|
Supra actum est de captione Christi, nunc agitur quo sit ductus; et
describitur locus et societas convenientium ad locum. Dicit ergo at
illi, scilicet qui tenuerunt eum, duxerunt eum ad Caipham. Iste
Caiphas erat pontifex anni illius secundum Hieronymum, secundum quod
habetur Io. XI, v. 49: cum autem esset pontifex anni illius.
Iam enim sacerdotium non secundum legis praeceptum agebatur.
Mandaverat dominus quod Aaron et filii eius essent sacerdotes iure
haereditario, ita quod mortuo uno remaneret alter sacerdos. Sed
post, ambitione crescente, non potuerunt pati, sed subiecta Iudaea
Romanis, iste Caiphas emerat sacerdotium a Iudaeis, emerat a
Pilato; ideo iniquus erat princeps. Et non mirum si iniquus iudex,
sive princeps, iniquum facit iudicium. Et hoc convenit mysterio;
quia sicut passio Christi erat oblatio veri sacrificii, sic et locus
congruere debebat, ut Christus, qui est sacerdos in aeternum, in
domo pontificis offerretur. Caiphas investigator interpretatur, et
potest referri ad malitiam, qua Christum condemnavit. Sed hic est
quaestio, quia Io. c. XVIII, 13 dicitur quod primo ductus
est ad Annam. Et hoc intelligendum est esse verum: convenerant enim
ad domum Annae, et ibi congregati erant; et in hoc apparet malitia
eorum, quia cum intenti esse deberent solemnitati, erant intenti
malitiae, ita quod bene conveniebat eis quod dicitur Is. I, 14:
solemnitates vestras odivit anima mea. Unde completum est quod dictum
est Ps. II, 2: convenerunt adversus Deum, et adversus Christum
eius. Petrus autem sequebatur eum a longe. Actum est de loco, hic
agitur de Petro perveniente. Primo ducitur, deinde Petrus
pervenit. Et tria facit: quia primo tangit modum; secundo quomodo
sequens pervenerit. Quod pervenerit, hoc erat fervoris; quod a
longe, hoc erat timoris; unde significabatur quod in fide Petri
fundata Ecclesia secutura erat Christum, tamen a longe; quia
Christus passus est pro Ecclesia, non pro se; Petrus autem et
Ecclesia passa est pro se. Item tangitur locus, quia usque in atrium
principis sacerdotum: non enim ausus est intrare domum, ne videretur
esse de discipulis Iesu. Quomodo autem intravit, tacet Matthaeus,
sed narrat Ioannes XVIII, 15, quia discipulus quidam notus
erat pontifici, et introduxit Petrum. Sequitur societas et ingressus
intro sedebat cum ministris, ut videret finem; et hoc faciebat vel ex
curiositate, vel ex pietate. Et haec tria iam erant quaedam
dispositiva ad casum Petri: quod a longe sequebatur, hoc disponebat,
quia significabat quod non erat firmus; qui enim firmus est, debet
appropinquare. Unde dicitur Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et
appropinquabit vobis. In domo enim est sedes Dei et agni, ut habetur
Apoc. ult., 3. In domo enim erat perfecta caritas. Unde Petrus
non appropinquavit ad caritatem Christi. Item non pervenerat ad
malitiam Iudaeorum, ideo tepidus erat; ideo accidit ei id quod
dicitur in Apoc. III, 16: quia tepidus es, eiiciam te de ore
meo. Item quia famuli mali. Eccli. X, 2: secundum iudicem
populi, sic et minister eius. Et ideo non fuit mirum si cecidit,
quia in mala societate mansit. Quare Ps. XVII, 16: cum
sancto sanctus eris. Tunc sequitur examinatio Christi. Et primo per
testes; secundo per propriam confessionem, ibi et surgens princeps
sacerdotum ait illi et cetera. Circa primum tria facit. Primo
designatur perversum studium principum; secundo defectum; tertio
falsum testimonium. Dicit ergo principes autem sacerdotum quaerebant
falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent. Sed est
quaestio, quare non sine testimonio eum morti tradebant. Una causa
est, quia hypocritae quaerunt quod videtur esse bonum, sed veritatem
non quaerunt: sic isti quaerebant ut viderentur non a se facere, unde
contra legem faciebant; Ex. XX, 16: non loquaris contra
proximum tuum falsum testimonium. Si non licet loqui, nec quaerere.
