|
Supra Evangelista narravit quod passus est Christus a Iudaeis, hic
narrat quod passus est a gentilibus: et quatuor facit. Primo tangit
quomodo traditus est gentibus; secundo quomodo examinatur; tertio
quomodo condemnatur; quarto quomodo patitur. Secunda ibi Iesus autem
stetit ante praesidem etc.; tertia ibi per diem solemnem consueverat
praeses etc.; quarta ibi tunc milites praesidis suscipientes Iesum in
praetorium et cetera. Circa primum duo. Primo narrat de
assignatione, qua traditus est in manibus gentilium; secundo de morte
et peccato traditoris, ibi tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod
damnatus esset. Circa primum tria. Primo motivum assignat; secundo
modum; tertio factum. Causa fuit consilium habitum de morte: et
secundum hoc tria tangit, ex quibus aggravatur eorum peccatum. Primo
ex sollicitudine, et hoc tangit cum dicit mane autem facto consilium
inierunt, quia cum tota nocte solliciti essent in illusione, tamen
mane convenerunt. Unde bene solliciti erant; Iob XXIV, v.
14: mane primo consurgit homicida. Item aggravatur ex communitate,
quia omnes principes. Si enim unus, vel duo, excusabile esset; sed
omnes convenerunt; Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem non
est in eo sanitas; ideo dicit omnes principes; Ezech. c. XI,
2: fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant
consilium pessimum. Item ex crudelitate, quia multa alia cogitare
poterant, sed cogitabant quomodo eum morti traderent; Prov. I,
16: pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant
sanguinem. Sed quomodo? Vinctum adduxerunt. Haec erat consuetudo,
quod tales vincti adducerentur et signarentur morti condemnati. Et
signavit quod sicut mortem nostram sua morte destruxit, sic vincula
peccatorum vinculis suis destruxit. Et tradiderunt Pontio Pilato.
Et quare? Triplex est ratio. Una litteralis erat, quia vicarius
erat imperatoris, et Iudaei non habebant iudicium sanguinis. Propter
quod dicunt in Io. XVIII, 31: nobis non licet interficere
quemquam. Item ex intentione ipsorum: ipsi enim nolebant occulte
interficere, sed manifeste, ut fama divulgaretur, secundum quod
habetur Sap. c. II, 20: morte turpissima condemnemus eum.
Tertia causa est, quia pro omnibus voluit mori, ideo voluit ut omnes
congregarentur, tam Iudaei quam gentiles, ita quod impletum est illud
Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset et
cetera. Hic agitur de poenitentia et morte Iudae. Et circa hoc duo
facit. Primo narrat de proditione; secundo quid factum sit de
pretio, ibi principes autem sacerdotum, acceptis argenteis,
dixerunt. Circa primum primo agitur de poenitentia; secundo de
desperatione, ibi et proiectis argenteis in templo, recessit. Circa
primum tria facit. Primo ponitur motivum; secundo poenitentia;
tertio effectus. Motivum tunc videns quod damnatus esset, poenitentia
ductus, retulit triginta argenteos. Potuit esse quod credidit
Iudas, quando vendidit eum, quod non occideretur, sed quod
flagellaretur; ideo videns quod damnatus esset, poenituit. Sed est
quaestio, quando traditus fuit praesidi, quomodo videre potuit quod
esset damnatus. Hieronymus dicit quod hoc vidit oculo mentis, quia ex
quo vidit quod a Iudaeis damnatus erat, et traditus Pilato,
cogitavit quod Pilatus iudicaret ad voluntatem eorum, scilicet
Iudaeorum. Origenes dixit quod quidam dixerunt: videns Iudas quod
esset damnatus, scilicet ipse Iudas, ex isto motus fuit ad
poenitentiam. Unde poenitentia ductus retulit triginta argenteos. Et
haec poenitentia non fuit vera poenitentia; habuit tamen aliquid
poenitentiae, quia poenitentia debet esse media inter spem et timorem;
Iudas autem timorem et dolorem quidem habuit, quia de peccato
praeterito doluit, sed spem non habuit. Et talis est poenitentia
impiorum; Sap. V, 3: poenitentiam agentes, et prae angustia
spiritus gementes. Et quare ductus poenitentia? Notandum quod dicit
Origenes, quod aliquando accidit quod Diabolus impellit hominem ad
peccandum, aliquando homo; sed aliter et aliter, quia homo ut
libidinem compleat, Diabolus ut perdat. Et si Diabolus immisit,
non habuit ex creatione, et ideo poenitere potuit. Et hoc est contra
Manichaeos, qui dicunt quod duplex est creatio, bona et mala, et qui
sunt de creatione mala, non possunt bene agere, et e converso. Et
