|
Supra posita sunt praeparatoria ad passionem, scilicet institutio
sacramenti et oratio Christi; hic autem ponit passionem quantum ad ea
quae a Iudaeis sunt illata. Et primo ostendit quomodo capitur;
secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur. Secunda ibi
principes etc.; tertia ibi tunc principes sacerdotum et cetera.
Circa primum tria facit. Primo agit de proditione; secundo de
captione; tertio quomodo ductus est post captionem. Secunda ibi tunc
accesserunt; tertia ibi at illi tenentes eum, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo describit personam proditoris; secundo
signum proditionis; tertio complementum. Secunda ibi qui autem
tradidit etc., tertia ibi et confestim et cetera. Describit
proditorem ex tribus. Primo ex nomine; secundo ex dignitate; tertio
ex societate. Ex nomine adhuc eo loquente, ecce Iudas et cetera.
Loquente scilicet verba haec, quibus eis fiduciam adhibebat, ecce
Iudas, qui dicitur confitens. Duo fuerunt Iudae, quorum unus est
malus, alter bonus, ad signandum quod quidam confitentes in Ecclesia
futuri erant boni, Rom. X, 10: ore autem confessio fit ad
salutem, quidam futuri mali; ad Tit. I, 16: confitentur se
nosse Deum, factis autem negant. Consequenter describitur ex
dignitate unus ex duodecim, quia licet in tanta esset dignitate
constitutus, in tantum tamen scelus cecidit. In quo datur exemplum
quod nullus de statu suo debet confidere. Apostolus I Cor. X,
12: qui stat, videat ne cadat; Io. VI, 71: nonne vos
duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Et quare eligit eum,
cum sciret ipsum futurum malum? Ratio una est, ut daret exemplum
praelatis, ut non desolarentur. Item describitur ex societate et cum
eo venit turba multa et cetera. Sicut habuit crudelem animum, ita
crudelem societatem, quia omne animal sibi simile appetit. Et hoc
describitur, quia multa. In hoc notatur quod erant stulti, stulti
enim sunt in multitudine; Eccle. I, 15: stultorum infinitus est
numerus. Et ipsi bene stulti erant, quia sapientiae contradicebant.
Item erant armati, quia cum gladiis et fustibus. Et quae est ratio?
Origenes dicit quod multi credebant in eum, et ideo timebant ne eum
turba ab eis raperet. Item, quia dicebant, supra XII, quod in
Beelzebub Daemonia eiiciebat; ideo ut nulla potestas tueretur eum,
venerunt armati. Item describitur ab auctoritate, quia missi erant a
principibus sacerdotum et senioribus populi; unde instructi erant eorum
auctoritate, ita ut nullus eis contradiceret, ut impletum sit quod
dicitur in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes
convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum eius.
Consequenter agitur de signo proditionis qui autem tradidit eum, dedit
eis signum, dicens et cetera. Sed hic est quaestio. Cum esset notus
in Iudaea, quare petebant signum? Ratio duplex potest esse. Una,
quia audierat Iudas quod Christus transfiguratus erat in monte, et
credebat hoc esse factum arte magica; ideo praevenire voluit per osculi
signum, antequam posset se transfigurare. Hanc expositionem ponit
Hieronymus. Origenes autem dicit sic, quia sicut manna in deserto
unicuique sapiebat id de quo opinabatur, sic Christus apparebat
unicuique secundum quod habebat opinionem de ipso; ideo fuit
necessarium quod signum daret. Dedit mirabile signum, quia quemcumque
osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Signum amicitiae fecit signum
proditionis; Prov. XXVII, 6: meliora sunt vulnera
diligentis, quam fraudulenta oscula inimici. Et confestim accedens ad
Iesum dixit: ave, Rabbi, et osculatus est eum. Hic ponitur
complementum proditionis. Et primo signa demonstravit; secundo coepit
agere. Et ostendit primo dicto, cum dicit ave, Rabbi; secundo
facto, et osculatus est eum. Simile habetur II Reg. X, 1,
quod Ioab tenuit mentum Amasae, et interfecit eum. Sed quare non
venit statim ad eum, sed primo salutavit? Una ratio est propter
reverentiam magistri. Item primo salutavit eum, quia timebat ne
priusquam eum manifestaret, se primo posset transfigurare. Dixitque
illi Iesus: amice, ad quid venisti? Et potest illico legi
interrogative, vel remissive. Si interrogative, tunc potest legi
quod per opprobrium dictum est, ac si dicat: tu ostendis amicitiam per
osculum, et venisti perdere me? Secundum illud Ps. XXVII,
3: loquuntur pacem in ore suo, mala autem in cordibus eorum. Et
dixit amice. Quoties amicum aliquem vocat, improperando loquitur.
