|
Postquam complevit sacramenta dominicae passionis, agit Evangelista
de triumpho dominicae resurrectionis: et dividitur. Quia primo
ostenditur, quomodo discipuli cognoverunt Christi resurrectionem per
auditum; secundo, quomodo per visum, ut per auditum et visum fiat
testificatio certa. Circa primum primo ponitur quomodo per auditum a
mulieribus; secundo quomodo a custodibus. Secunda ibi quae cum
abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem. Circa
primum duo facit. Primo dicit, quomodo mulieres cognoverunt per
Angelum; secundo per Christi visionem, ibi et exierunt cito de
monumento. Circa primum tria. Primo ponuntur personae, quibus facta
fuit revelatio; secundo Angelus revelans; tertio revelatio. Secunda
ibi et ecce terraemotus factus est magnus; tertia ibi respondens autem
Angelus dixit. Circa primum tria facit. Primo designat tempus;
secundo personas; tertio studium. Tempus vespere autem sabbati. Et
circa hoc duplex est dubitatio. Prima de hoc quod dicit vespere;
secunda de hoc quod dicit lucescit. Circa primum est dubitatio, quia
videntur contrariari Matthaeus et Ioannes, quia Ioannes dicit quod
adhuc tenebrae erant. Quid ergo dicit hic vespere autem sabbati? Hic
est triplex solutio. Prima Hieronymi, quod venerunt vespere et
mane. Et quod hic dicit vespere, ille autem mane, non est
dissonantia, sed sedulitas sanctarum mulierum. Beda solvit sic, quod
inceperunt venire in vespere, sed pervenerunt in mane. Sed numquid
erat tantum spatium? Dicit quod non; sed tunc dicitur aliquis
facere, quando praeparat se ad faciendum. Et hoc habetur in Lc.
XXIII, 55 quod videntes monumentum et quemadmodum positum erat
corpus eius, revertentes paraverunt aromata. In parasceve emerunt
aromata, et in sabbato quieverunt, et in vespere paraverunt se ad
eundum. Tertia solutio est Augustini, qui dicit quod modus consuetus
in sacra Scriptura est quod sumitur pars pro toto, unde intelligitur
vespere pro tota nocte sabbati; unde vespere autem sabbati, idest quae
est post sabbatum, unde vespere quae est initium primae sabbati.
Simile habetur Gen. c. I, 5 in commemoratione operum Dei: et
factum est vespere et mane dies unus. Unde venerunt vespere, quia in
ultima parte noctis. Et haec est quae lucescit in prima sabbati.
Vespere non lucescit, quia vespere tenebrescit. Unde venerunt quando
lucescit, idest in prima hora diei. Notate quod Iudaei omnes ferias
incipiunt a sabbato; unde prima sabbati dicitur dies dominica. Et si
quaeras ab Augustino, quare Marcus utitur tali modo loquendi, dicet
quod vespere paraverunt aromata, et mane venerunt; unde redit in idem
quod Beda dicit. Sed secundum Hieronymum quomodo intelligendum quod
dicit quae lucescit? Quia vespere tenebrescit. Sciendum quod
Iudaeis dies incipit esse a vespere. Et ratio est, quia a luna
observabant dies; luna autem incipit lucere a sero; ideo illa dies
incipit a vespere, sed lucescit in prima sabbati. Similis modus
loquendi Lc. XXIII, 54: erat autem parasceves, et sabbatum
illucescebat. Et iste modus loquendi mysterio competit, primo, ad
solemnitatem dominicae resurrectionis, quia nox illa fuit lucida;
Ps. CXXXVIII, 12: et nox sicut dies illuminabitur. Item
competit humanae restaurationi, quae facta est per Christum: in primo
enim homine fuit processus a die in noctem, scilicet peccati; et
mutatus est status, scilicet a nocte in diem; ad Eph. V, 8:
eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Item signatur,
quod quicquid erat tenebrosum in lege et prophetis, totum per
resurrectionem Christi lucescit. Tenebrosa aqua in nubibus aeris,
Ps. XVII, 12. Hoc autem in resurrectione illuminatur, ut
habetur Lc. ult., 27: incipiens a Moyse et omnibus prophetis
interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
Consequenter agit de personis venit Maria Magdalena et altera
Maria; et intelligitur mater Iacobi; Marcus addit tertiam, et
Salome: unde Salome est nomen mulieris. Sed non fuit sine
mysterio, quod duae eiusdem nominis venerunt; unde mulieri primo
voluit apparere, quia in hoc quodammodo reparatur sexus muliebris:
quia sicut mulier primo in loco vitae prius audivit mortem, sic in loco
mortis per ordinationem divinam primo vidit vitam; Eccli. XXV,
33: a muliere initium peccati factum est. Item eiusdem nominis,
quia per has unitas signatur Ecclesiae: primo enim una fuit ex
gentibus, una ex Iudaeis, sed modo omnes sunt una Ecclesia; Cant.
