|
Posita institutione novi sacramenti, hic praenuntiatur futurum
scandalum discipulorum. Et primo praemittitur locus; secundo
praenuntiatio, ibi et dixit illis. Et hoc competit praemissis, et ei
quod sequitur. Unde cum utroque potest ordinari. Dicit ergo et hymno
dicto. Per hoc exemplum duorum nobis dat; quia primo fuit coena et
prandium materiale, post quod gratias debemus reddere, et Deum
laudare; Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur, et
laudabunt dominum qui requirunt eum. Item post istud fuit coena
sacramentalis, post quam etiam debemus gratias agere. Unde post
illud, hymnum dixit. Unde illud quod post communionem dicitur in
Missa, repraesentat istum hymnum; ideo fideles debent expectare usque
ad finem Missae ut hymnum istum audiant. Et hoc est quod Io.
XVII, 1 dicitur: pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus
clarificet te. Et hoc dicto exierunt in montem oliveti. Mons enim
oliveti pinguedinem significat, quia olivae pingues sunt; unde
spiritualem pinguedinem significat. In Gen. XLIX, 20:
pinguis panis eius. Unde signat pinguedinem gratiae et gloriae
caelestis in quam provehitur; Ps. LXVII, 16: mons domini
mons pinguis. Oleum membra fessa quietat, dolorem mitigat, igni
pabulum et claritatem praestat. Sic erit in illa gloria, quia
amovebitur omnis labor, omnis dolor; omnis aderit claritas. Item,
quod dicit, in montem oliveti, convenit praenuntiationi futurae. Per
oleum misericordia signatur: sicut enim supernatat aliis liquoribus,
sic misericordia; Ps. CXLIV, 9: miserationes eius super omnia
opera eius. Item in monte scandalum ostendit, ut misericordia
signetur praevia. Cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus
supponit manum suam, Ps. XXXVI, 24. Tunc dicit (...)
omnes vos scandalum patiemini in me. Hic ponitur scandalum. Et primo
in generali; secundo in speciali, ibi respondens autem Petrus.
Circa primum duo facit. Primo praenuntiat; secundo ne videatur
fortuitum, auctoritatem inducit, ibi scriptum est enim: percutiam
pastorem et dispergentur oves. Et in isto verbo aggravatur peccatum
discipulorum ex multis. Primo ex universitate, omnes vos; Is. I,
6: a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas et
cetera. Item materia tangitur scandalum patiemini in me; I ad Cor.
I, 23: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem
scandalum. Iudaei, quia non quaerebant nisi infirmitatem carnis,
scandalum passi sunt. Item aggravatur peccatum appropinquatione
temporis, quia post tantas monitiones, post sacramenti susceptionem.
Unde iam obliti erant quae fecerat eis; unde bene comparati sunt viro
consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se,
et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit, Iac. I, 24.
Item quia in nocte, quia qui ebrii sunt, et qui dormiunt, in nocte
dormiunt, I ad Thess. c. V, 7: sic etiam qui scandalizantur.
Tunc subiungit auctoritatem: scriptum est enim: percutiam pastorem et
dispergentur oves. Et scribitur Zac. XIII, 7, et dicitur
ibi: percute pastorem, scilicet Christum, et dispergentur oves; hic
autem dicitur percutiam, et satis convenienter, quia propheta
desiderabat quod istud fieret, ideo dixit, percute pastorem; sed
Christus in propria persona loquitur; et in isto die praenuntiat primo
passionem Christi; secundo scandalum, cum dicit percutiam pastorem.
Iste pastor est Christus; Io. X, 11: ego sum pastor bonus.
Et I Petr. II, 25: conversi estis ad pastorem et episcopum
animarum vestrarum. Et iste percussus est, quia Deus tradidit eum,
quia proprio filio non pepercit, Rom. VIII, 32: et hoc
propter peccata nostra; Is. LIII, 8: propter scelus populi mei
percussi eum. Item praenuntiat scandalum et dispergentur oves. Oves
sunt fideles; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Et sic
Deus passus est ut dispergerentur, ut post congregaret; Ps.
