|
Cum sero autem factum esset et cetera. In parte ista, primo agitur
de sepultura; secundo de veneratione; tertio de custodia. Secunda
ibi accepto corpore, involvit illud in sindone munda; tertia ibi
altera autem die et cetera. Circa primum primo conditio ponitur
sepelientis; secundo eius petitio. Conditiones ponuntur quatuor;
unde cum sero factum esset (quia oportebat quod removeretur, ut non in
sabbato remaneret), venit quidam homo dives ab Arimathaea. Et
describitur ex facultate, quia dives; Eccli. XXXI, 8: beatus
dives, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec
speravit in pecuniae thesauris. Sed quare dicit eum divitem?
Dicendum quod hoc non dicit propter eius laudem vel iactantiam, sed ad
hoc quod potuit impetrare a Pilato quod non potuisset unus pauper.
Item describitur a patria, quia ab Arimathaea, quod idem est quod
Ramatha, quae fuit Samuelis. Et signat excelsum, et iste excelsus
fuit. Item ex nomine, quia Ioseph, qui accrescens signatur. Item
ex religione, quia et ipse discipulus erat Iesu, quia ex fide non
exciderat; Io. XIII, v. 31: si vos manseritis in sermone
meo, vere discipuli mei eritis. Tunc agitur de impetratione; et
primo ponitur petitio; secundo impetratio. Hic accessit ad Pilatum,
et petiit corpus Iesu. Et commendatur quia accessit. Sequitur
impetratio tunc Pilatus iussit reddi corpus. Sequitur de sepultura:
et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. Et
agitur de cultu et sepultura. De cultu: fuit simplex cultus, quia
simplici sindone. Et ideo, secundum Hieronymum, vituperatur cultus
nimius sepulturae. Per istam sindonem secundum mysterium tria
signantur. Primo signatur caro Christi munda: fit enim de lino,
quod per multam pressuram dealbatur, sic caro Christi per multam
pressuram ad candorem resurrectionis pervenit; Lucae ult., 46:
sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Vel
signat Ecclesiam non habentem maculam neque rugam: et hoc signatur per
istud linteum, quod ex diversis filis est contextum. Item signatur
munda conscientia ubi Christus quiescit. Et posuit eum in monumento
suo novo. Et quatuor dicit de isto monumento. Primo quod erat suum.
Et satis conveniebat quod qui pro peccatis aliorum mortuus erat, quod
in monumento aliorum sepeliretur. Item dicit novo, quia si alia
corpora posita fuissent, nesciretur quis surrexisset. Item dicit quod
in petra, non in monumento ex diversis lapidibus constructo, ut omnis
calumnia amoveretur. Sed quare non sub terra? Ratio fuit ne
crederetur, quod discipuli per cavernas terrae extraxissent eum. Item
dicit quod advolvit saxum magnum. Et ideo quia magnum, non poterat a
paucis revolvi, et maxime cum essent ibi custodes. Tunc sequitur
devotio mulierum. Unde mulieres, quae ardentius amabant, secutae
sunt eum usque ad sepulcrum: unde dicitur erat ibi Maria Magdalena et
altera Maria: et non nominatur Maria Zebedaei, quae non erat ibi,
quia non ita ardenter amabat. Altera autem die et cetera. Hic agitur
de custodia sepulcri: et tria facit. Primo ponitur petitio; secundo
concessio; tertio executio. Circa primum ponitur tempus; et causa;
et petitio; et periculum imminens. Tempus altera autem die, quae est
post parasceven. Parasceves praeparatio dicitur. Unde Iudaei, quia
in sabbato nihil agebant, praeparabant in praecedenti die, et ideo
dicebatur parasceves; unde quamvis aliquid solemnitatis haberent,
tamen maioris observationis erat sabbatum, unde nihil in sabbato
praeparabant ex praecepto, Exod. XVI, v. 22, ubi praecepit
dominus quod die Veneris colligerent de manna ad duos dies. Tunc
convenerunt principes sacerdotum, unde multum intenti erant ipsum
persequi, quia non sufficit persequi usque ad mortem, sed etiam post
mortem; unde voluerunt impedire resurrectionem. Sed quare
convenerunt? Sequitur causa domine, recordati sumus quod seductor
ille. Seductorem vocant illum; unde Io. c. VII, 12 dicitur,
quod quidam ex eis dicebant, quia bonus est: alii autem non, sed
seducit turbas. Post tres dies resurgam. Istud habebant ex hoc,
quod dixerat supra c. XII, v. 40, quod sicut Ionas fuit in
ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis
in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Et ponitur pars pro
toto, sicut supra expositum est. Item ponitur petitio iube ergo
custodiri sepulcrum. Ipsum studium Iudaeorum prodest nobis ad
certitudinem; unde quanto magis nocere intendebant, tanto magis
proficiebant ad salutem credentium, Iob V, 13: apprehendit
sapientes in astutia eorum, quia quod intendunt, dominus in aliud
convertit. Deinde ponitur intentio petitionis ne forte discipuli eius
veniant, et furentur eum, et dicant plebi: resurrexit a mortuis: et
in hoc prophetaverunt, ideo magis peccaverunt, quia mirabilia
viderunt, et tamen non crediderunt posse resurgere. Sequitur
concessio: ait illis Pilatus: habetis custodiam; idest habeatis
custodiam, quasi dicens: in vobis est, ut custodiatis eum. Sequitur
executio illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum
custodibus. Unde non suffecit quod custodes ponerent, sed etiam
sigillaverunt. Nec suffecit eis quod milites hoc facerent, sed etiam
ipsimet sigillaverunt; Ps. XXI, v. 17: consilium malignantium
obsedit me.
|
|