent signare
quod efficiunt. Illud quod efficiunt, est quod convertatur in corpus
Christi; sed ultimus effectus est quod fit corpus, ideo ultimus
effectus signari debet; ideo debet signari quod hoc sit corpus, non
autem quod convertatur in corpus. In hac autem forma est aliquid
simile cum veteri, aliquid dissimile. Simile in hoc, sicut habetur
Ex. XXIV, 8, quod cum legisset Moyses legem, immolavit
vitulos, et obtulit sanguinem, et dixit: hic est sanguis foederis
domini. Sic iste sanguis oblatus est pro salute populi. Ad Hebr.
IX, 7 dicitur, quod semel in anno pontifex solus introibat non sine
sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia. Ostenditur autem
differentia quantum ad quatuor. Primo in hoc quod sanguis ille est
vitulorum, iste Christi; ideo iste est efficax ad remittendum; ad
Hebraeos IX, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis
vitulae conspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus
mortuis ad serviendum Deo viventi? Item ille dicebatur sanguis
testamenti, sed iste dicitur testamentum. Item accipitur testamentum
communiter et proprie. Communiter pro quocumque facto, quia ita
solebat esse quod in omni facto adducebantur testes. Proprie dicitur
testamentum quando aliquid legatur in morte, secundum quod dicit
apostolus, quod testamentum in morte testatoris firmatur. Utroque
modo competit hic, quia pactio fuit ibi; et fiebat sanguine, quia in
confoederatione pacis antiquitus ostendebant sanguinem, ideo dicebatur
sanguis foederis. Item secundum quod ad mortuos dicitur, sic erat
quoddam pactum inter Deum et homines in veteri et in nova lege, sed
differenter; quia primo de temporalibus, scilicet veteris legis,
sicut patet quod promisit eis terram Amorrhaeorum, ideo fuit vetus,
quia non innovabantur homines, sed magis inveterabantur; istud autem
testamentum est de caelestibus et de supernis. Ideo supra IV,
17: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Ideo
dicit novi testamenti; ibi vero dicebatur: hic est sanguis foederis
quod pepigit dominus vobiscum super cunctis sermonibus his et cetera.
Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus
novum. Unde hic est enim sanguis meus novi testamenti, idest
dedicatus ad novum testamentum, in quo debemus habere fiduciam; ad
Hebr. X, 19: habemus fiduciam per sanguinem Christi. Item pro
morte competit; quia per mortem Christi confirmata est repromissio.
Item alia differentia, quia ista addit novi et aeterni testamenti,
quod potest referri vel ad haereditatem aeternam, vel ad Christum,
qui aeternus est. Alia differentia est, quia in illa habetur: quod
pepigit vobiscum; unde ad illos solum restrictum est illud
testamentum; sed istud etiam ad gentes, Is. c. LII, 15: ipse
asperget, scilicet sanguine suo, gentes multas. Pro multis, et pro
omnibus, quia si consideretur sufficientia, ipse est propitiatio pro
peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius
mundi. Sed si consideremus effectum, non habet effectum nisi in his
qui salvantur, et hoc ex culpa hominum. Sed Ecclesia addit, pro
vobis, idest apostolis, quia ipsi ministri sunt huius sanguinis, et
per istos derivatur ad gentes. Item ponitur in remissionem
peccatorum, quia ille non poterat remittere peccata. Dico autem.
Hic ponitur consolatio, secundum Chrysostomum. Quia fecerat
mentionem de effusione sanguinis, per quem signatur passio, ideo
consolatur eos, et praenuntiat gloriam suam. Et potest quatuor modis
exponi. Exponit sic Chrysostomus, quod dominus praenuntiaverat
passionem, ideo vult eos laetificare. Non bibam amodo de genimine
vitis, idest de vino, usque in diem illum et cetera. Hoc regnum
appellat regnum resurrectionis. Tunc accepit regnum novum, idest novo
modo. Quod post biberit cum eis patet Act. X. Sed quare dicitur
novo modo? Quia ante aliter comedit, et post; quia ante comedit ex
necessitate, sed post resurrectionem non propter necessitatem, sed ut
demonstraret resurrectionis veritatem. Hieronymus dicit sic, quod per
vineam signatur populus Iudaeorum; Is. V, 7: vinea domini
exercituum domus Israel est; Ier. II, v. 21: ego plantavi te
vineam electam, omne semen verum. Dico autem vobis quod amodo non
bibam, idest non gaudebit anima mea de populo isto, usque in illum
diem, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum
signat praesentem Ecclesiam; novum, idest innovatum per fidem, quia
tunc convertentur, et tunc gaudebo cum eis. Multi enim sunt
conversi, et multi convertentur. Remigius exponit sic, et dicit quod
hoc referendum est ad caeremonias paschales, idest: non celebrabo de
caetero huiusmodi caeremonias usque ad statum Ecclesiae, cum gaudebo
de innovatione Ecclesiae. Augustinus sic: in hoc quod dicit novum,
opponitur veteri. Vetustas autem duplex est: poenae et culpae, et
haec derivata est ab Adam, ut habetur ad Rom. V, 12 ss.
Christus autem vetustatem habuit poenae, non culpae. Unde suum
simplum solvit nostrum duplum. Dicit ergo non bibam, de vetustate
poenae, usque, etc., quia depositurus erat corpus istud, et
assumpsit in resurrectione corpus glorificatum, et promittit apostolis
quod ipsi etiam assument. Et signat quod non sunt diversae naturae,
quia corpus quod assumet, erit eiusdem naturae, sed alterius gloriae.
|
|