secundum eos Iudas fuit de creatione mala. Quomodo ergo potuit
poenitere? Dicit ergo quod hoc quod desperavit, non fuit nisi quia
negligens fuit. Sequitur effectus. Effectus poenitentiae est ut
peccator studeat emendare. Peccaverat, quia vendiderat Christum,
fecerat enim quod in se erat: ideo triginta denarios retulit. Et
primo ponitur retractatio; secundo poenitentia, ibi peccavi tradens
sanguinem iustum. Retulit ergo triginta argenteos; et in hoc
retractavit, dicens peccavi, idest vere deliqui. In hoc autem quod
dicit tradens sanguinem iustum, etsi bene dicit, non complete tamen,
quia potest retorqueri ad hominem iustum. Unde Ier. XXVI,
15: si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra
vosmetipsos. Unde dicit Hieronymus quod si rectam fidem habuisset,
non desperasset. Debuit enim dicere, tradens Deum. In hoc ergo
quod dixit tradens sanguinem iustum, minoravit eius potestatem, et
ostendit se non habere rectam fidem. Tunc ponitur Iudaeorum
obstinatio at illi dixerunt: quid ad nos? Iste iustum confitebatur,
et tamen dicunt quid ad nos? Ier. VIII, 7: populus meus non
cognovit iudicium domini. Tu videris, idest non sequimur conscientiam
tuam. Remigius: quid ad nos? Tu primo vendidisti, et post iustum
confiteris. Quis videris apud nos, qui ita mutas sententiam? Mutare
enim de malo in bonum, bonum est: de malo autem in malum, malum;
Eccli. XXVII, 12: iustum in aeternum stat, stultus autem ut
luna mutatur. Tunc ponitur desperatio. Desperatus enim de bonis
temporalibus nihil curat; et sic facit iste, quia proiectis argenteis
in templo recessit (non habuit curam de pecunia) et abiens laqueo se
suspendit. Unde habetur Act. I, 18, quod suspendit se et
crepuit per medium. Et quare? Dicit Origenes quod accidit, quia
Diabolus praecipitat aliquem in peccatum, et licet det spatium, tamen
vult praecipitare in aliud. Et hoc caveri voluit apostolus dicens,
II Cor. II, 7: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui
eiusmodi est. Sic Iudas ad tantam absorptionem venit, quod abiens
laqueo se suspendit. Ps. LXVIII, 16: neque absorbeat me
profundum. Origenes narrat opinionem quorumdam dicentium quod quia
Iudas audierat loqui de resurrectione, ideo credebat Christo
occurrere, et ideo laqueo se suspendit. Quaerit Augustinus quando
hoc fuit. Quia si velimus considerare, vix inveniemus tempus ante
passionem, quo istud acciderit, quia principes occupati fuerunt tota
die circa mortem Christi. Item in sequenti die sabbatum fuit, et non
recepissent ipso die pecuniam. Ideo videtur Augustinus velle quod
istud fuit post resurrectionem. Tamen potest dici quod etsi aliqui ad
Pilatum accesserant, et morti vacabant Christi, tamen aliqui in
templo remanserunt, et his tradidit Iudas triginta denarios.
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt et cetera.
Ostendit quid fuerit de pecunia Iudae factum. Et primo dicitur
quomodo excluditur a corbona; secundo in quid expensa fuit dicitur.
Dicit ergo principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt:
non licet eos mittere in corbonam et cetera. Notandum quod in corbonam
ponebatur oblatio gratificationis, vel donum gratiae. Unde quaedam
erant voluntaria quae offerebantur, alia ex debito: voluntaria in
corbonam mittebantur, alia vero alibi; Eccli. XXXIV, 23:
dona iniquorum non probat altissimus. Non licet ergo ponere in
corbonam, quia pretium sanguinis est. Et in hoc verificatur verbum
domini, supra XXIII, v. 24: transglutientes camelum et
excolantes culicem. Nolebant hanc pecuniam mittere in corbonam, sed
de morte filii Dei bene tractabant. Tunc narrat quid inde factum
est. Et dicit primo factum; secundo quid inde sit factum. Dicit
consilio autem inito et cetera. Quare hoc fecerunt? Dicendum quod
Deus sic procuravit, ut istud factum in memoria haberetur. Unde
emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum, non eorum qui erant de
patria, sed alienorum. Secundum mysterium congruit, quia per
sanguinem Christi accelerabatur non solum iustificatio, sed quies
mortis; Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus ut requiescant
a laboribus suis. Vel potest esse quod peregrini sunt qui non habent
ibi mansionem propriam; Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus
meus prolongatus est. Isti autem consepeliuntur Christo.