Alia ratio erat, quia non habebant auctoritatem occidendi, et ideo
quaerebant ut ipsum tradere possent principi. Et non invenerunt, cum
tamen multi falsi testes accessissent. Ecce defectus, in quo
designatur innocentia Christi, ut posset dicere: ego in innocentia
mea ingressus sum. Semper enim insidiati sunt Christo, sed non
invenerunt aliquid mali. Unde implevit illud quod habetur I Petr.
II, v. 15: benefacientes obmutescere faciatis imprudentium
hominum ignorantiam. Tunc sequitur falsum testimonium novissime autem
venerunt duo falsi testes, et dixerunt. Sed hic est quaestio, quare
dicantur falsi testes: quia manifestum est Christum dixisse, Io.
II, 19. Secundum Hieronymum, non solum falsus dicitur qui dicit
quod nescit, sed qui dictum ad falsum refert intellectum. Hic dixit:
possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
Sed non intelligebat de templo materiali, sed de templo corporis sui.
Item non solum est falsum testimonium quoad sensum, sed quoad vocem,
quia dixerat: solvite templum hoc; et non dixit: possum solvere
templum Dei; quasi dicat: vos Iudaei solvite templum, idest
Christum, et post triduum resuscitabo illud. Non dixit: et post
triduum reaedificabo; quia reaedificare magis ad materiale templum
pertinet, sed excitare magis ad corpus. Unde falsi testes erant tam
ratione vocis, quam ratione significationis. Item est quaestio.
Quare non accusant eum de violatione sabbati? Respondet Chrysostomus
quod quia saepe accusaverunt eum de hoc, et semper excusaverat se, et
excusationem confirmaverat miraculis; ideo cogitabant quod non valeret
eis. Item iudex non erat Iudaeus, ideo sciebant quod non reciperet
hanc accusationem. Tunc sequitur examinatio per propriam
confessionem. Et primo ponitur interrogatio quantum ad
testificationem; secundo quoad principale. Secunda ibi et princeps
sacerdotum ait illi et cetera. Dicit ergo surgens princeps sacerdotum
ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur?
Quod surrexit, fuit ex impatientia et furore, audiens quod Christus
non convincebatur: et quod dicit, nihil respondes etc., non dicit ut
excusaret eum, sed ut caperet eum in sermone; Is. XXXII, v.
6: stultus fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem. Iesus
autem tacebat. Sed quare tacebat? Propter tria. Ut doceret nos
cautelam: sciebat enim quod quicquid ille diceret, totum ad calumniam
referrent; et in tali casu coram insidiatoribus est tacendum; Ps.
XXXVIII, 2: posui ori custodiam, cum consisteret peccator
adversum me. Alia ratio erat, quia tunc non erat tempus docendi, sed
patientiam habendi: et ita completum est quod dicitur Is. c.
LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperit
os suum. Tertia ratio est ut doceret nos constantiam, quando aliquis
de aliquo accusatur iniuste; Is. LI, 7: opprobrium hominum ne
metuatis. Tunc sequitur quaestio de principali princeps autem
sacerdotum ait illi: adiuro te per Deum vivum, ut dicas mihi, si tu
es Christus filius Dei. Et primo ponitur inquisitio; secundo domini
responsio. Videns princeps quod non posset capere, adiuravit eum: et
hoc ut in sermone caperet. Et hoc habetur Io. X, 24: usquequo
animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Apud
enim Iudaeos pro magno habebatur adiurare: adiurare enim est ad
iuramentum cogere. Sicut enim Christiani non debent iurare nisi ex
necessitate, sic nec debent uti adiuratione, sed loco adiurationis
debent uti oratione. Tunc sequitur responsio dixit illi Iesus: tu
dixisti. Notate quod cum aliquid fuit contra eum, tacuit; sed statim
cum adiurata fuit potestas patris, respondet. Unde gloriam patris
semper quaesivit; Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero.