VI, 8: una est columba mea. Item vocantur Mariae: sicut enim de
utero clauso Maria suscepit puerum, sic istae exeuntem de tumulo
clauso meruerunt videre eum. Unde istae venerunt videre sepulcrum; et
in hoc signatur devotio earum, quia non poterant satiari, ideo cum non
possent eum videre, volebant saltem videre sepulcrum. Ubi est
thesaurus tuus, ibi et cor tuum est, supra VI, 21. Et ecce
terrae motus factus est magnus. Hic agitur de Angelo revelante. Et
primo tangitur adventus Angeli; secundo opus eius; tertio
dispositio; quarto effectus. Secunda ibi et accedens revolvit
lapidem; tertia ibi et sedebat super eum; quarta ibi prae timore autem
eius exterriti sunt custodes. Et circa primum primo praesignatur
adventus; secundo tangitur adventus causa, ibi Angelus autem domini
descendit de caelo. Dicit ergo et ecce terrae motus factus est
magnus. Hoc congruebat, et habet causam litteralem. Una ratio,
secundum Chrysostomum, quia istae de nocte venerant, et ideo esse
potuit quod dormierunt; ideo ut excitarentur, factus est terraemotus
ad excitandum illas. Hieronymus dicit quod aliquid tactum erat de
humanitate, ideo debebat aliquid tangi de divinitate; ideo cum agitur
de sepulcro quod erat humanitatis, fit terraemotus, ut signaretur quod
talis mortuus non poterat teneri sub terra. Fuit enim inter mortuos
liber, Ps. LXXXVII, 6. Mystice bis factus est
terraemotus, ut per unum significetur motus cordium, quia per mortem
eius liberati sumus a peccato; per alium translatio ad gloriam; Rom.