Apostolus, Rom. VI, 4: consepulti estis Christo. Ager iste
sancta Ecclesia est. Unde supra XIII, 44: simile est regnum
caelorum thesauro abscondito in agro. Iste figulus est Christus.
Unde dicitur Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, sic
et vos, domus Israel, in manu mea. Tunc ponitur confirmatio facti.
Et primo ex nomine propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc
est ager sanguinis, usque in hodiernum diem; scilicet usque ad illud
tempus, in quo scriptum est istud Evangelium. Tunc confirmat ex
auctoritate tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam
prophetam. Sed est quaestio, quare dicit per Ieremiam prophetam
dicentem, quia verba, secundum quod ibi iacent, non sunt scripta in
tota sacra Scriptura. Tamen simile habetur Zach. XI, 12:
appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Est ergo quaestio quare
ponitur per Ieremiam, cum dictum sit per Zachariam. Augustinus
dicit quod alicubi invenitur scriptum per prophetam, et non per
Ieremiam, tamen videtur quod ille sit Ieremias, sicut habetur in
littera. Hieronymus tangit solutionem quod prophetae scripserunt
aliquos libros, qui canonizati sunt apud Iudaeos. Unde aliqui sunt
libri prophetarum, qui non sunt in canone Bibliae, sicut Iudas
nominat quaedam in canonica sua, et etiam apostoli omnes istos
receperunt. Unde dicit quod quidam attulit ei librum Ieremiae, ubi
ista verba scripta erant verbo ad verbum, et Evangelista scripsit
secundum quod in apocrypho invenit. Augustinus solvit: contingere
aliquando quod volens exprimere nomen unius auctoris, occurrat nomen
alterius; ideo potest esse quod cum vellet scribere Zachariam,
scriberet Ieremiam. Sed multi erant tunc Iudaei qui legem noverant;
quare non correxerunt? Quia cogitaverunt quod divinitus esset dictum,
quia a spiritu sancto omnes prophetae locuti sunt, et non habent
efficaciam verba prophetae nisi a spiritu sancto; ideo ut insinuarent
hoc mysterium, non correxerunt. Alia solutio quam innuit, est, quod
licet non sint verba Ieremiae, tamen est ibi quoddam factum simile,
ut habetur Ier. XXXII, 6 ss. quod recepit mandatum quod emeret
agrum. Vel spiritus sanctus sic movit Matthaeum ad idem factum,
sicut movit Ieremiam. Sed si volumus, possumus accipere verba
Hieronymi in libro de optimo genere interpretationis, qui dicit quod
Christi pedissequus non incurrit aliquam notam falsitatis: officium
est enim boni interpretis non considerare verba, sed sensum. Ideo
iste posuit sensum quorumdam scriptorum in Ieremia, quorundam in
Zacharia, sicut habetur in Marco quod ponit auctoritatem Isaiae,
cuius una pars est Malachiae, alia Isaiae. Sic et Matthaeus
coniungit duas sententias, quarum una a Zacharia, altera a Ieremia
ponitur, XXXII, 6. Quod enim est in Zacharia, scilicet quod
appenderunt (idest acceperunt) triginta argenteos, in Ieremia non
invenitur; sed quod agrum emit, quod signabat factum toti populo.
Sicut constituit mihi dominus, hoc expresse habetur ex eo quod
praecipit Ieremiae, ubi supra, quod agrum emeret. Ideo secundum
primam partem in Zacharia habetur, secundum secundam in Ieremia.
Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses.
Supra enarravit Evangelista quomodo dominus assignatus est in manu
gentium, hic autem agit de examinatione: et circa hoc tria facit.
Primo narrat quomodo ante terrenum iudicem sistitur; secundo quomodo
examinatur; tertio quomodo accusatur. Dicit ergo: ita dictum est de
Iuda cum tradidisset praesidi Iesum. Iesus ergo stetit ante
praesidem, idest tamquam reus et accusandus; Iob XXXVI, 17:
causa tua quasi impii iudicata est: causam iudiciumque recipies. Per
hoc enim meruit ut fieret iudex vivorum et mortuorum. Tunc sequitur
examinatio; et primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi
dicit illi Iesus. Pontifices in multis accusabant eum, scilicet de
subversione legis, et quia regem se dicebat. Unde Pilatus non
curavit quaerere de transgressione legis, sed potius de eo quod
videbatur tangere laesionem maiestatis, scilicet tu es rex Iudaeorum?