Et circa hoc primo ponit responsionem; secundo manifestationem.
Dicit ergo dixit illi Iesus: tu dixisti, potest exponi ut Christus
non asserat, sed relinquat in dubio; supra VII, 6: nolite
sanctum dare canibus. Vel potest assertive legi: tu dixisti, idest
verum est; et patet, quia dicitur in Mc. XIV, 62: ego sum.
Tunc evidentiam ostendit verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium
hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Et vult evidenter ostendere
quod ipse sit filius Dei, secundum duas auctoritates. Una est in
Ps. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Et
per hanc ostenderat supra XXII, 42-46 quod Christus erat
filius Dei. Alia est Daniel VII, 7: aspiciebam in visione
noctis; et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et
cetera. Ita, dico, dicit, scilicet tu dixisti; sed non nosti
veritatem. Attende, quia veritas manifestabitur, quia videbitis
filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Quia dixit sedentem a
dextris, exponit Chrysostomus quod sessio a dextris signat dignitatem
regiam; Is. IX, 7: super solium David, et super regnum eius
sedebit. Vel sedere a dextris est esse in plena beatitudine virtutis,
vel in bonis potioribus: dextera enim nobilior pars est; ideo maiorem
dignitatem significat, non quia maiorem habeat potestatem, sed
aequalem; infra ult., v. 18: data est mihi omnis potestas in
caelo et in terra. Item de eius potestate dicit: venientem in nubibus
caeli. Sed quid est quod dicit amodo videbitis? et cetera. Notandum
quod id quod dicit in nubibus, potest referri ad adventum ultimum, vel
quotidianum. Adventus ultimus erit in nube; Act. I, 11:
quemadmodum vidistis eum euntem in caelum; et supra XXIV dicitur
quod veniet in nubibus. Alio modo potest exponi de adventu
quotidiano, de quo Iob c. IX, 11: si venerit ad me, non videbo
eum. Et iste adventus est in nubibus, idest in apostolis et sacris
doctoribus. De istis dicitur Is. c. LX, 8: qui sunt isti, qui
ut nubes volant? Isti dicuntur nubes, quia in altum ascendunt. Item
nubes foecundae sunt. Primum pertinet ad altitudinem vitae, secundum
ad foecunditatem doctrinae. Et sunt nubes caeli, idest caelestes,
quia portaverunt imaginem caelestem. Sed quid est amodo videbitis?
Idest statim post passionem aliquos convertit ad fidem, alios per
operum evidentiam. Unde aliqui conversi sunt propter eorum fidem,
quidam propter bonam operationem. Item si referatur ad ultimum
adventum, dicit Origenes: totum tempus mundi comparatum ad
aeternitatem nihil est, sicut unum momentum. Ps. LXXXIX, 4:
mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna, quae praeteriit.
Ideo dicit amodo, quia nihil est tempus usque ad iudicium respectu
aeternitatis. Verumtamen postquam a me recideritis, non restat nisi
quod manifeste me cognoscetis, quia veniam in nubibus caeli. Et tunc
cognoscetis me esse filium hominis. Similis modus loquendi habetur
supra c. XXIII, 39: non me videbitis amodo, donec dicatis:
benedictus qui venit in nomine domini. Tunc princeps sacerdotum scidit
vestimenta tua. Hic ponitur condemnatio. Et primo ponitur quomodo
condemnatur; secundo quomodo a discipulo negatur. Et primo agit de
condemnatione; secundo de delusione. Circa primum duo facit. Quia
primo princeps eum condemnat; secundo exquirit sententiam. Condemnans
autem ostendit culpam et facto, et verbo: facto, quia scidit
vestimenta sua. Eodem furore scidit vestimenta sua, quo paulo ante
surrexit de sede sua: consuetum enim erat quod qui audiebant
blasphemiam scindebant vestimenta sua in signum quod non poterant
audire. Verum quod haec duo fecit, aliquid significabatur: quod
surrexit de solio, ostendebat quod amitteret sacerdotium; et quod
scidit vestimenta sua, significabat quod transferri debebat; ad
Hebr. VII, 12: translato sacerdotio, necesse est quod
translatio legis fiat. Vestis Christi non fuit scissa; Io.