CXLVI, 2: dispersiones Israel congregabit. Io. X, 16:
alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me
adducere. Tunc praenuntiat gaudia resurrectionis postquam autem
resurrexero, praecedam vos in Galilaeam; quia licet pater
resuscitaverit eum, sicut alibi dicitur, Act. II, v. 24: quem
Deus suscitavit, solutis doloribus Inferni, tamen propria virtute
surrexit, quia virtus patris est virtus filii; II ad Cor. ult.,
4: sed si crucifixus est propter infirmitatem nostram, vivit tamen ex
virtute Dei. Item contra illud quod dixerat quod dispergentur oves,
dicit praecedam vos in Galilaeam. Oves enim sequuntur pastorem: unde
pastor congregat vocando eas nominatim; ideo dicit praecedam. Vel
potest referri ad illud quod dicit postquam resurrexero. Quia possent
aliqui credere quod multum esset tempus usque ad resurrectionem suam,
ideo dixit quod non multum, quia praecedam vos in Galilaeam.
Consuetudo eius erat quod parum moraretur in Iudaea, sed cito
transibat in Galilaeam. Vult ergo dicere: ante resurgam quam
possitis venire in Galilaeam, ut ostenderet se esse illum, qui
apparebit eis. Ideo satis potuerunt certificari. Item quod dicit
quod praecedet, securitatem dat. Quia in Iudaea persecutionem
patiebantur, ideo dicit quod praecedet in Galilaeam, ut removeat eos
a timore. Et dicit Chrysostomus quod non est intelligendum quod primo
apparuerit in Galilaea: sed hic apparuit, sed non primo, immo in
Ierusalem. Quare ergo magis dicit in Galilaeam? Galilaea
interpretatur transmigratio: unde significatur quod per resurrectionem
transibimus a vita mortali ad immortalem: et in ista nos praecessit,
quia Christus est primitiae dormientium. Item signatur transmigratio
discipulorum ad gentes: et in hoc Christus praecessit, corda
movendo. Respondens autem Petrus. Hic ponitur praenuntiatio de
scandalo Petri. Et primo ponitur occasio; secundo praenuntiatio;
tertio excusatio. Secunda ibi ait ei Iesus etc.; tertia ibi ait ei
Petrus et cetera. Hic est quaestio litteralis; quia videtur quod
Petrus hoc dixerit postquam recessissent de coenaculo; sed Lucas
XXII, 34-39 videtur dicere quod antequam recessissent, et
huic consonat Ioannes XIII, 36-38. Augustinus solvit quod
Petrus hoc ter dixit, et sic concordant omnes etc., quia si
consideremus narrationem, ex pluribus causis hoc dicit. Hic motus
fuit ex hoc quod scandalum praenuntiavit. Lc. XXII, 32 dixerat
dominus: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et
tunc dixit Petrus: domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in
mortem ire. Sed in Io. dictum est alia de causa; quia Io.
XIII, 33 dixit dominus: quo ego vado, vos non potestis venire
modo. Tunc dixit Petrus: animam meam ponam pro te. Ideo ter
dixit; ideo potest esse quod bis dixerit in coenaculo, sed semel dixit
extra, sicut hic dicitur. Et potest esse quod ex fervore dicebat, et
non considerabat virtutes suas. Tamen in tribus deliquit. Primo quia
non plus domino credidit quam sibi, cum tamen scriptum sit ad Rom.