Quia Io. XIX, 12 habetur: omnis qui se regem facit,
contradicit Caesari. Tunc sequitur responsio dicit ei Iesus: tu
dicis. Dicit Hieronymus quod Christus sic moderatur sermonem suum,
quod non affirmat, nec negat, sed dicit: tu dicis. Prov. c.
XVII, 27: qui moderatur sermones suos prudens est. Item nota,
secundum Hilarium, quod supra c. XXVI, 63, interrogatus a
principe Iudaeorum, si tu es Christus filius Dei, dixit tu
dixisti: et respondit per praeteritum; cum autem respondit gentili,
respondit per praesens. Et in hoc significatur quod confessio Christi
a Iudaea est de praeterito, quia facta est per prophetas; Ier.
XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit. Sed loquens ad
gentilem dicit tu dicis, quia gentilitas confitebatur. Consequenter
agitur de accusatione. Et primo ponitur accusatio; secundo inductio
ad respondendum, ibi dixit autem Pilatus. Dicit ergo et cum
accusaretur a principibus sacerdotum, nihil respondit. Super quibus
accusaretur, tacet Matthaeus, sed Lucas hoc dicit XXIII, 1
ss. Haec est consuetudo Evangelistarum, quia quod unus omittit,
alter narrat. Unde ibi dicitur quod seduceret turbas etc., et quod
prohibebat dari censum Caesari, item regem se diceret. Et hoc est
falsum secundum intentionem suam, quia intendebant de regno temporali;
sed ipse dicit, Io. c. XVIII, 36, regnum meum non est de
hoc mundo. Sed Christus nihil respondit. Tunc impletum est quod
dictum est per Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se
obmutescet, et non aperiet os suum. Et c. XLII, 2: non
audietur foris vox eius. Tunc dicit ei Pilatus. Ex tunc conabatur
Pilatus eum liberare, ideo conabatur ut responderet; unde dicebat non
audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et primo ponitur incitatio
non audis et cetera. Hoc autem dicebat, quia volebat dimittere eum:
ipsi enim qui erant accusatores, erant testes, et ideo noluit
respondere. Quare autem non respondit, potest esse ratio ex parte
Christi, quia noluit excusare passionem suam: poterat enim eam
excusare loquendo; ideo noluit loqui. Oblatus enim est quia voluit,
Is. LIII, 7. Item, ut daret nobis exemplum, quia cum
malediceretur, non maledicebat. Item quia tot signa Iudaei
viderant, quod converti poterant, et ideo reputavit eos indignos;
Eccli. XXXII, 6: ubi non est auditus, non effundas sermonem.
Et notandum quod in multis loquitur, et in multis silet, quia si
semper loqueretur, excusaret se; item si semper taceret, pertinax
videretur. Pilato autem quandoque respondet, quandoque non; sed
Iudaeis numquam respondet, quia Pilatus ignorabat, ideo veritatem
aliquando dicebat, sed Iudaei obstinati erant. Tunc ponitur
admiratio Pilati ita ut praeses miraretur vehementer. Et quare
miratur? Quia audiebat eum facundissimum: et hoc est quod dicit
David, Ps. XXXVII, v. 14: ego autem tamquam surdus non
audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, idest ac si essem
ignorans. Et notate quod dicit vehementer: quod enim aliquis sapiens
nihil respondeat, mirum est; sed quod in tali causa, ubi adiudicatur
morti, non respondeat, hoc vehementer est admirandum. Item quia non
videbat eum perterritum: in tali enim casu solent homines etiam
perterreri. Tunc agitur de damnatione. Et primo ponitur diversum
studium volentium excusare ipsum; secundo studium volentium
condemnare, ibi principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt
populis ut peterent Barabbam; tertio condemnatio, ibi tunc dimisit
illis Barabbam. Circa primum primo ponitur studium Pilati ad
liberandum; secundo studium principum ad condemnandum. Circa primum
primo ponit quasdam opportunitates; secundo tractat de eius
liberatione; tertio dat causam. Secunda ibi congregatis ergo illis,
dixit Pilatus; tertia ibi sciebat enim quod per invidiam tradidissent
eum. In prima ponit duas opportunitates. Dicit ergo per diem autem
solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum. Ista
consuetudo non erat ex lege imperatoris, sed ex voluntate eius, ut
redderet populum sibi magis devotum: quia in solemnitate debebant magis
esse iucundi, nolebat quod illa die esset causa tristitiae. Sic et
Romae in illo die quo imperator intrabat, nullus adiudicabatur morti.
