|
Postquam habitum est de condemnatione, hic agitur de passione et
morte; secundo de sepultura, ibi cum sero autem factum esset et
cetera. Circa primum duo facit. Quia primo narrat quae indigne
pertulit; secundo quae magnifice fecit, ibi a sexta autem hora
tenebrae factae sunt. Prima pars in tres. In prima agit de illusione
militum; secundo de crucifixione; tertio de crucifixi derisione per
Iudaeos facta. Secunda ibi et postquam illuserunt ei; tertia ibi
praetereuntes autem blasphemabant eum. Circa primum primo describuntur
illusores; secundo illusio. Dicit ergo milites congregaverunt
universam cohortem. Cohors societas militum dicitur, et quilibet,
qui habebat iudiciariam potestatem, habebat cohortem militum ad
exercendum iudicium. Praetorium dicitur esse locus ubi exercebantur
iudicia. Unde congregati sunt ad eum et gentiles, et Iudaei, ut
nulli essent immunes, quia omnes debebat redimere. Ideo competit quod
habetur Rom. c. XI, 32: conclusit Deus omnia in
incredulitate, ut omnium misereatur. Et in Ps. CXVII, v.
10: circuierunt me sicut apes. Et exuentes eum, chlamydem
coccineam circumdederunt ei. Hic describitur illusio. Et primo quoad
habitum; secundo quantum ad honorem; tertio quantum ad opprobrium.
Secunda ibi et genu flexo ante eum, illudebant ei; tertia ibi
exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem et
cetera. Notandum quod licet accusassent eum de multis, tamen non
propter aliud patiebatur, nisi quia regem se dicebat, sicut habetur
Io. XIX, 12: si eum dimittis, non es amicus Caesaris. Unde
ex hac causa magis timuit. Ideo volentes illudere, imponunt ei signa
regis. Consuetudo enim est quod reges purpura induantur; et isti loco
huius veste coccinea eum induerunt. Item solent habere coronam; et
loco huius fecerunt coronam spineam. Item solent habere sceptrum; et
loco huius dederunt ei baculum arundineum. Dicit ergo et chlamydem
coccineam circumdederunt ei, idest rubeam. Sed quid est quod Marcus
dicit XV, 17, quod eum purpura induerunt? Augustinus solvit quod
hoc dixit propter similitudinem coloris. Vel potest dici, quod
quamvis esset coccinea, tamen habebat aliquid de purpura. Per hoc
quod propriis vestibus exuitur, et alienis induitur, reprehenduntur
haeretici, qui dixerunt eum non esse verum hominem. Ista chlamys
potest signare carnem Christi sanguine proprio cruentatam: ipse enim
vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter
scelera nostra. Is. LIII, 5. Vel signat sanguinem martyrum,
qui laverunt stolas suas in sanguine agni. Vel peccatum gentilium.
Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. Unde pro
corona gloriae imposuerunt ei coronam contumeliae; Is. XXII,
18: coronate eum corona tribulationis. Per istas spinas signantur
aculei peccatorum, quibus conscientia vulneratur: et istas Christus
accepit pro nobis, quia pro peccatis nostris mortuus est. Vel potest
referri ad maledictum Adae, ubi dictum est: spinas et tribulos
germinabit tibi. Unde signatum est quod solvebatur ista maledictio.
Et loco sceptri arundinem in dextera eius. Et signatur potestas
Daemonum secundum Origenem, quam Christus de manibus eorum eripuit;
IV Reg. XVIII, 21: non confidas in baculo arundineo.
Potest enim signari inanitas gentilium, quam sibi tamen Christus
assumpsit; Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam. Et bene comparantur arundini, quia sicut arundo
fertur in omnem ventum, sic gentilitas in omnem errorem. Item
arundine utebatur ad scribendum. Item ad venenosa occidendum. Sic
Christus fideles ad se trahit et ascribit, sed persecutores ad
mortem. Tunc agitur de illusorio honore, et istum exhibebant facto;
unde dicitur et genu flexo ante eum, illudebant ei. Et licet hoc
fecerint illudendo, tamen signabat quod omne genu ante eum flecti
debebat; Phil. II, v. 10: in nomine Iesu omne genu
flectatur. Unde illudebant verbo, dicentes ei: ave, rex
Iudaeorum. Et signantur per istos illi qui voce confitentur se nosse
Deum, factis autem negant, ad Tit. I, 16. Item varias
contumelias intulerunt, quia inspuerunt in faciem eius; Is. l, 6:
faciem meam non averti a conspuentibus in me. Item percutiebant caput
eius tamquam stultus esset. Et qui sunt illi qui caput Christi
percutiunt? Caput Christi est Deus, ut habetur I Cor. XI, v.