XIX, 24: non dividamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit.
Unde significabat abolitionem. Et hoc signatur I Reg. XV,
28: scidit dominus regnum Israel a te hodie. Sic scissum est a
Iudaeis, et datum est membris Christi. Tunc imponit culpam
blasphemavit, quia hoc dixerat, reputabat eum blasphemum; unde Io.
X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia
homo cum sis, filium Dei te facis; et tali debebatur mors. Tunc
manifestat culpam quid adhuc indigemus testibus? Tunc exquirit
sententiam quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: reus
est mortis, secundum iudicium legis. Et hoc esset verum, si esset
blasphemus; sed non erat, ideo male iudicant, quia auctorem vitae
morti condemnant; I Cor. XV, 22: sicut enim mors per Adam in
omnes homines, sic et vita per Iesum. Tunc expuerunt in faciem eius
et cetera. Post condemnationem Christi agitur de illusione. Et
satis convenienter, quia Christus peccata nostra tulit, ut Is.
LXII. Homo autem per peccatum in mortem est traditus, quando
dictum est ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, morte
moriemini. Item proprium honorem amisit, quia homo cum in honore
esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, Ps.
XLVIII, 13. Et ideo Christus redemptor mortem et opprobria
primo facto sustinuit; secundo verbo, ibi prophetiza nobis,
Christe. In prima conspuitur, et colaphis caeditur; in secunda in
facie percutitur. Quantum ad primum dicitur tunc expuerunt in faciem
eius, et colaphis eum ceciderunt; secundum quod habetur ex verbis,
istud fiebat in signum mandati Dei contempti, unde habetur Deut.
XXV, 5 ss. si aliquis nolebat accipere uxorem fratris, quod
conspuebant in faciem suam. Item propter contemptum mandati paterni:
sic de Maria sorore Moysi. Unde expuebant in faciem eius, quia
blasphemum reputabant; Is. c. l, 6: faciem meam non averti ab
increpantibus et conspuentibus in me. Item colaphis caedebant, ad
modum ebrii vel stulti; Is. c. LIII, 3: vidimus eum
novissimum virorum, idest ita despectus videbatur ac si esset
novissimus omnium virorum. Alii autem palmas in faciem dederunt, in
irreverentiam; Thren. III, v. 30: dabit percutienti se
maxillam. Mystice, secundum Augustinum, adhuc hoc aliqui faciunt:
quia spuere in faciem nihil aliud est quam contemnere praesentiam
gratiae Christi; ad Hebr. X, 29: quanto magis putatis maiora
mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem
testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui
gratiae contumeliam fecerit? Sed proprie colaphizat, qui caput manui
supponit: et tales sunt qui magis dignitatem suam inquirunt, quam
Christi honorem. De talibus dicitur quod dilexerunt homines magis
tenebras quam lucem. Illi autem qui faciem percutiunt, sunt illi qui
quodammodo praesentiam eius demoliri contendunt, ut sunt Iudaei. De
his Is. XXX, 11: cesset a facie nostra sanctus Israel. Tunc
improperia ingerunt verbo prophetiza nobis, Christe: quis est qui te
percussit? Et hoc dicebant illudendo, quia nullus eorum pro propheta
eum habebat; et non erat necessarium: infamia enim eorum manifesta
erat. Unde hoc noluit dicere; Iob XVI, v. 11: et
exprobrantes percusserunt maxillam meam. Petrus autem sedebat foris.