IV, 25: traditus est propter peccata nostra, et resurrexit
propter iustificationem nostram. Et in Ps. LIX, 4: commovisti
terram, et conturbasti eam. Item huius resurrectio est quaedam
praefiguratio resurrectionis futurae: in futura autem erit tremor
terrae; Ps. LXXV, 9: terra tremuit et quievit, cum exurgeret
in iudicio Deus. Et quare? Subiungitur Angelus domini descendit de
caelo. Si terra non potuit Angelum sustinere, multo minus poterit
adventum Christi ad iudicium: et dicit descendit; licet enim Angelus
non circumscribatur loco, tamen definitur loco secundum suam
operationem; ideo aliquis motus ei convenit. Item convenit quod per
Angelum denuntietur resurrectio, tum propter gloriam illius, per quem
fit, ut dicit Paulus Act. XIII, 30: Deus suscitavit eum a
mortuis. Eius autem ministri sunt Angeli. Item ad denotandum
dignitatem resurgentis. De isto dicitur supra c. IV, 11 quod
accesserunt Angeli, et ministrabant ei. Item competit, quia per
resurrectionem caelestia terrestribus coniungebantur. Consequenter
ponitur opus Angeli et accedens revolvit lapidem et cetera. Et hoc
secundum litteram, ut panderet iter mulieribus, quia secundum
veritatem iam surrexerat Christus: sicut enim de utero clauso exivit,
ita de signato sepulcro. Unde hoc factum est ad manifestandum
mulieribus: unde revolvit, idest iterato volvit, ad signandum gloriam
resurgentis; et haec revolutio significabat manifestationem legis,
quae scripta erat in tabulis lapideis. Consequenter ponitur
dispositio. Et primo quoad situm; secundo quantum ad aspectum;
tertio quoad habitum. Quantum ad situm, quia sedebat, non ut
fessus, ad signandum quod doctor esset divinae resurrectionis. Item
sedere est quiescentium: et per hoc signatur quies quam ex
resurrectione habuit in gloria; Rom. VI, 9: Christus exurgens
ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Item
sedere est dominantis; Ps. CIX, 1: dixit dominus domino meo:
sede a dextris meis. Et iste sedet super lapidem, scilicet
Diabolum, ad signandum, quod iam dominabatur et mortis et Diaboli.
Erat autem aspectus eius sicut fulgur. Hic describitur ex aspectu;
et in hoc patet quod apparuit in corpore assumpto. Sed quare sicut
fulgur? Quia sicut fulgur claritatem habet, sic et Angeli
cognitionem; Dan. X, 6: et oculi eius quasi lampas. Sed
Christus est qui omnem venientem in hunc mundum illuminat, Io. I,
9. Item fulgur habet terrorem, sic aspectus Angeli; unde Lc.
I, 9 dicitur quod territus fuit Zacharias ad vocem Angeli. Item
describitur ex habitu vestimenta eius sicut nix, per quod candor
iustorum. Mystice autem signatur gloria resurrectionis; Apoc.
III, v. 5: qui vicerit vestietur vestimentis albis. Item
claritas vitae; Eccle. IX, 8: omni tempore vestimenta tua sint
candida. Item nota quod dicit quod aspectus eius erat sicut fulgur et
vestimenta eius sicut nix, quia in iudicio erit terribilis malis, et
demulcebit bonos; Io. XVI, 22: videbo vos, et gaudebit cor
vestrum. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes. Hic ponitur
effectus apparitionis, quia in eorum cordibus extitit timor; et
merito, quia ex mala conscientia servabant eum, et semper timida est
nequitia, Sap. XVII, 10. Et facti sunt quasi mortui, qui
Christum in morte quantum in ipsis fuit voluerunt detinere; Is.
XXXIII, 3: a voce Angeli fugerunt populi. Respondens autem
Angelus dixit mulieribus et cetera. Hic sequitur denuntiatio
resurrectionis. Et primo mulieres confortat; secundo studium
commendat; tertio gaudium indicat; quarto officium iniungit
denuntiandi. Dicit ergo respondens autem Angelus et cetera. Sed ad
quid respondet? Intentioni mulierum. Non legitur eas aliquid fuisse
locutas prae timore: semper enim ita est, quod homo semper turbatur in
apparitione Angeli, sive bonus, sive malus appareat Angelus; quia
natura humana fragilis est. Sed sicut dicit b. Antonius, si bonus
est Angelus, semper dimittit consolatum, ut patet in apparitione
Zachariae et virginis Mariae, utrique dictum est: ne timeas et
cetera. Lc. I, 30. Sic et istas confortat. Et si dimittat
desolatum hominem, constat quod non fuit bonus Angelus. Ideo dixit
nolite timere vos; quasi dicens: vestrum non est timere, quia amatis
Christum. Non enim accepistis spiritum servitutis in timore, Rom.
c. VIII, 15. Non enim confortavit custodes, quia non digni
erant. Tunc commendat studium scio enim quod Iesum, qui crucifixus
est, quaeritis. Sed numquid Angeli cognoscunt cogitationes?