III, 4: solus Deus verax, omnis homo mendax. Item quia
praetulit se aliis; unde dixit et si omnes scandalizati fuerint in te,
ego numquam scandalizabor. Unde reputabat se aliis firmiorem; et
incidit in illud quod dicitur Lc. XVIII, 11: non sum sicut
caeteri hominum et cetera. Item quia attribuebat sibi quod non
debebat, cum scriptum sit Io. XV, 5: sine me nihil potestis
facere. Quia ergo arroganter locutus est, ideo magis permisit eum
cadere. Et hoc facit Deus, quia multum odit Deus superbiam; Iob
XL, 6: et respiciens omnem arrogantem humiliat. Ait illi Iesus:
amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me
negabis. Quia putare poteras quod dicerem comminatorie, ideo dico
tibi, amen, idest corde tibi dico, quia antequam gallus in hac nocte
cantet, ter me negabis. Et aggravatur eius culpa ex propinquitate
temporis, quia in hac nocte. Item ex multitudine, quia ter: sicut
ter praesumpserat, ita ter negavit post praesumptionem; Iob
XXXI, 27: si laetatum est in abscondito cor meum. Sed quaestio
est de hoc antequam gallus cantet, ter me negabis; quia in Mc.
XIV, 30 habetur quod antequam gallus bis vocem dederit. Secundum
Augustinum potest solvi quod secundum historiam verum est quod Marcus
dicit. Et quod Matthaeus dicit, potest sic solvi, quod homo dicitur
facere quando facit in proposito, sicut supra V, 28: qui viderit
mulierem ad concupiscendum eam, moechatus est eam in corde suo. Sic
Petrus in suo proposito negavit ter, vel etiam pluries; ex quo
timorem concepit quod sufficiens erat ad negandum ter vel pluries; ideo
dicit quod ter negavit quia iam conceperat se ter vel pluries
negaturum. Unde Matthaeus dixit quod interius intendebat; sed
Marcus quod exterius gessit. Vel potest aliter dici quod quando
dico: ego faciam istud infra tale tempus tunc non oportet quod in illo
factum sit, sed sufficit quod inceptum fuerit. Unde quod dixit quod
ter esset negaturus, non oportebat quod ante galli cantum completum
esset, sed inchoatum. Sequitur excusatio Petri ait ei Petrus et
cetera. Excusat se Petrus quia si oportuerit me mori tecum, non te
negabo. Et tamen timuit, quia ad vocem ancillae negavit. Hieronymus
dicit quod nescivit quid diceret, quia solus Christus moriturus erat,
ut solus esset redemptor; Is. LXIII, 3: torcular calcavi
solus. Deinde ponit affirmationem, scilicet aliorum similiter et
omnes discipuli dixerunt. Unde dixerunt sicut et Petrus; tamen alii
meliorem causam habebant quam Petrus se excusandi, quia alii sine
assertione. Tunc venit Iesus in villam quae dicitur Gethsemani. In
ista parte ponitur praeparatio, quae est per orationem; et tria
facit. Primo proponitur propositum orandi; secundo necessitas
orandi; tertio differentia. Secunda ibi et assumpto Petro etc.;
tertia ibi et progressus pusillum procidit in faciem suam. Circa
primum duo facit. Primo ponitur locus; secundo praenuntiat propositum
et dixit discipulis suis. Dicit ergo tunc venit Iesus in villam quae
dicitur Gethsemani. Contrarium videtur quod dicitur in Io.
XVIII, 1, quod egressus Iesus venit trans torrentem Cedron.
Unde notandum quod villa illa erat in pede montis oliveti, unde idem
erat locus; et veniebat ibi post coenam quasi ad spatiandum. Tunc
praenuntiat propositum orandi et dixit discipulis suis: sedete hic
donec vadam illuc, et orem. Simile habetur Gen. XXII, 5:
dixit Abraham ad pueros suos: expectate hic cum asino, et ego et puer
illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Sed hic movet Damascenus quaestionem. Oratio est ascensus in Deum,
intellectus autem Christi coniunctus erat Deo, quomodo ergo indigebat
Deus qui faciebat? Unde dicatur quod ipse orabat non propter se, sed
propter nostram utilitatem. Et haec duplex est, quia oravit ut daret
nobis exemplum, ut in tribulatione recurramus ad dominum; Ps.