Hic agitur de negatione Petri. Lucas XXII, 55 autem alio
ordine refert, quia primo ponit negationem Petri, quam illusionem
Christi; Matthaeus autem e contrario. Et non est contrarietas,
quia dum illuderetur, simul factum est; ideo non refert si ante vel
post ponatur. Et notandum quod cum ducebatur, non negat; sed quando
illuditur, negat, ad significandum quod quidam magis timent opprobria
quam verbera, contra illud Is. LI, 7: nolite timere opprobria
hominum et blasphemias eorum nolite metuere. Et circa hoc primo
ponitur negatio; secundo poenitentia Petri et continuo gallus
cantavit; et recordatus est Petrus verbi Iesu. Prima dividitur in
tres, secundum tres negationes. Secunda ibi exeunte autem illo ianuam
etc.; tertia ibi et post pusillum accesserunt qui stabant et cetera.
Et primo ponitur locus, secundo occasio, tertio negatio. Dicit ergo
Petrus autem sedebat foris, scilicet extra locum ubi Christus
patiebatur: illi enim qui a Christo se elongant, cito confunduntur;
Ier. XVII, 13: domine, omnes qui te derelinquunt,
confundentur. E contrario in Ps. XXXIII, 6: accedite ad
eum, et illuminamini et facies vestrae non confundentur. Qui enim est
extra passionem Christi, de facili labitur. Tunc ponitur excitativum
ad denegandum et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu
Galilaeo eras. Et convenit casus Petri casui primi hominis;
Eccli. XXV, 33: a muliere initium peccati. Sic Petrus ad
vocem mulieris Christum negavit; in quo dominus praesumptionem eius
humiliare voluit, quia non ad vocem viri, sed mulieris. Et tu cum
Iesu Nazareno eras. Hoc solebat ei esse gloriosum, sed modo est ei
terribile, et ideo negavit at ille negavit coram omnibus dicens:
nescio quid dicis. Si volumus aggravare culpam Petri, possumus
aggravare ex tribus. Aggravatur, quia statim ad modicum terrorem
negavit; Lev. XXVI, v. 36: terrebit eos sonitus folii
volantis. Item quia non erubuit coram omnibus. Item ex mendacio,
quia dixit nescio quid dicis, et non novi hominem; contra illud
Eccli. IV, 24: ne confundaris dicere verum. Exeunte autem illo
ianuam, vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi: et hic erat
cum Iesu Nazareno. Et iterum negavit. Hic ponitur secunda
negatio. Et primo tangitur locus; secundo incitativum; tertio
negatio. Quantum ad historiam, secundum Marcum c. XIV, 66
post primam negationem gallus cantavit, et tunc exivit ianuam, et
vidit eum ancilla, et negavit. Sed videtur contrarius aliis, quia
videntur alii dicere quod sedentes dixerunt; et Lucas XXII, 55
dicit quod unus de sedentibus. Quid ergo hic dicitur quod ancilla?
Notandum, secundum Augustinum, quod quando negaverat, exivit: et
dum esset in exeundo, dixit ei ancilla etc.; et tunc negavit; quod
audiens Petrus reversus est intus. Tunc illi qui audierant ab
ancilla, petierunt idem. Et potest esse quod unus, qui cognoscebat
eum, magis urgebat eum. Et iterum cum iuramento negavit, quia non
novi hominem; contra illud Eccli. XXIII, 9: iurationi ne
assuescat os tuum. Tunc sequitur tertia negatio. Et primo
describitur tempus; secundo incitativum; tertio negatio. Dicit ergo
et post pusillum. Lucas dicit quod facto intervallo quasi unius
horae. Et hoc procurabat Diabolus, ut respirationem non haberet.
Unde dicunt ei et tu ex illis es; et hoc probant nam et loquela tua
manifestum te facit. Sed constat quod omnes Iudaei erant; quomodo
ergo dicit nam et loquela tua manifestum te facit? Solvit Hieronymus
quod in eadem lingua saepe diversa locutio fit, sicut patet in
Francia, et Picardia, et Burgundia, et tamen una loquela est.