Videtur quod non; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et
inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans corda et
probans renes. Dicendum est quod non, nisi per revelationem divinam;
vel per signum, quia frequenter per gestus corporis habentur indicia
voluntatis. Iesum quaeritis. Nominat eum, ut significet eundem
esse. Item crucifixum: et in hoc innuit parvam fidem earum, quia
quaerebant eum in loco mortis, et credebant eum morte posse teneri.
Tunc annuntiat resurrectionem: surrexit, scilicet propria virtute;
Ps. III, 6: ego dormivi, et somnum cepi, et exurrexi, quia
dominus suscepit me. Et probat hoc per recordationem verbi Dei sicut
dixit; qui supra c. XX, 19 dixerat: et tertia die resurget.
Verbum enim domini non potest deficere. Item indicat ex visu: venite
et videte locum ubi positus erat dominus, unde viderunt lapidem
revolutum, et non viderunt Christum, quia surrexit clauso tumulo.
Tunc indicit eis officium denuntiationis et cito euntes dicite
discipulis eius quia surrexit. Et tria indicit. Primo, quia
denuntient resurrectionem; secundo, quia locum; tertio quia visionem
eis promittant. Et sicut prima mulier primo locuta est Diabolo, sic
cum bono Angelo prima locuta est, ut omnia restaurarentur. Secundo
innuitur locus: et praecedet vos in Galilaeam. Et quare primo in
Galilaeam? Non enim prius visus est in Galilaea, sed in
Ierusalem. Sed quare magis nominat Galilaeam? Ad signandum quod
ipse idem est, qui solebat conversari in Galilaea. Item ut a timore
liberarentur, quia securius habitabant in Galilaea, quam in Iudaea.
Vel mystice dicitur Galilaea transmigratio, et potest signare
transitum ad gentes. Unde videbitis in Galilaea, idest nuntiabitis
nomen meum gentibus. Hoc autem non facerent, nisi praecederet eos.
Ibi eum videbitis, sicut praedixit vobis. Unde verbum domini tantae
potestatis est, quod non poterit aliter esse. Sed hic est quaestio
litteralis, quia hic dicitur quod viderunt eum sedentem super lapidem;
in alio Evangelista quod introeuntes in monumentum viderunt iuvenem
sedentem in dextris. Solvit Augustinus, quod bis viderunt visionem
Angelorum: unde possibile fuit, quod unum viderunt extra, alium
intra. Vel potest dici quod sepulcrum non solum dicitur lapis
excisus, sed erat ibi aliqua materies, ubi includebatur monumentum;
unde quod Marcus dicit, introeuntes in monumentum, non est
intelligendum de lapide illo, sed de spatio in quo includebatur: et
hoc patet, quia dicitur hic quod exierunt cito de monumento cum timore
et gaudio et cetera. Supra nuntiata est resurrectio mulieribus, hic
certificantur de ipsa per Christum: et tria facit Evangelista.
Primo describuntur mulieres; secundo Christi occursus; tertio
iniungitur denuntiationis officium. Secunda ibi et ecce Iesus
occurrit illis; tertia ibi nolite timere et cetera. In prima tria
notabilia est considerare. Primo mulierum statum; secundo affectum;
tertio propositum. Status tangitur cum dicitur exierunt cito de
monumento. Quantum ad litteram monumentum non dicitur lapis excisus,
sed illud spatium, quod aliquo munimine erat firmum. Secundum
mysterium monumentum est locus mortuorum: et per hoc signatur status
peccati; Ps. LXXXVII, 6: sicut vulnerati dormientes in
sepulcris. Unde exire de monumento est exire de peccato; II ad
Cor. VI, 17: propter hoc exite de medio eorum et cetera. Et
notate quod dicit cito, quia de peccato est cito exeundum; Eccli.