CXIX, 1: ad dominum cum tribularer clamavi. Item ut ostenderet
se esse ab alio, et quod ab alio habebat; unde dicit: non potest
filius a seipso facere quidquam. Et ibid. VIII, 28: ego a
meipso facio nihil. Item ad excludendum errorem, quia dicebant aliqui
quod non esset eadem virtus patris et filii; Io. VIII, 49:
ego honorifico patrem meum. Dat ergo exemplum orandi, et quomodo sit
orandum. Prima enim conditio orationis est quia debet esse humilis
oratio: quod signatur quia ivit in vallem; Iudith IX, v. 16:
humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Item debet
esse devota; unde in Gethsemani, scilicet in villa pinguedinis;
Ps. LXII, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Item quod sit solitaria, sicut supra VI, 6: intra in cubiculum
tuum, et clauso ostio ora patrem tuum. Et assumpto Petro, et duobus
filiis Zebedaei et cetera. Hic praenuntiat necessitatem orationis:
et haec erat tristitia. Et primo ponit testes tristitiae; secundo
ostendit tristitiam; tertio repellit. Secunda ibi coepit contristari
et maestus esse; tertia ibi sustinete hic et vigilate mecum. Dicit
ergo et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei et cetera. Tres
secum assumpsit. Et quare istos prae aliis? Una ratio, quia isti
firmiores erant, et quia omnes scandalizabat infirmitas, ideo magis
istis infirmitatem suam voluit monstrare quam aliis. Item ostenderat
eis gloriam; ideo volebat quod sicut viderant gloriam, ita viderent
infirmitatem, ut cognoscerent quod nec infirmitas gloriam, nec gloria
absorberet infirmitatem. Sequitur ostensio infirmitatis. Et primo
facto; secundo verbo. Et secundum hoc tria facit: quia primo dicit
secundum quae Christus tristatus est; secundo quare tristatus est;
tertio quomodo tristatus sit. Quoad primum coepit contristari et
moestus esse. Hic cavendi sunt duo errores; quia quidam dixerunt quod
tristatus est secundum divinitatem: et hoc non potest esse, quia
tristatus est quia passibilis erat, sed divinitas non erat passibilis.
Item opinio Arianorum, alias Eunomii, erat quod in Christo non
erat anima, sed verbum loco animae. Et quare hoc dicebat? Ut omnia
quae ad defectum pertinent, ad verbum referrentur, ut ostenderetur
minor patre. Et hoc falsum est. Ideo passus est secundum quod pati
potuit, idest secundum animam. Tunc ait illis: tristis est anima mea
usque ad mortem et cetera. Non dicit: ego sum tristis, quia ego est
ostensivum personae, sed non tristabatur inquantum verbum, sed
secundum animam, ideo excluditur error et Arii, et Apollinaris;
item Manichaei, qui ponit eum non vere passum. Unde patet secundum
quod tristatus est. Sed quare tristatus est? Diversa sunt verba
sanctorum. Quia Hilarius et multi alii dixerunt quod non tristatus
est propter se, nec propter mortem suam, sed propter scandalum
discipulorum: et hoc vult probare per hoc quod assumpsit eos.
Damascenus dicit quod tristabatur pro seipso. Et quare? Quia
tristitia inest ex hoc quod caremus eo quod naturaliter amamus. Anima
naturaliter vult uniri corpori, et istud fuit in anima Christi, quia
comedit, et bibit, et esuriit. Ergo separatio erat contra naturale
desiderium: ergo separari erat ei triste. Tamen possumus intelligere
quod aliquid inest animae secundum se, et aliquid inest animae per
comparationem ad aliud: sicut amara potio, secundum se considerata,
dolorosa est, sed relata ad finem nostrae salutis, est causa gaudii.