3. Illi ergo caput Christi percutiunt, qui divinitatem Christi
blasphemant. Per arundinem sacra Scriptura signatur. Tales errorem
suum per sacram Scripturam confirmant. Exeuntes autem invenerunt
hominem Cyrenaeum, nomine Simonem. Post illusionem agitur de
crucifixione, et circa hoc duo facit. Primo determinat de loco
crucifixionis; secundo de habitu, et de his, quae in eo loco sunt
acta. Et primo narrat quomodo Christus ductus est ad locum; secundo
quomodo crux est delata; tertio quomodo pervenerunt ad passionem. Et
postquam illuserunt, exuerunt, scilicet chlamydem, quam ei
induerant. Notate quod illuditur in veste aliena sed ducitur in
propria; per quod signatur, quod non erat ei proprium illudi, sed
occidi: quia, ut habetur ad Phil. II, 8, humiliavit semetipsum
factus obediens usque ad mortem. Ibi enim apparuit virtus, Ps.
CXVII, 16: dextera domini fecit virtutem; Is. LIII,
7: quasi ovis ad occisionem ducetur. Exeuntes autem invenerunt
hominem Cyrenaeum. Hic agitur de delatione crucis. Et per hoc
signatur quod noluit pati in civitate, sed extra. Et ratio assignatur
ad Hebr. ult., 12, ubi dicitur: propter quod ut Iesus
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Competit etiam figurae, quia, sicut habetur Lev. XVI, 19 ss.
quod hircus, qui pro peccato debuit immolari, extra castra
mittebatur; sic et Christus, quia erat hostia populi. Item ad
nostram aedificationem, ut det nobis intelligere, quod exire debemus
ad eum extra conversationem nostram; ad Hebr. ult., improperium
eius portantes. Item passus est extra portam, ut virtus passionis non
includeretur ad unam gentem; Io. XI, 52, mortuus est, ut omnes
gentes congregaret in unum. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem.
Hic videtur discordia, quia Io. XIX, v. 17 habetur quod
exivit baiulans sibi crucem. Hic est quaedam solutio secundum
Hieronymum, quod primo portavit, sed post incedentes obviaverunt
Simoni, et angariaverunt et cetera. Origenes dicit quod e converso
fuit, quod Simon primo portavit, et post Christus. Et ratio est
mystica quare primo tulit crucem. Unde supra XVI, 24: qui vult
venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur
me et cetera. Et notandum quod iste Simon extraneus erat: et signat
gentilem populum, qui crucem domini tulit; I Cor. I, 18:
verbum crucis pereuntibus quidem stultitia: his autem qui salvi fiunt,
idest nobis, virtus Dei est. Et Simon dicitur obediens: et
gentilis populus obedivit; Ps. XVII, 45: populus quem non
cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Et veniebat
de villa. Villa Latine, pagos dicitur Graece. Unde ille de villa
venit, qui de Paganismo venit. Convenit et quod dicit Cyrenaeum,
quod interpretatur haereditas pretii; Ps. II, 8: postula a me,
et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et quod dicit, quod coegerunt
eum, signat illos, qui exterius crucem ferunt; interius autem coacte
ferunt, quia non propter Deum, sed propter mundum. Ad Gal. V,
24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis. Consequenter ponitur locus et venerunt in locum qui
dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Calvaria dicitur apud
homines denudatum, sicut patet in coemeteriis. Unde dicitur in
Graeco cranios. Et dicunt aliqui, quod in illo loco sepultus fuit
Adam. Hieronymus istud improbat, quia sepultus fuit in Hebron, ut
habetur in Iosue XIV. Et quare ibi passus est? Notandum quod in
qualibet civitate est aliquis locus, ubi solent damnati cruciari: unde
ibi erat locus damnatorum. Tunc narratur quid actum est in sua
crucifixione. Et primo ponitur potatio eius; secundo crucifixio;
tertio alia, quae facta sunt. Et circa primum primo ponitur quid sit
oblatum; secundo quomodo se habuit ad oblatum. Dicit ergo et dederunt
ei vinum bibere cum felle mixtum. Voluerunt quod omnes sensus eius
paterentur: visus passus est per sputa et vigilias, auditus per
blasphemias et verba irrisoria, tactus, quia flagellatus; ideo
voluerunt quod et gustus pateretur. Et completum est quod in Ps.
LXVIII, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel, et in siti
mea potaverunt me aceto: et Ier. II, 21: quomodo conversa es in
pravum, vinea aliena? Sed est quaestio: quia in Mc. XV, 23
habetur quod dederunt ei vinum myrrhatum. Dicendum quod myrrha
amarissima est, et vinum felle mixtum est amarum. Sed consuetudo est
omne amarum nominari sub specie fellis. Unde secundum veritatem vinum
erat myrrhatum, sed tamen ad similitudinem fellis dicitur. Et per hoc
significabatur quod amaritudinem peccatorum nostrorum tulit. Postea
ponitur quomodo se habuit, quia cum gustasset, noluit bibere. Sed
quid est quod dicit Marcus quod accepit, hic autem dicit quod
gustavit? Potest dici quod non accepit, nisi ad gustandum. Et hoc
signat, quia gustavit mortem: quia enim cito surrexit, vix visus est
mortuus, quia fuit inter mortuos liber, Ps. LXXXVII, 6.