V, 8: non tardes converti ad dominum, et ne differas de die in
diem. Item tangitur affectus duplex, scilicet timoris et gaudii.
Timor de Angeli visione, gaudium de resurrectione: timor ex
fragilitate humana, gaudium a visione divina; Ps. XXIX, v.
6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Sic
peccator debet timere; Eccli. V, 5: de propitiato peccato noli
esse sine metu. Sed gaudere debet de spe resurrectionis; Ps. II,
11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore. Tunc
tangit propositum currentes nuntiare discipulis et cetera. Et istud
poenitentibus competit, quia currere debent et festinare ut proficiant
in bonis: I ad Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis.
Et ad Hebr. IV, 11: festinemus ingredi in illam requiem. Item
tangit bonum propositum, quia voluit ut quod acceperant, aliis
communicarent; I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit
gratiam in alterutrum administrantes. Et ecce Iesus occurrit illis.
Hic ponitur occursus Christi. Et primo ponitur occursus; secundo
salutatio; tertio mulierum reverentia. Dicit ergo et ecce Iesus
occurrit illis. Et recte dicit quod occurrit, quia ex insperato
occurrit, dando gratiam; Sap. VI, 14: praeoccupat qui se
concupiscunt, ut illis se prior ostendat; Is. LXIV, 5:
occurristi laetanti, et facienti iustitiam. Item salutavit eas,
dicens avete. Avete in Graeco gaudium signat; unde dictum est
supra, quod cum gaudio ibant. Unde spirituale gaudium semper augetur
in iustis, et hoc per spiritualem loquelam; Ps. LXXXIV, 5:
audiam quid loquatur in me Deus. Et haec erant verba consolatoria,
qui sicut prima mulier audivit maledictionem, sic istae mulieres
audierunt benedictionem, et maledictioni benedictio respondet. Et
tunc illae accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
Unde accedunt, tenent pedes, adorant. Sic anima peccatoris non
debet gratiam Dei recipere in vanum: et hoc signatur, quia
accesserunt; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et
illuminamini. Item debent firmiter adhaerere: et hoc signatur in hoc
quod tenuerunt pedes eius. Deut. XXXIII, 3: qui
appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. Item tangit
reverentiam in hoc quod dicit et adoraverunt eum, quia ipsum Deum
recognoverunt; Ps. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt
pedes eius. Sed potest esse quaestio, quia Io. ult., 12 dicitur
ei: noli me tangere; hic autem dicitur, quod tenuerunt pedes eius.
Ideo intelligendum, quod bis viderunt, et semel viderunt unum
Angelum, ut dicit Augustinus, et alia vice duos, sed etiam bis
Christum. Primo vidit Maria Magdalena plorans, ut habetur Io.
XX, 14. Sed post aliis supervenientibus occurrit eis, et tunc
tenuerunt pedes eius; sed Maria Magdalena primo non potuit tenere
eum; et hoc secundum Augustinum, quia primo dubitavit, et ideo digna
non fuit; sed iam certificata, digna est effecta tangere Christum,
ut tactus exterior concordaret interiori. Consequenter iniungit
officium denuntiandi. Et ubi hoc facit, primo excutit timorem;
secundo officium iniungit, ibi ite, nuntiate fratribus meis. Dicit
ergo tunc ait Iesus eis: nolite timere. Et hoc factum est
convenienter, quia qui ad officium praedicationis ponuntur non debent
timere; unde dominus mittens discipulos suos dixit: nolite timere.