Sic Galilaei aliquam differentiam habebant a Ierosolymitanis. Sic
et cuilibet potest dici: nam et loquela tua manifestum te facit;
quia, ut dicitur Lc. VI, 45, ex abundantia cordis os loquitur;
quia cum homo est carnalis, cito prorumpit in verba carnalia; cum
spiritualis, in verba spiritualia. Tunc coepit detestari et iurare et
cetera. Aliqui sunt qui volunt excusare Petrum, quod non peccavit;
unde cum dixit non novi hominem, verum est hominem, sed hominem et
Deum. Et hoc non est bonum, quia imponit mendacium Christo: quia
dixerat Christus tu me negabis. Ideo melius est dicere quod Petrus
potius mentitus est, quam Christus. Item notandum quod non solum
negavit Christum sed negavit se esse Christianum. Unde in una
negatione dixit non novi eum, scilicet non sum Christianus. Item
notandum quod qui cito non se retrahit in peius vadit; Eccli.
XIX, 1: qui spernit modica, paulatim defluit. Unde negationi
periurium addidit, periurio blasphemiam. Unde Gregorius: peccatum
quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.
Item notandum quod signatur triplex tentatio qua tentatur homo.
Tentatur a concupiscentia carnis; Iac. I, 14: unusquisque
tentatur a concupiscentia sua. Item tentatur a cupiditate terrenorum;
Sap. XIV, 2: illud enim cupiditas acquirendi excogitavit. Item
a Daemonibus, et hoc signatur per illam negationem, in qua dicitur
post pusillum accesserunt qui stabant. Ad Eph. VI, 12: non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra
spiritualia nequitiae in caelestibus. De istis tribus habetur I Io.
II, 6: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut
concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Vel aliter, secundum
Augustinum, dicendum est, quod per istas tres negationes omnium
haereticorum error signatur. Quidam enim Christi divinitatem
negabant, ut Photinus; quidam autem humanitatem, ut Eunomius;
quidam utrumque, ut Arius qui inaequalem patri dicebat filium.
Item, secundum Origenem, signatur persecutio, quam habitura erat
Ecclesia. Prima fuit a Iudaeis, in qua multi mortui sunt; secunda
a gentibus, in qua multi martyres facti sunt; tertia ab haereticis,
quae multos seduxit, et aliqui etiam mortui sunt. Item notandum quod
inveniuntur quaedam scripta, quae videntur excusare Petrum, quod non
peccavit mortaliter, quia dicit Bernardus: sopita fuit in eo
caritas, non extincta. Dicendum quod mortaliter peccavit, non tamen
fuit ex malitia, sed timore mortis. Et hoc voluit dicere Bernardus,
quod sopita fuit et cetera. Et continuo gallus cantavit. Hic agitur
de poenitentia Petri. Et primo ponitur motivum, sive excitativum;
secundo poenitentia eius, ibi et egressus foras flevit amare.
Tanguntur duo, quibus fit excitatio. Primo cantus galli; unde et
continuo gallus cantavit. Per gallum praedicator signatur, qui
homines peccatores excitat ad poenitentiam; unde apostolus, I Cor.
XV, 34: evigilate, iusti et nolite peccare; et ad Eph. V,
14: surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te
Christus. Secundum est memoria Petri et recordatus est Petrus verbi
Iesu, quod dixerat et cetera. Ps. XXI, 28: reminiscentur,
et convertentur ad dominum omnes fines terrae. Et haec duo frequenter
accidunt ad vocem praedicatoris, quia qui oblitus est Deum per
peccata, ad vocem praedicatoris revertitur. De illo gallo dicitur in
Iob XXXVIII, 36: quis dedit gallo intelligentiam? Item
Lucas ponit tertium, quia dominus respexit Petrum. Apostolus ad
Rom. c. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.
Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur.
Post agitur de poenitentia Petri: et egressus foras flevit amare.
Et est poenitentia commendabilis ex tribus. Et primo, quia cito,
quia statim egressus; Eccli. V, 8: ne tardes converti ad
dominum. Item prudens, quia declinavit a consortio eorum, qui
induxerant eum ad negandum; sic et poenitentes debent occasionem vitare
peccandi; II ad Cor. VI, 17: exite de medio eorum, et
separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego
recipiam vos. Item quia efficax et vera; Ier. VI, 26: luctum
unigeniti fac tibi, planctum amarum; Is. XXXVIII, 15:
recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
|
|