Postquam autem crucifixerunt eum et cetera. Sed potest quaeri quare
magis ista morte voluit mori. Una ratio est ex parte crucifigentium,
quia volebant quod per hoc infamaretur, secundum illud Sap. II,
20: morte turpissima condemnemus eum etc., et haec est crucis.
Item ex parte ordinationis Dei, quia Christus voluit esse noster
magister, ut daret nobis exemplum patiendi mortem. Unde passus est
mortem ut per mortem liberaret nos, ut habetur ad Hebr. cap. II,
14 s. Sed multi sunt qui bene volunt pati mortem, sed mortem
abiectam refugiunt; ideo dominus dedit exemplum ne quodlibet genus
mortis refugerent. Item competebat redemptioni, quia ad
satisfactionem pro peccato primi hominis: sed primus homo peccavit in
ligno; ideo dominus in ligno pati voluit; Sap. XIV, 7:
benedictum lignum, per quod fit iustitia. Item Christus exaltandus
erat per passionem, ideo exaltari voluit per passionem in cruce. Item
volebat corda nostra trahere ad se; Io. XII, 32: si exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Item ut corda nostra
elevarentur. Diviserunt sibi vestimenta sua. Hic ponuntur quae facta
sunt in contumeliam crucifixi. Et primo ponitur divisio vestimenti;
secundo superpositio tituli; tertio associatio. Circa primum primo
ponit factum; secundo prophetiam. Dicit ergo diviserunt.
Chrysostomus dicit quod hoc factum fuit in magnum vituperium.
Consuetudo enim erat quod condemnatus non denudabatur nisi vilissimus
homo: ideo ut magnam contumeliam inferrent ei, denudaverunt ipsum, ut
instruamur quod nos ab omni effectu actuum carnalium debemus nos
denudare. Quomodo hoc factum sit, Matthaeus transit, sed Ioannes
narrat c. XIX, 23 s. quod quilibet miles accepit partem suam de
alia veste; sed super tunica inconsutili miserunt sortem. Tunc
ponitur prophetia ut adimpleretur quod dictum est per prophetam. Ly ut
non ponitur causative, sed consecutive, quia Christo patiente accidit
impleri istud quod dictum erat et sedentes servabant eum etc., ut
scilicet non sepeliretur; Ps. XXI, 18: ipsi vero
consideraverunt et inspexerunt me. Tunc sequitur titulus et
imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam et cetera. Et
attendendum quod illud quod ad ignominiam fecerunt ex ordinatione,
cessit ad honorem eius. Unde imposuerunt causam ipsius, idest causam
pro qua patiebatur; Apoc. c. XIX, 16 habetur scriptum: rex
regum et dominus dominantium. Quod ergo dicit rex Iudaeorum, hoc
pertinet ad honorem, quia futurus erat rex super omnes gentes; Ps.
II, 6: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem
sanctum eius. Tunc ponitur societas tunc crucifixi sunt cum eo duo
latrones. Haec fuit societas, quia in medio duorum latronum ut
malefactor; unde Is. LIII, 12: et cum iniquis deputatus est.
Sed unus a dextris, alter a sinistris. Crucem accepit ut iudex:
sicut enim in iudicio quidam a dextris, quidam a sinistris, sic hic.
Unde per hoc signatur iudex vivorum et mortuorum; ad Phil. II,
9: propter quod exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen quod est
super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium,
terrestrium et Infernorum; Iob XXXVI, 17: causa tua quasi
impii iudicata est, causam iudiciumque recipies. Item per hoc quod
unus a dextris, alius a sinistris, signatur quod pro omnibus Christus
passus est; sed tamen aliqui credunt, aliqui non; I ad Cor. I,
23: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam. Vel potest dici quod quidam
crucem patiuntur propter Deum, et hi a dextris; quidam autem non
propter Deum, sed propter mundum, et hi a sinistris. Tunc agitur de
illusione crucifixi praetereuntes autem blasphemabant eum; et primo
agitur de ea quae a populo; secundo de ea, quae a principibus; tertio
de illa, quae a latronibus. Circa primum primo describit blasphemos;
secundo blasphemias. Primo ergo describit quia praetereuntes, idest
praeter viam euntes: de talibus dicitur Is. XXX, 11: declinate
a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Item
describuntur, quia movebant capita: et hoc faciebant ad delusionem.
Per caput significatur ratio, per pedes affectus; unde primo moverunt
affectus ad malum, post movent capita, quia infatuantur in peccatis.
In tribus irrident eum. Primo in verbis; secundo de operibus quae
fecit; tertio de dignitate quam sibi appropriavit. De primo dicit vah
qui destruis templum Dei et cetera. Vah est interiectio derisionis.
Iam enim erat divulgatum, et non volebant credere; unde de his dicit
Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
Quasi dicerent: si vis reaedificare templum, reaedifica te; sed non
poterat reaedificare nisi primo solveretur; ideo primo voluit quod
solveretur, quia de templo corporis sui hoc dixerat. Deinde ex opere
salva teipsum; quasi dicerent: salvasti alios, salva te. Sed non
vere alios, nec poteris te salvare. Item ex dignitate, quia si
filius Dei es, descende nunc de cruce. Haec conditionalis non est
bona, immo potius, si filius Dei est, debet esse obediens patri.