Sicut aliquid est rationis ut natura est, et aliquid rationis
inquantum ratio: sic ista mors Christi erat materia tristitiae
secundum quod considerabatur secundum se; sed secundum quod referebatur
ad rationem, referendo ad finem, sic gaudebat. Ideo verba Hilarii
et Hieronymi intelliguntur referendo ad finem. Item quaeritur quomodo
tristitia cadit in Christo. Ideo notandum quod quandoque tristitia
accidit secundum passionem, aliquando secundum propassionem. Secundum
passionem, quando aliquid patitur et immutatur: sed quando patitur,
et non immutatur, tunc habet propassionem. Sed quandoque huiusmodi
sunt in nobis, ita quod ratio immutatur, et tunc passiones sunt
completae: quando autem ratio non immutatur, tunc est propassio. Sed
in Christo numquam fuit ratio immutata; ideo fuit propassio, et non
passio. Unde signanter dicit Evangelista coepit tristari. Item
dicit Augustinus quod nos habemus tristitiam ut contractam, Christus
autem ut assumptam: illud enim contrahitur quod nascendo per originem
habetur, sed Christus assumpsit naturam nostram ut voluit; ideo non
fuit necessitas quod passibilitatem acciperet, ut tristitiam, sed a
voluntate. Item notandum quod dicit Damascenus, quia in nobis motus
passionum praevenit rationem, quia aliquando est in nobis passio, et
aliquando propassio; in Christo autem non fuit nisi propassio, et
numquam fuit in Christo, quod motus insurgeret in inferioribus viribus
animae, immo suberant totaliter inferiores vires rationi, et quando
volebat, permittebat agere inferiores vires secundum quod eis erat
naturale. Ideo alius Evangelista dixit quod turbavit seipsum, quia
isti motus non potuissent accidisse nisi secundum quod voluit. Tunc
ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem. Notate quod dicit,
usque ad mortem, per quam satisfaciam pro isto scandalo et pro aliis.
Vel secundum aliam expositionem: non credatis quod in perpetuum debeat
durare, quia quamdiu corpus erit passibile, et hoc est usque ad
mortem, tristis est anima mea, et tunc glorificabitur. Deinde
excludit alios sustinete hic, et vigilate mecum. Et progressus
pusillum procidit in faciem suam orans et dicens. Supra tetigit causam
tristitiae, hic autem agit de ordine orationis Christi. Et quia ter
oravit, ideo dividitur haec pars in tres partes secundum tres
orationes. Et circa primum duo facit. Primo ponit orationem
orantis; secundo increpat discipulorum defectum, ibi et venit ad
discipulos et cetera. Et in prima primo ponit conditionem orantis;
secundo tenorem orationis. Triplex autem conditio commendatur quia
primo notat sollicitudinem, secundo humilitatem, tertio devotionem.
Sollicitudinem, quia progressus pusillum, quia etiam ab illis quos
elegerat se separavit; supra VI, 6: cum oraveris, intra in
cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Sed
notate quod non multum, sed pusillum, ut notaret quod non longe est ab
invocantibus eum; Ps. CXLIV, 18: prope est dominus omnibus
invocantibus. Item, ut viderent eum orantem, et formam acciperent.
Ideo sequitur humilitas et procidit in faciem suam, unde exemplum
humilitatis ostendit. Et primo propter humilitatem communem, quia
humilitas necessaria est ad orationem; Eccli. XXXV, 21:
oratio humiliantis se nubes penetrabit. Item propter humilitatem
specialem, scilicet Petri, quia dixerat: si oportuerit me mori
tecum, non te negabo. Ideo dominus procidit, ut signaret quod non
debebat de sua virtute confidere; supra XI, 29: discite a me,
quia mitis sum et humilis corde. Item signatur conditio pietatis,
sive devotionis, cum dicit pater mi; necessarium enim est oranti ut ex
devotione oret, unde dicitur pater mi, quia ipse singulariter filius,
nos autem per adoptionem; Io. ult., 17: ascendo ad patrem meum
et patrem vestrum; quasi aliter meum et aliter vestrum. Consequenter
tenorem orationis subiungit: si possibile est, transeat a me calix
iste. Ista oratio tripliciter potest exponi et quocumque modo
exponatur, duo sunt consideranda. Primo considerare debetis in