Unde dictum est supra XXII, 12: amice, quomodo huc intrasti,
non habens vestem nuptialem? Et alibi c. XX, v. 13: amice,
non facio tibi iniuriam et cetera. I Io. IV, 19: non enim
prius dileximus eum, sed ipse prior dilexit nos. Vel potest legi
remissive, et non est verbum increpatorium, sed permissivum amice, ad
quid venisti, secundum illud Io. XIII, v. 27: quod facis,
fac citius. Et vocat eum amicum quantum est de se, quia cum his qui
oderunt pacem, eram pacificus, Ps. CXIX, v. 7. Et licet
sciret eum osculaturum esse, tamen occurrit ei. At illi tenentes
manus iniecerunt in Iesum. Nunc agitur de captione. Et primo
ponitur severitas captionis; secundo testimonium tertio reprehensio
discipuli. Circa primum tria facit. Quia primo dicit quomodo
ministri eum capiunt; secundo quomodo quidam discipulus impedire
volebat; tertio quod Christus reprehendit eum. Dicit ergo at illi
tenentes iniecerunt manus in Iesum. Is. I, 15: manus vestrae
sanguine plenae sunt. Ipse enim tradidit se; Ier. XII, 7:
dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Tunc ponitur
quomodo unus discipulus invasit invadentes et ecce unus ex his qui erant
cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum. Quis fuit iste?
Dicendum quod Petrus. Unde sicut supra XVI, v. 22, voluit
passionem Christi impedire, sic et hic. Unde habuit occasionem? Ex
eo quod habetur Lc. XXII, 36, ubi dominus praecepit quod emant
gladios, et hoc intelligentes crediderunt quod gladii essent
necessarii; unde habebant cultellum ad incidendum agnum. Ideo Petrus
habuit unum. Percutiens servum principis sacerdotum, amputavit ei
auriculam. Non credatis quod habuit tempus deliberationis quod
auriculam amputaret; sed proiecit ictum, et cum vellet percutere eum
ad mortem, accidit quod auriculam amputavit. Nomen istius erat
Malchus, qui interpretabatur rex. Et signat abscissionem regni a
populo Iudaico, et tamen factus est servus principum sacerdotum,
idest Romanorum: huic Petrus abscidit auriculam. Per auriculam
auditus signatur; et hic est duplex, scilicet dexter, per quem
signatur vita aeterna; sinister, per quem temporalis. Amputavit
auriculam eius, quia a populo Iudaeorum doctrinam spiritualium
amputavit; et hoc factum fuit occasionaliter, quod gentes receperint
dexteram, quia Petrus primo praedicavit gentilibus; et ita amputavit
dexteram, trahendo gentiles ad fidem. Tunc ait illi Iesus: converte
gladium tuum in locum suum. Hic ponitur reprehensio. Et primo
reprehendit Petrum; secundo ministros in illa hora dixit Iesus turbis
et cetera. Et primo ponit admonitionem, secundo rationem admonitionis
assignat omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Dicitur
tunc ait illi Iesus. Converte gladium tuum in locum suum. Venerat
ut voluntarie pateretur, ideo nolebat defendi. Et in hoc dabat
exemplum ut martyres patientes pro Christo non defenderent se. Deinde
rationem assignat: et primo ex poena; secundo ex voluntate Christi;
tertio ex auctoritate. Secunda ibi an putas quia non possum rogare
patrem meum etc.; tertia ibi quomodo ergo implebuntur Scripturae?
Primo mitigat ex terrore poenae dicens omnes qui acceperint gladium,
gladio peribunt. Sed movet quaestionem Augustinus, quia non omnes
qui gladio feriunt, gladio pereunt, sed aliquando febre; ideo potest
exponi tripliciter, secundum quod triplex est gladius: materialis, de
quo in Ps. XXXVI, 14: gladium evaginaverunt peccatores.
Item divinae sententiae, de quo Ier. XIX, 7: subvertam eos
gladio. Item divini verbi; Eph. VI, 17: et gladium spiritus
accipite, quod est verbum Dei. Potest ergo intelligi de omnibus
istis. De gladio materiali, quia qui gladio perimit, gladio
peribit, idest suo, non alieno. Unde Ps. XXXVI, 15:
gladius eorum intret in corda ipsorum. Item potest exponi de gladio
condemnationis, de quo habetur Gen. III, v. 24, quod dominus
gladium versatilem posuit ante Paradisum. Unde qui alios condemnant,
divina sententia condemnabuntur. Vel aliqui propria auctoritate
accipiunt quod non habent ab alio, et tales gladio pereunt. An putas
quod non possum rogare patrem meum et cetera. Hic assignat rationem ad
mitigandum animum Petri, dans intelligere quod voluntarie patiebatur,
et quod poterat effugere. Et quia videbat eum praesumentem, ideo
dicit non possum rogare patrem meum? Et non dicit, non possum
vocare, vel adducere, sed rogare: dicit enim verba hominis, quia
orare hominis est. Et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones
Angelorum? Et istud dictum est secundum infirmitatem animi Petri.