Ipse enim factus est obediens usque ad mortem, Phil. II, 8.
Item potius deberent dicere: si filius Dei es, ascende, et non
descende; Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui
descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Utuntur eodem
verbo, quo Diabolus usus est tentans eum supra IV, 6: si filius
Dei es, mitte te deorsum. Non est enim filii Dei descendere: unde
persuasione Diaboli loquebantur, volentes impedire passionem eius.
Tunc sequitur de illusione principum similiter et principes sacerdotum
illudentes et cetera. Unde non solum populus, sed principes
illudebant ei. Aliquis non facit vim si a minimis condemnatur, sed
derisionem maiorum tolerare non potest. Naturaliter enim homo appetit
honorari, honor autem fit in testimonium virtutis; unde delusio fit
propter opprobrium. Et describuntur isti ex auctoritate, quia
principes. Item ex doctrina, quia Scribae. Item ex vita, quia
Pharisaei, qui praeeminebant in vita; Ier. V, 5: ibo ad
optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et
iudicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum,
ruperunt vincula. Et tria dicunt. Primo improperant miracula quae
fecit; secundo regiam dignitatem; tertio quod filium Dei se fecit.
Quantum ad primum dicunt: alios salvos fecit, seipsum non potest
salvum facere. Volebant dicere: si alios salvos fecit, se poterit
salvare; sed se non potest: ergo nec alios salvos fecit. Sed nos e
contrario debemus arguere: alios salvos fecit, ergo se salvare
potest; sed se potuit salvare resurgendo: ergo et nos poterit
salvare. Ad Hebr. c. V, 9: factus est omnibus obtemperantibus
sibi causa salutis aeternae. Unde isti non intendebant nisi salutem
temporalem; Christus autem voluit ostendere quod salus aeterna
praeponenda est; unde dicunt: si rex Israel est, descendat nunc de
cruce. Hic improperant regiam dignitatem, et faciunt falsam
promissionem, et faciunt malam consequentiam, quia si rex Israel
est, non debet descendere, quia per crucem debet ascendere; Ps.
XCV, 10: dominus regnavit a ligno, et in Is. IX, 6:
factus est principatus idest crux super humerum eius. Item fecit quod
maius est, quia surrexit de sepulcro, et tamen non crediderunt, unde
mendaces erant; Ier. XXIII, 16: nolite audire verba
prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: et sequitur:
visionem enim cordis sui loquuntur vobis. Item improperant quod dixit
se filium Dei confidit in Deo, liberet eum si vult. Ps. XXI,
9: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult
eum. Poterat liberare, si vellet; sed nolebat, quia volebat eum ad
tempus morti exponere, ut nobis salutem procuraret, et sibi honorem.
Unde impletum fuit quod dicitur in Ier. XV, 10: omnes male
dicunt mihi. Idipsum autem et latrones improperabant ei. Sed quid
est quod dicitur hic quod ambo improperant ei, in Luca autem c.
XXIII, 39, quod unus solus? Solvit Augustinus, quod
aliquando consuetudo est in Scriptura quod plurale ponitur pro
singulari, ut Hebr. II, 33: obturaverunt ora leonum, idest
obturavit, scilicet Daniel. Et est loquendi modus, sicut dicitur:
isti rustici mihi sunt infesti, etiam si unus solus sic infestet eum.
Sic Matthaeus loquitur. Vel aliter, secundum Hieronymum, quod a
principio ambo improperaverunt ei; sed unus videns miracula quae
faciebat, poenituit. Et hoc, ut dicit Chrysostomus, divina
dispensatione factum est. Unde significantur illi, qui post multa
scelera ad Christum revertuntur. A sexta autem hora tenebrae factae
sunt per universam terram. Supra narravit Evangelista quomodo dominus
passus est in cruce; hic quomodo operatus est magnifica. Et primo
ponit quae operatus est ante mortem; secundo quae post mortem, ibi
Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Circa primum
duo facit. Primo narrat obtenebrationem accidentem; secundo
clamorem, ibi et circa horam nonam clamavit Iesus. Dicit ergo a
sexta autem hora tenebrae factae sunt per universam terram. Sicut
narrat Origenes, gentiles audientes Evangelistam hoc narrantem pro
miraculo, deridebant eum, et dicebant hoc factum fuisse naturaliter;
ideo credebant, quod ut ignorans diceret, cum sol naturaliter
pateretur. Sed non fuit haec eclipsis naturalis, sed miraculosa.
Sed si vultis videre, audite quod Dionysius dicit, qui erat
vigintiquinque annorum, et studebat in astris in civitate Heliopolis.