communi quantum ad omnes, quia, secundum Damascenum, oratio est
ascensus mentis in Deum: unde oratio est secundum mentem, vel
secundum superiorem rationem; sed tamen infra Deum constitutam, supra
tamen humanam naturam, vel sub divina voluntate. Quid ergo debet
intelligi? Secundum quod est cum superior ratio descendit ad ista,
inquantum decet, tamen quod semper subdatur rationi divinae; et hoc
notatur cum dicitur verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; quia
superior ratio sequitur voluntatem naturae, non tamen simpliciter,
idest, si relata superiori, non repugnat. Unde vult dicere: volo
quod impleatur quod volo si non repugnat tuae iustitiae, sed volo tuam
iustitiam impleri. Et in hoc docet exemplum qualiter affectiones
debemus ordinare, quia ita debemus ordinare, quod non a regula divina
dissonent. Unde non est grave quod aliquis, quod grave est naturae,
refugit, dum tamen ordinet ad voluntatem divinam. Item potest
exponi, secundum Chrysostomum et Origenem, ita quod per calicem
significetur passio Christi, de quo in Ps. CXV, 13: calicem
salutaris accipiam, et cetera. Constat quod Christus habuit
naturalem hominis voluntatem; hoc autem est quod mortem refugiat:
ideo, ut hominem se ostendat, petit transire calicem a se; et haec
est ita naturalis, quod petitionem non amovit ab eo. Item dixit si
possibile est, transeat calix, idest passio: sed non absolute dico,
sed si possibile. Et quia posset aliquis credere quod dubitaret an
esset Deo possibile, ideo ostendit quod est possibile, quia omnia
tibi possibilia sunt, Mc. XIV, 36. Verumtamen non sicut ego
volo, sed sicut tu, idest si congruit iustitiae tuae, volo; ideo
dicit non sicut ego volo. Unde duas tangit voluntates: unam quam
habebat a patre inquantum Deus; unam qua habebat cum patre. Et in
hoc confunditur error multorum. Item aliam voluntatem inquantum homo:
et istam voluntatem in omnibus submittebat patri; in hoc dans nobis
exemplum, quod voluntatem nostram voluntati Dei submittamus; Io.
VI, 38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed
voluntatem eius qui misit me patris. Secundum Hieronymum, non
petebat simpliciter sed ut iste calix transiret. Videbat se passurum a
Iudaeis; volebat igitur quod transiret, idest quod ita redimeret
mundum, quod non esset delictum Iudaeorum; Rom. XI, 11:
delictum Iudaeorum salus est gentibus. Hilarius vero dicit sic: non
rogat dominus ut non moriatur, sed rogat ut calix in alios transeat;
quasi dicat: accipiam calicem cum fiducia. Rogo ut discipuli mei sine
diffidentia accipiant. Sed quare dicit si possibile est? Quia hoc
videtur contra naturam, quod mortem sine dolore accipiant. Unde vult
dicere: ego vellem alios non pati, si possibile esset; sed fiat sicut
vis, idest secundum tuam ordinationem. Et venit ad discipulos suos.
Hic increpat discipulorum defectum. Et primo ponitur defectus;
secundo increpatio; tertio admonitio; quarto causa admonitionis. Cum
orasset, venit ad discipulos et invenit eos dormientes. Et istud
habet rationem secundum litteram, quia iam pars noctis transierat,
ideo somno erant gravati. Item causa erat, quia tristes erant, et
tales facile subrepit somnus; Prov. XVII, 22: spiritus
tristis desiccat ossa. Item signatur quod Christo ascendente pro
nobis ad passionem, multi dormiere, sicut dormitaverunt omnes et
dormierunt, supra XXV, 5. Et dicit Petro: sic non potuistis
una hora vigilare mecum? Sed quare magis dixit Petro? Ratio est
quia Petrus magis se iactaverat quod assisteret ei in necessitatibus:
ideo iam erat futurum praesagium casus sui. Non potuistis una hora
vigilare mecum? Et quare est ratio quod omnibus postea dixit? Quia
omnes promiserant cum Petro; unde dictum est supra: similiter autem
et omnes dixerunt. Vigilate et orate, ut non intretis in
tentationem. In ista parte subiungitur admonitio. Vos de vobis
confiditis; sed vos debetis refugere ad suffragia orationis, unde
orate ne intretis in tentationem. Unde supra c. VI, 13 in
oratione communi docet hoc petere: et ne nos inducas in tentationem.