Ita Petrus se habebat, quod deberet eum defendere, et indigeret
auxilio hominum; ideo vult dicere quod si auxilio hominum posset
defendi, multo magis Angelorum. Sed non erat necesse, quia magis
Angeli sustentantur per ipsum. Sed quid est quod dicit duodecim
legiones Angelorum? Dicendum quod societas apud Graecos dicitur
phalanga, apud Romanos legio, et habebat sex millia hominum; unde
duodecim legiones sunt septuagintaduo millia, et tot sunt linguae
hominum, sicut habetur ex Gen. XI. Unde vult dicere: si omnes
homines insurgerent contra me, posset dominus mittere contra quamlibet
linguam mille Angelos: et si unus Angelus destruxit tot millia, ut
patet Is. XXXVII, multo magis mille poterunt occidere unam
linguam; Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Et
Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies
millies centena millia assistebant ei. Remigius dicit sic: quicumque
faciunt voluntatem Dei, possunt dici Angeli, idest nuntii; Is.
XVIII, 2: ite, Angeli veloces ad gentem convulsam et
dilaceratam. Quicumque enim obsequuntur Deo, Angeli dicuntur;
Ps. CIII, 4: qui fecit Angelos suos spiritus, et ministros
suos ignem urentem. Potest ergo per legionem intelligi legio
Romanorum. Unde dominus posset adducere et provocare legiones
Romanorum ad destruendos Iudaeos, sicut post sub Tito et Vespasiano
factum fuit. Et isto loco destruxerunt quidam opinionem illorum, qui
dicebant quod non poterat dominus facere nisi quod facit; quia si
poterat legiones convocare, quas non convocavit, constat quod potest
facere multa quae non facit. Quomodo ergo implebuntur Scripturae?
Hic ponitur tertia ratio, quare non debeat impedire: quia ita
Scripturae dixerunt; et ideo sic oportet fieri. Et non dicit quae
Scripturae, quia omnes prophetae dixerunt vel occulte, vel
manifeste. Unde Lc. c. ult., 26: nonne oportuit Christum
pati, et ita intrare in gloriam suam? In illa hora dixit Iesus
turbis. In parte ista redarguit ministros: et duo facit. Primo
commemorat factum; secundo irrationabilitatem facti, cum dicit quasi
ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Iob
XVI, 10: infremuit contra me dentibus, quia exierunt ac si esset
latro; sed ipsi magis veniebant ut latrones. Latro latet ut non
capiatur; sed Christus offert se in manifesto. Et latrones si nocere
volunt, non nocent in publico; sed Christus se offerebat. Unde
dicit quotidie apud vos eram docens in templo, et non me tenuistis;
ideo venistis ut latrones. Ut enim daret opportunitatem, exivit
civitatem. Quotidie apud vos eram docens in templo. Simile habetur
Io. XVIII, 20: in occulto locutus sum nihil. Et dicit
docens in templo. Haec erat consuetudo sua semper ut doceret in
templo. Et non me tenuistis. Unde patet quod sicut latrones
venistis. Consequenter ponitur testimonium hoc autem totum factum
est, ut implerentur Scripturae prophetarum. Et non dicit quorum,
quia quasi in omnibus habetur; Ps. XXI, 17: foderunt manus
meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Et Is.
LIII, 3: reputavimus eum novissimum virorum, virum dolorum. Et
dicit ut implerentur. Ly ut potest teneri causative, et sic non
tenetur hic: vel consecutive, et sic accipitur hic. Quia enim
prophetae dixerunt, non accidit; sed ideo praedixerunt, quia accidere
debebat. Unde sensus est ut adimpleretur, idest hoc facto adimpletum
est quod per prophetas praedictum erat. Tunc discipuli omnes, relicto
eo, fugerunt; ita quod compleretur quod dicitur in Ps.
XXXVII, 12: dereliquerunt me amici mei et proximi mei. Sed
quare non a principio dereliquerunt? Respondet Hieronymus: quia
scriptum est Io. VII, 30, quod quaerebant eum, et nemo misit
in eum manum, quia nondum venerat hora eius. Unde a principio
credebant quod se liberare posset, et se defenderet; sed cum viderunt
quod captus esset, et quod non vellet se defendere, fugerunt et
dereliquerunt eum.
|
|