Et dum viderent, admirati sunt ipse et Apollonius; et videbatur eis
quod non erat naturalis, et consideraverunt quatuor miracula. Primum
ex tempore, quia cum esset dies qua Pascha debebat fieri, luna erat
quintadecima, ubi luna est in oppositione ad solem; sed naturalis
eclipsis fit ex coniunctione lunae ad solem. Secundum miraculum fuit,
quod quando sol in occidente est, luna debet esse in oriente; sed hic
mutatus est cursus lunae. Item tertium signum est quod semper
obscuratio incipit a parte occidentis, quia omnes planetae habent
duplicem motum, proprium et communem. Luna quoad proprium motum
velocior est, et cum venit ad corpus solis, venit ab occidente; sed
sic non fuit hic, quia ab oriente venit. Quartum miraculum fuit,
quod ab eadem parte incipit obscuratio, et redit illuminatio; sed hoc
tunc non fuit, quia illam partem quam primo occupavit, ultimo
dimisit, quia luna ab oriente venit usque ad corpus solis, et tunc
retrocessit, unde illa pars primo fuit illuminata. Et ideo ista
considerans, in adventu Pauli se convertit et post convertit socium
suum. Quintum miraculum, quod est maius, ut dicit, est quod quando
naturalis eclipsis est, parum durat: non enim sol patitur, sed fit
obscuratio per interpositionem lunae; sed corpus lunae non est maius
quam solis, ideo moram non habet; sed istud duravit tribus horis,
ideo magnum fuit miraculum. Sed quaerit Origenes: si istud fuit ita
magnum miraculum, quare aliquis astrologorum non descripsit?
Respondit, et dixit quod ista obscuratio non fuit universalis, sed
circa terram Iudaeae. Vel dicitur super universam terram, scilicet
Iudaeam. Similis modus loquendi est, cum dicitur: non est gens,
aut regnum etc., intelligendum enim de illa gente, sic et hic.
Chrysostomus vero dicit quod intelligitur super universam terram,
idest super totum mundum, quia moriebatur pro universo mundo; ideo
voluit per signum passionis omnibus innotescere. Sed Dionysius
dicit, quod erat in Aegypto, et ipse vidit, et sic poterat
intelligere quod durabat usque in Asiam: unde magis est ei credendum.
Narrat quidam astronomus de quadam eclipsi, quae facta fuit tempore
Tiberii, sed non dicit quando, vel quantum duravit, vel quomodo;
tamen potest dici quod quia tunc non erat tempus eclipsis, non
perpenderunt modum. Unde aliqui dixerunt quod nubes multae
interpositae fuerunt inter nos et solem; aliqui autem dixerunt, quod
sol retraxit radios suos; unde Amos VIII, 9: occidit eis sol in
meridie. Sed est quaestio, quia hic dicitur quod crucifixus est hora
sexta, Marcus vero dicit hora tertia, c. XV, 25. Dicendum
quod Matthaeus historiam narrat, quod crucifixus est hora sexta, et
mortuus est hora nona. Et hoc mysterio competit, quia sol in meridie
est in medio caeli; ideo competit filio Dei, qui est verus sol;
Mal. c. IV, 2: vobis timentibus nomen Dei orietur sol
iustitiae. Item competit transgressioni primi hominis; quia Adam
post meridiem peccavit, Gen. III, 8, ideo Christus satisfacere
voluit illa hora. Quare ergo dicit Marcus quod hora tertia?
Dicendum quod crucifixus fuit hora tertia lingua Iudaeorum, sed hora
sexta manibus militum. Item tribus horis fuerunt tenebrae, et fuit
figuratum per id quod scribitur Exod. X, v. 22, quod Moyses
tribus horis extendit manus suas in caelum, et factae sunt tenebrae
tribus diebus in universa terra Aegypti. Sic Christus in cruce
expandit manus suas, et factae sunt tenebrae tribus horis, ad
signandum quod privati erant lumine Trinitatis. Et circa horam nonam
clamavit Iesus voce magna. Hic ponit clamorem Christi. Et primo
ponitur clamor; secundo effectus, ibi quidam autem de illic stantibus
et cetera. Dicit ergo et circa horam nonam clamavit Iesus voce
magna. Secundum Origenem Christus voce magna clamat, et signat
multitudinem mysteriorum. Is. VI, 3: Seraphim clamabant alter
ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus exercituum.
Unde qui vult hoc intelligere, quod taedio mortis clamavit, non
intellexit mysterium; ideo non sic intelligendum est, sed quia voluit
dare intelligere se aequalem patri, lingua Hebraea dixit eli, eli
lamma sabacthani? Item, quia voluit signare quod praenuntiata est a
prophetis, ideo dixit illud Ps. XXI, 2: Deus meus, respice in
me, quare me dereliquisti? Unde dicit Hieronymus quod impii sunt qui
aliter Psalmum illum exponere volunt quam de passione Christi.