Item de novo acquisiverat praefecturam, ideo volebat sibi eos esse
devotos. Aliquid tamen simile legitur in veteri testamento, scilicet
quod Saul liberavit Ionatham, qui adiudicatus erat morti, I Reg.
XIV, 44 ss. Deinde ponit opportunitatem ex quodam latrone, qui
dicebatur Barabbas, qui interpretatur filius patris, scilicet
Diaboli; Io. VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis.
Congregatis autem illis, dicit Pilatus: quem vultis dimittam vobis?
Hic facit Pilatus contra consuetudinem Iudaeorum, quia non solebat
eos rogare, sed ipsi rogabant eum. Sed hoc faciebat, quia quaerebat
eum dimittere, et videtur inducere, quia videbatur ei quod deberent
praeeligere Christum quam Barabbam; quia iste erat reus laesae
maiestatis, et multis nocuerat. Item ex eo quod Christum nominat,
dicens an Iesum, qui dicitur Christus? Christus enim dicitur
unctus. Unde regem appellabat eum, ideo credebat quod Christum
deberent accipere; Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors.
Sic Pilatus ante eos posuit bonum et malum; et ipsi acceperunt
malum, ideo eos semper sequitur malum. Deinde ponit causam sciebat
enim quod per invidiam tradidissent eum. Ex quo sciebat? Audierat
enim multa bona de eo, et videbat eum constantem; unde sciebat quod
per invidiam tradidissent eum. Sicut enim invidia Diaboli fuit
inimica primo homini, sic debuit esse invidia istorum inimica
Christo. Sic enim Ioseph ex invidia traditus est a fratribus,
Gen. XXXVII, 28. Sedente autem eo pro tribunali, misit ad
eum uxor eius. Supra posuit Evangelista unam causam, quare Pilatus
nitebatur dimittere eum, hic autem ponit aliam causam, scilicet
admonitionem uxoris. Et primo ponitur admonitio; secundo causa
admonitionis, ibi multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Sedente autem eo pro tribunali. Sicut dicit quaedam Glossa,
tribunal est sedes iudicum. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio
iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Cathedra proprie doctorum;
supra XXIII, 2: super cathedram Moysi sederunt Scribae et
Pharisaei. Et dicitur a tribunis, quia primo tribuni electi sunt a
Romanis ad facienda iudicia. Et dicit pro tribunali: et est iste
modus loquendi Graecus. Aliquando enim pro accipitur pro ante;
sicut, exercitus est pro castris, idest ante castra. Aliquando pro
in; unde pro tribunali, idest in tribunali. Misit ad eum uxor eius
dicens. Erat ista mulier gentilis, et signat Ecclesiam gentilium,
quae suscepit Christum, ut I ad Cor. I. Nihil tibi et iusto
illi, idest non pertinet ad te iudicare, immo ipse debet esse iudex
tuus; Act. c. X, 42: qui constitutus est iudex vivorum et
mortuorum. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Hic
ponitur causa. Et est modus loquendi talis: quando enim abstrahitur
quis a sensibus, aliqua secundum imaginationem apparent, et consuetum
est quod visio refertur ad id quod apparet, cum sit alienatio a
sensibus: hoc autem fit aliquando in vigilia, aliquando in somno.
Quando in vigilia, visio dicitur; unde Num. XII, 6 dicitur:
si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel
per somnium loquar ad illum. Hic autem ponitur propheta pro utroque.