Et praemittit vigilantiam ad praeparationem; Eccli. XVIII,
23: ante orationem praepara animam tuam, idest necessaria est
prudentia; supra X, 16: estote prudentes sicut serpentes.
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; quasi dicat: quod
promittis, ex promptitudine est spiritus; sed tamen non est necessaria
oratio propter spiritum, sed propter carnem, quae infirma est; ideo
necessaria est vigilantia. Simile est quod apostolus dicit, Rom.
VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, sed
spiritus vivit propter iustificationem. Sed notandum quod omnium caro
est infirma, sed non omnium spiritus est promptus. In malis siquidem
sicut caro est infirma, ita et spiritus: e contrario in bonis, quia
spiritum habent promptum, et ideo in resurrectione spiritus redit
corpus promptum. Vel potest esse duplex infirmitas. Una mala quae
inclinat ad peccatum, secundum quod dicit apostolus ad Rom. VII,
18: non habitat in carne mea bonum. Alia infirmitas bona, secundum
quod carnalis deficit secundum promptitudinem, secundum quod dicitur in
Cant. V, 8: nunciate dilecto, quia amore langueo. Et ex ista
causa debet homo vigilare, sicut dicit Origenes, sicut qui habet
magnum thesaurum, diligenter vigilat ut illud custodiat. Iterum
secundo abiit, et oravit. Hic secundo orat. Secundum
Chrysostomum, ad hoc secundo orat ut firmius veritatem humanae naturae
ostendat: unde in Gen. XLI, v. 32: quod secundo vidisti,
firmitatis indicium est. Quod autem dicit si non potest hic calix
transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, potest tripliciter
exponi. Primo sic. Supra sub conditione petierat, hic autem quia
fuit certificatus quod non poterat esse quin illum biberet, ideo petit
ut fiat voluntas eius; quasi dicat: si non potest esse quin
transiturus sim ad gloriam immortalitatis, quia mortalitas non erat
contracta, sed assumpta: ideo sive pateretur, sive non, erat
transiturus ad gloriam immortalitatis. Sed non poterat transire a se
et a membris; unde si non biberet, non transiret a membris. Vult
ergo dicere: si non potest transire a me, et a membris, fiat voluntas
tua; Ps. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus,
volui. Secundo exponit sic Hieronymus: si non potest fieri quod
veritas transeat ad gentes, nisi Iudaei excedant, fiat voluntas tua:
eorum enim delicto salus gentibus facta est. Hilarius sic exponit: si
non potest fieri quod alii sancti bibant calicem passionis nisi exemplo
meo, fiat voluntas tua; quia alii sancti ex passione Christi exemplum
ceperunt. Vult ergo dicere: si non potest transire a me in
discipulos, nisi ego bibam, ut fortiores efficiantur ad bibendum,
fiat voluntas tua. Consequenter ponitur secunda dormitio
discipulorum: et venit iterum, et invenit eos dormientes: erat enim
oculi eorum gravati, somno, idest propter somnum, et propter
tristitiam; Ps. XXX, 10: turbatus est in ira oculus meus. Et
relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio. Hic de tertia agit
oratione: et duo facit. Primo ponit ordinem; secundo concessionem
somni, ibi tunc venit ad discipulos et cetera. Dicit et relictis
illis, iterum abiit et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Sed
quid signat quod ter oravit? Ter oravit ut nos a malis praesentibus,
praeteritis et futuris liberaret. Item ut orationem nostram doceret ad
patrem, et filium, et spiritum sanctum dirigendam; unde in
orationibus Ecclesiae semper dicitur: gloria patri, et filio, et
spiritui sancto. Item ut trina oratione trinam Petri negationem
liberaret; Lc. XXII, 32: ego pro te rogavi, Petre, ut non
deficiat fides tua. Item ter oravit contra tres timores. Est enim
timor contra concupiscentiam; est enim triplex concupiscentia,
curiositatis, superbiae et carnis, et ista triplex tangitur I Io.
c. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia
carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Isti
triplici concupiscentiae triplex timor respondet, scilicet:
concupiscentiae carnis, timor doloris; concupiscentiae oculorum,
timor paupertatis; concupiscentiae superbiae, timor opprobrii et
ignominiae. Et haec passus est Christus, non quia indigeret, sed
pro nobis. Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis. Et primo
indulget somno; secundo excitat, ibi surgite, eamus. Primo dat
licentiam; secundo causam assignat, ibi ecce appropinquabit hora et
filius hominis tradetur. Christus prima vice invenit eos dormientes et
increpavit eos; secundo invenit eos dormientes, et tacuit; tertio
invenit eos dormientes, et somnum concessit. Quae est ratio? Ratio
litteralis est quia praelatis datur forma correctionis; quia quando
venit ad aliquem, et invenit dormientem, nescit si ex negligentia ei
accidit, vel ex infirmitate. Et potest indulgere. Item quia post
resurrectionem invenit dormientes, et eis exprobravit; Lc.
XXIV, v. 25: o stulti et tardi corde ad credendum. Item
visitavit post acceptum spiritum sanctum, et tunc nihil dixit, quia
adhuc erant infirmi; quia adhuc legalia observabant, ut dicitur de
Petro ad Gal. II, 11. Sed ultimo in suo adventu visitabit, et
dimittet eos in quiete sancta et pacifica; Ps. IV, 9: in pace in
idipsum dormiam et requiescam. Secundum Augustinum, concedit eis,
et supra negavit: sed alius est hic somnus, et supra. Quia est
somnus aggravationis, et de hoc loquitur supra, unde dicitur v.
43: erant oculi eorum gravati, somno, et hoc est increpandum. Hic
autem somnus est somnus quietis; et iste permittitur. Item est somnus
propter turbationem; et hic prohibetur. De isto dicitur ad Ephes.
V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Aliquando enim est
somnus propter quietem corporis, sed tamen anima vigilat: ego dormio,
et cor meum vigilat, Cant. V, 2. Item, quia laboraturi erant,
ideo oportebat quod quiescerent. Tunc causa assignat ecce
appropinquavit hora. Non hoc habuit ex aliqua necessitate facere, sed
ex ordinatione divina; Io. VII, 30: quaerebant eum, et non
poterant manus iniicere in eum, quia nondum venerat hora eius. Sed
haec hora venerat; Io. XIII, 1: sciens Iesus quia venit hora
eius, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Sed possent dicere: si
hora est ex ordinatione divina, ergo non peccant occidentes eum. Ideo
cum hoc ponit peccatum et filius hominis tradetur in manus peccatorum,
idest non faciunt hoc sic ex ordinatione divina, sed ex impletione
voluntatis suae. Ier. XII, v. 7: dedi dilectam animam meam in
manibus inimicorum eius. Tunc ponit excitationem. Et primo ponit
eam; secundo necessitatem, ibi, ecce. In hoc autem quod dicit
surgite, promptitudinem suam ostendit; unde Io. XVIII, 3
dicitur quod occurrit eis. Et quare? Ecce appropinquavit qui me
tradet. Prope erat, non quod oculo corporali videret, sed ipso
spiritu, oculo scilicet divinitatis. Sed quomodo dixit eis surgite,
cum licentiasset eos dormire? Solvit Augustinus, quia improperando
dixerat; quasi dicat: dormiatis quantum volueritis, ecce
appropinquavit hora et cetera. Et dicit Augustinus quod istud
sufficeret, nisi melius occurreret; ideo dicit aliter quod isti
dormierunt aliquantulum, et cum dormissent dixit surgite, eamus.
|
|