Notate, quod quidam male intellexerunt. Unde debetis scire quod
fuerunt duae haereses. Una quae in Christo non posuit verbum unitum,
sed quod verbum fuit loco animae, et hoc posuit Arius. Alii vero,
quod verbum non fuit unitum naturaliter, sed per gratiam, sicut in
aliquo iusto; ut in prophetis, et sic Nestorius. Unde exponebant
Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Dicunt quod hoc dicebat
verbum Dei, et vocat eum Deum, quia creatura sua est, et
conqueritur, quod hoc verbum fecit sibi uniri, et post dereliquit
eum. Sed haec est expositio impia, quia semper cum eo est; unde
divinitas non dimisit carnem, nec animam: unde in Io. VII, v.
29: qui me misit, mecum est. Quid ergo? Dicendum quod ex ipso
modo loquendi manifestum est, quod de Christo debebat intelligi:
dicitur enim de eo Io. ult., 17: ascendo ad patrem meum, et
patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. Patrem nominat, eo
quod Deus est; Deum nominat, eo quod homo est: ideo cum dicit Deus
meus, Deus meus etc. manifestum est quod secundum quod est homo,
loquitur; ideo ingeminat, ut magnitudinem affectus humani designet.
Et quod dicitur derelequisti me, dicitur per similitudinem, quia quod
habemus, a Deo habemus; unde sicut cum aliquis alicui malo
exponitur, dicitur derelictus, sic quando dominus dereliquit hominem
cadere in malum poenae, vel culpae, dicitur derelictus; ideo
Christus dicitur derelictus non quantum ad unionem, nec quantum ad
gratiam, sed quantum ad passionem; Is. LIV, 7: ad punctum
dereliqui te. Et dicit ut quid? Non quasi ex taedio, sed potest
designare compassionem ad Iudaeos unde non dixit nisi postquam tenebrae
essent; unde vult dicere: quare voluisti ut passioni traderer, et
isti obtenebrarentur? Item signat admirationem, unde admirabilis est
Dei caritas. Ad Rom. V, 8: commendat Deus caritatem suam in
nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus
pro nobis mortuus est. Tunc sequitur effectus quidam autem illic
stantes et cetera. Et primo ponitur effectus communis in omnibus;
secundo in uno eorum, ibi et continuo currens unus ex eis et cetera.
Dicit ergo quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam
vocat iste. Qui fuerunt isti? Credit Hieronymus quod isti fuerunt
milites, qui nescierunt linguam Hebraeam, et propter hoc credebant
quod Eliam vocaret, quia Elias multum erat famosus, quia raptus fuit
in caelum, ut habetur IV Reg. II, v. 11. Vel potest dici
quod illi fuerunt Iudaei, et volunt per hoc ostendere quod Christus
est homo, et non Deus, qui auxilium alterius petit. Tunc ostenditur
effectus in uno: et primo dicitur quid ipse fecerit; secundo quid
alii. Dicit ergo unus autem ex eis acceptam spongiam implevit aceto.
Quare hoc fecerit, non dicitur hic, sed in Io. XIX, 28, quia
Christus videns omnia consummata dixit, sitio: ideo iste volens ei
satisfacere, dedit ei potum damnatorum. Unde impletum est quod in
Ps. c. LXVIII, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel,
et in siti mea potaverunt me aceto. Notandum quod erat vinum
myrrhatum, sed dictum est fel et acetum, quia habebat amaritudinem.
Mystice per vinum myrrhatum significantur illi, qui nihil habent de
fide. Vel per acetum, quod fit per corruptionem vini, signatur
corruptio humanae naturae. Istam autem amaritudinem Christus
potavit. Vel per acetum malitia Iudaeorum signatur. Et ponitur in
spongia, quae cavernosa est, et signat cautelas et versutias
Iudaeorum. Sed imponunt calamo. Per calamum sacra Scriptura
signatur; unde suam malitiam per Scripturam confirmare volunt. Et
potest esse quod iste ex compassione movebatur; unde volebat iste
facere ei auxilium, alii autem nolebant, ideo dicebant: sine,
videamus an veniat Elias liberans eum. Iesus autem iterum clamans
voce magna, emisit spiritum. Hic agitur de his, quae post mortem
acta sunt. Et primo ponitur mors Christi; secundo quae acta sunt;
tertio effectus. Secunda ibi et ecce velum templi scissum est; tertia
ibi centurio autem et cetera. Circa primum tangitur mors, et modus
mortis. Causa mortis triplex assignatur: una causa fuit, ut
ostenderet quantum nos amavit. Augustinus: nulla maior est ratio
amoris quam praeveniri amando. Rom. V, v. 8: commendat Deus
caritatem suam in nobis, quoniam cum peccatores essemus, Christus pro
nobis mortuus est. Item, ut doceret nos contemnere mortem. Per
mortem destruxit omnia peccata. Item ut poenam peccati Adae
tolleret, ut scilicet liberaret a peccato Adae. Dictum enim fuit
ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, moriemini: ab
hac morte nos liberavit. Item, quia Diabolus, qui est actor
mortis, invaserat eum, qui non meruerat, ideo potestatem in aliis
amisit; ideo animam suam morti tradidit, ut nostras liberaret. Item
designatur conditio mortis et clamans voce magna emisit spiritum.