Notandum quod huius causa quandoque corporalis intrinseca est, ut
quando superabundat sanguis, fit apparitio corporum rubeorum, et sic
de aliis. Aliquando ex causa extrinseca, ut ex frigore somniat
aliquis quod sit in nive. Aliquando autem fit a causa spirituali, et
hoc vel a Deo per bonum Angelum; et de hoc Iob XXXIII, 15:
per somnium in visione nocturna aperit aures vivorum. Et haec vera
sunt, et veritatem habentia; non tamen multum debet confidere;
Eccli. XXXIV, 7: ne dederis in illis cor tuum, multos enim
errare fecerunt somnia. Aliquando fiunt a Daemonibus, qui possunt
imprimere in phantasiam, quia est virtus corporalis: unde divinationes
et huiusmodi prohibentur in lege; Deut. XVIII, v. 10: non
inveniatur in te qui somnia observet, vel auguria et cetera. De hac
visione possumus dicere quod facta est a Deo per bonos Angelos; vel a
Diabolo, quia erat ad impediendum passionem: quia in passione erat
peccatum occisionis. Et sic fiebat per Angelos bonos; sed ex
passione sequitur fructus, ideo Diabolus iam percipiens eum esse
Deum, et timens per passionem potestatem amittere, sicut in mente
Iudae posuerat ut eum traderet, sic et modo voluit impedire, non quia
vellet impedire peccatum, sed potius passionis fructum. Tunc ponit
studium Iudaeorum volentium occidere Christum principes autem
sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam. In
utroque enim se ostendunt abominabiles, quia principes qui alios
corrigere deberent; Prov. XVII, 15: qui iustificat impium
abominabilis est. Similiter eo quod seniores; Dan. XIII, 5:
egressa est iniquitas a senioribus populi. Respondens autem praeses
ait illis. Hic ponit conatum, quo conabatur Pilatus dimittere eum.
Et primo ostendit quibus verbis egerit ad liberationem; secundo quibus
factis, ibi videns autem Pilatus quia nihil proficeret. Tribus modis
est conatus liberare eum. Primo ex comparatione; secundo ex
dignitate; tertio ex innocentia. Ex comparatione, quia comparavit
eum malo actori, respondens scilicet petitioni populi, vel istis
principibus qui instigabant eum quem vultis vobis de duobus dimitti?
At illi dixerunt: Barabbam. Quod et populo improperat Petrus,
Act. III, 13, dicens de Christo: quem vos quidem
tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
Vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam
donari vobis et cetera. Dicit ergo Pilatus: quid ergo faciam de
Iesu, qui dicitur Christus? Hic allegat dignitatem quid faciam de
Iesu, quasi dicat: iniuriosum erit vobis, si illum occidatis, qui
dicitur Christus. Sed isti vereri non potuerunt: immo dicunt omnes
crucifigatur: haec enim erat mors turpissima. Ideo completur quod
dicitur Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum; Is.
III, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum. Ait
illis praeses: quid enim mali fecit? Hic allegat innocentiam eius,
intendens eum liberare, quasi utens illo quod dicitur Ier. c. II,
5: quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis? Et Io.
VIII, 46: quis ex vobis arguet me de peccato? At illi magis
clamabant: crucifigatur. Unde flecti non poterant, secundum illud
Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
Unde pertinaces erant in malitia. Videns autem Pilatus quod nihil
proficeret. Hic intendit liberationem eius per factum; et primo
ponitur factum; secundo populi obligatio ad poenam. Dicit videns
autem Pilatus quia nihil proficeret. Per hoc dat intelligere quod
multa alia dixerat, et quod nihil proficiebat. Accepta autem aqua
lavit manus suas. Haec erat consuetudo quod quando quis volebat se
ostendere innocentem, lavabat manus, sic et iste; unde dixit ego
innocens sum a sanguine iusti huius et cetera. Secundum hunc modum
habetur in Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas. Et
vere ipse fuisset innocens, si in sua sententia permansisset, unde
vocat eum iustum. Vos videritis, idest quid vobis accidere debeat.
Unde Io. XVIII, 31 dicitur: accipite eum vos, et secundum
legem vestram iudicate eum. Tunc sequitur oblatio ad poenam sanguis
eius super nos, et super filios nostros. Et ita fiet quod sanguis
Christi expetitur ab eis usque hodie; et bene convenit illis quod
dictum est Gen. IV, 10: sanguis fratris tui Abel clamat ad me
de terra. Sed sanguis Christi efficacior est quam sanguis Abel.
Apostolus ad Hebraeos XII, 24: habemus sanguinem melius
clamantem quam sanguis Abel; Ier. XXVI, 15: verumtamen si
occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos.
Tunc dimisit Barabbam. Dimisit, idest absolvit a sententia mortis.
Iesum vero flagellatum tradidit eis ut crucifigerent. Et quare
flagellatum? Hieronymus dicit quia consuetudo erat Romanorum quod
adiudicatus morti primo flagellabatur. Et sicut dicitur Io. c.
XIX, 1 ipse flagellavit; unde completur in eo quod habetur in
Ps. XXXVII, 18: ego autem in flagella paratus sum. Quidam
dicunt quod flagellavit ut moverentur ad pietatem, et sic flagellatum
dimitterent.
|
|