Quidam dixerunt quod divinitas mortua fuerat; sed hoc est falsum,
quia vita non potest mori, sed Deus non solum est vivens, sed etiam
vita. Aliqui dixerunt animam mori cum corpore: quod esse non potest,
quia non posset apprehendere immortalitatem. Item notandum quod omnes
moriuntur ex necessitate; Christus autem propria voluntate. Unde non
dicit est mortuus sed emisit quia ex voluntate, et hoc signat
potestatem, sicut alibi dicitur Io. X, 18: potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et
voluit mori cum magna voce, ad signandum quod ex potestate, et non
necessitate moriebatur: unde animam suam posuit cum voluit, et accepit
cum voluit. Unde facilius fuit Christo ponere animam, et recipere,
quam alicui dormire, et excitari. Sed quare imputatum est eis? Quia
fecerunt quod in eis fuit. Et ecce velum templi scissum est et
cetera. In parte ista agitur de effectu. Primo agitur de his quae
circa templum facta sunt; secundo de his quae in elementis; tertio de
his quae in hominibus. Et videndum quod Matthaeus alio ordine narrat
quam Lucas. Dicit Augustinus quod Matthaeus narrat ordinem
historiae: et hoc patet, quia dicit et ecce velum templi scissum est.
In Luca autem nihil tale habetur. Et notandum quod in templo duplex
velum erat, sicut in tabernaculo, quia erat velum intra sancta
sanctorum, et erat velum aliud, quod non erat in sanctis. Et ista
duo duplicem velationem signabant, quia velum interius significabat
velationem mysteriorum caelestium, quae nobis revelabuntur: tunc enim
similes ei erimus, cum apparuerit gloria sua. Aliud, quod exterius
erat, significabat velationem mysteriorum, quae ad Ecclesiam
pertinent. Unde istud exterius fuit scissum, alterum non, ad
signandum quod mysteria manifestabantur per mortem Christi, quae ad
Ecclesiam pertinent; sed aliud non fuit divisum, quia secreta
caelestia adhuc remanent velata. Unde apostolus II Cor. III,
16: cum autem Israel conversus fuerit ad Deum, amovebitur
velamen. Unde per passionem omnia mysteria, quae in lege et prophetis
scripta sunt, aperta fuerunt, ut habetur Luc. ult., 27:
incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in
omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Vel significabat
dispersionem populi Iudaeorum. Et quia gloria eorum erat in velo,
quod in passione domini scissum est, significabatur quod tota gloria
dividebatur ab eis. Et terra mota est, et petrae scissae sunt et
cetera. Supra positum est miraculum, quod factum est circa sacra
templi; hic ponit miraculum quod factum est circa elementa. Et ista
convenientia inveniuntur primo quantum ad virtutem passionis; secundo
quantum ad effectum salutis; tertio quantum ad iudiciariam potestatem,
quam Christus patiendo meruit. Convenit quod terra mota est etc.,
quia non potest praesentiam tantae maiestatis sine tremore sustinere;
unde in Ps. CIII, 32: qui respicit terram et facit eam
tremere. Et petrae scissae sunt, per quod signatum est quod nulla
virtus potest ei resistere; III Reg. XIX, 11: transit
dominus subvertens montes, et conterens petras. Et monumenta aperta
sunt. Monumenta sunt claustra corporum mortuorum. Unde signatur quod
vincula mortis disrumpit; Os. XIII, 14: ero mors tua, o
mors, morsus tuus ero, Inferne. Item I Cor. XV, 54:
absorpta est mors in victoria. Item convenit quantum ad effectum.
Commovetur terra dum quidquid terrenum est abiicitur. Ps. LIX,
4: commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones eius,
quia commota est. Item petrae scinduntur, quando duritia cordium ad
compassionem movetur; Ier. c. XXIII, 29: verba mea,
scilicet passionis, quasi ignis, et quasi malleus conterens petras.
Item quod monumenta aperta sunt, signat quod mortui in peccatis debent
resurgere; Eph. c. V, 14: surge qui dormis, et exurge ex
mortuis. Item convenit venienti ad iudicium, quia ipso veniente,
terra movebitur; Agg. II, 7: adhuc unum modicum est, et ego
movebo caelum et terram. Item petrae scinduntur, quia omnis altitudo
virorum deprimetur. Item monumenta aperientur, quia mortui venient ad
iudicium; Io. V, 28: venit hora in qua omnes, qui in monumentis
sunt, audient vocem filii Dei. Consequenter tangitur miraculum in
hominibus. Et primo tangit resurrectionem; secundo manifestationem.
Dicit ergo et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. De
illis solet esse quaestio, utrum resurrexerint iterum morituri, vel
non morituri. Constat aliquos resurrexisse, ut post morerentur, ut
Lazarus. Sed de istis potest dici quod surrexerunt non iterum
morituri, quia surrexerunt ad manifestationem resurrectionis Christi.
Certum autem est quod Christus resurgens ex mortuis, iam non
moritur. Item si surrexissent, non esset eis beneficium exhibitum,
sed potius detrimentum; ideo surrexerunt tamquam intraturi cum Christo
in caelum. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius,
venerunt in sanctam civitatem. Et notandum quod licet istud dictum sit
in morte Christi, tamen intelligendum est per anticipationem esse
dictum, quia post resurrectionem actum est; quia Christus
primogenitus mortuorum, Apoc. I, 5. Et venerunt in sanctam
civitatem, non quod modo esset sancta, sed quia ante fuerat; Is.
c. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena
iudicii? Vel dicitur sancta, quia sancta ibi tractabantur. Vel,
secundum Hieronymum in sanctam civitatem, scilicet caelestem, quia
cum Christo venerunt in gloriam. Et apparuerunt multis. Sicut enim
Christus potestatem habet se manifestandi quibus vult, sic
intelligendum de corporibus glorificatis. Centurio autem et cetera.
Hic agitur de effectu miraculorum. Et primo in gentibus; secundo in
mulieribus, ibi erant autem ibi mulieres multae. Circa primum tria
facit. Primo ponitur diligens consideratio; secundo timor; tertio
vera confessio fidei proveniens ex timore. Dicit ergo centurio autem
et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terraemotu et his quae
fiebant, timuerunt valde. In Luca dicitur quod iste territus fuit ex
hoc quod Christus clamans expiravit; hic autem dicitur, quod viso
terraemotu. Et dicitur Augustinus quod non esset facile solvere nisi
diceret et his quae fiebant. Iste autem signabat gentilem populum,
qui salubri timore confessi sunt dominum; unde Os. II, 24:
dicam non populo meo: populus meus es tu. Et ipse dicet: Deus meus
es tu. Vocabo gentem meam, non gentem meam. Is. XXVI, 18:
a facie tua, domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis.
Deinde ponitur vera confessio, ibi vere filius Dei erat iste. In
hoc confunditur Arius, qui eum existentem in caelo non confitetur esse
vere filium Dei, quem centurio in morte confitetur; I Io. V,
20: hic est vere filius Dei, et vita aeterna. Sequitur devotio
mulierum erant autem ibi mulieres multae et cetera. Et primo
describuntur quoad praeterita, et quoad praesentia. In quo
considerandum quod populis recedentibus, mulieres adhaeserunt, ita
quod impletum est quod dicitur Is. l, 2: non remansit vir mecum.
Sed considerandum, quod hic dicitur quod steterunt a longe. Io.
autem XIX, v. 25 dicit quod stabant iuxta crucem et cetera.
Augustinus dicit quod potest dici quod aliae mulieres essent quae
prope, et quae longe; nisi diceretur utrobique, quod Maria
Magdalena erat una. Ideo aliter dicendum quod sicut multum et paucum
dicuntur relative, sic prope et longe: et sicut idem potest dici
multum et paucum respectu diversorum, sic prope et longe. Sic
considerandum quod centurio et gentiles iuxta crucem erant; sed
mulieres post eos, turbae vero magis a longe. Unde secundum diversam
comparationem erant longe et prope: longe comparando ad centurionem et
gentiles; prope comparando ad turbas. Vel potest dici quod primo
steterunt prope, sed cum emisit spiritum, steterunt longe. Item
notate quod dicit quod secutae erant eum a Galilaea ministrantes ei.
Ipse enim, cui Angeli ministrabant, permisit ut ministraretur ei a
mulieribus. In hoc dedit documentum apostolis sequentibus, quod
reciperent temporalia, ab his, quibus ministrarent spiritualia. Et
haec erat consuetudo antiquitus, quod doctores recipiebant necessaria a
bonis, quos docebant. Sed Paulus, quia gentibus praedicabat, inter
quos non erat haec consuetudo, ne videretur quod pro pecunia
praedicaret, recipere nolebat. Inter quas erat Maria Magdalena, et
Maria Iacobi et cetera. Ex isto verbo Elvidius assumpsit occasionem
erroris, qui dixit Iesum esse natum ex semine Ioseph. Ad hoc dicit
Hieronymus quod duo fuerunt Iacobi: maior, qui dicitur frater
Ioannis, et minor, qui fuit filius Alphaei, cuius mater erat mater
etiam Ioseph. Unde illa quae fuit mater Iacobi maioris, non fuit
mater Iacobi minoris: quia statim additur et mater filiorum
Zebedaei. Sed quid est quod dicitur: Maria Cleophae, et Maria
Alfaei? Solvit Hieronymus quod potuit esse quod illa Maria habuit
virum, qui fuit binomius; unde vocabatur Cleophas et Alphaeus. Vel
potest dici quod primo Cleophae nupsit, et mortuo illo nupsit
Alphaeo. Vel potest dici quod Cleophas fuit pater, et mater fuit
vocata Salome, quia Marcus dicit: et Salome, unde Salome est
nomen mulieris. Unde patet error Magistri in Glossa super secundo
capitulo ad Galatas, quod fuit nomen viri. Et Magistri in
historia, quia in Graeco habetur Salomei, quae est terminatio
foeminea, quae nullo modo invenitur in masculino.
|
|