Timor autem est duplex, scilicet servilis, et initialis, et hic est
bonus; Ps. CXVIII, v. 120: confige timore tuo carnes
meas. Unde dixit avete, ut augeret caritatem in eis. Sed quia
perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18, ideo
dicit nolite timere. Et primo dat annuntiandi officium; secundo
perfectam caritatem ad suos ostendit. Iniungitur autem annuntiandi
officium mulieribus, ut sicut mulier tulit verba mortis ad virum, sic
e contrario congruebat mulieri, ut esset nuntia salutis. Et primo
tangitur denuntiatio; secundo locus apparitionis. Dicit ergo ite,
nuntiate fratribus meis. Et quare dicit meis? Ad comprobandum
veritatem naturae. Quia enim exierat de sepulcro, et apparebat
gloriosus, posset aliquis credere quod veram carnem non cepisset, ideo
dicit fratribus meis. Item propter similitudinem gratiae, quia frater
noster fieri voluit propter iustificationem nostram; ad Rom.
VIII, v. 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Item fratres, idest cohaeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes
autem Christi, Rom. VIII, 17. Unde iam acquisita
haereditate vocat fratres. Ut eant in Galilaeam. Haec verba
videntur sonare quod primo apparuit in Galilaea. Iste non facit
mentionem de aliis apparitionibus; sed Beda dicit quod decem vicibus
apparuit. Quinquies ipso die resurrectionis. Primo Mariae
Magdalenae, ut Io. XX, v. 14. Secundo his duabus de quibus
tangit hic Matthaeus. Tertio apparuit Petro; qualiter tamen, et
quando, non dicitur, sed quod sit factum, non tacetur in Lc.
XXIV, 12. Quarto duobus discipulis euntibus in Emmaus.
Quinto quando omnibus discipulis apparuit, excepto Thoma. Verum
post istas leguntur quinque aliae. Prima post alias fuit quando die
octava omnibus discipulis apparuit, et Thomae. Secunda quando
apparuit in piscatione, quando Petrus dixit, vado piscari, Io.
ult., 3. Alia, quae hic dicitur. Alia, quando exprobravit
incredulitatem. Ultima quando in monte oliveti, cum ascendit in
caelum, Mc. ult., 14. Tamen aliae fuerunt, sicut dicit Paulus
I Cor. XV, 5-8. Sed quid est quod dicunt et Angelus, et
Christus, quod praecedet vos in Galilaeam? Chrysostomus dicit quod
hoc, propter hoc dicit quia solebant ibi conversari. Item, ut securi
essent ibi, et secure eum expectarent. Tamen Augustinus secundum
mysterium dicit, quod Galilaea transmigratio dicitur: unde signat
transmigrationem ad gentes, vel huius mundi in gloriam. Apostolus
II Cor. c. V, 6: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a
domino. Quae cum abiissent, ecce quidam et cetera. Hic agitur de
denuntiatione, quae facta est per custodes. Et primo ponit
denuntiationem; secundo impedimentum, ibi et congregati cum senioribus
et cetera. Dicit ergo et cum abiissent et cetera. Et quare tantum
expectaverunt? Dicendum quod dictum est, quod prae timore exterriti
sunt custodes. Et forte hoc fecit dominus, ne molestiam mulieribus
inferrent. Ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et
nuntiaverunt principibus sacerdotum. Et quare principibus? Quia
habebant familiaritatem: item quia ab eis acceperant pretium.
Nihilominus nuntiaverunt Pilato; unde in quadam epistola, quam misit
Pilatus ad Tiberium, scriptum est, quomodo custodes nuntiaverunt
Pilato et cetera. Et nuntiaverunt. Iam signabatur, quod per ora
gentilium erat manifestanda Christi resurrectio. Tunc ponitur malitia
impedientium. Et primo tangitur malitia principum; secundo corruptio
custodum; tertio plebis. Circa primum concurrunt quatuor ad
exaggerandum malitiam istorum. Primo ponitur congregatio; unde dicit
et congregati cum senioribus etc. quia non unus tantum; Dan.
XII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi. Item
exaggeratur malitia, quia hoc non fecerunt ex infirmitate, sed ex
malitia, sive ex maligno consilio; et hoc est consilium impiorum, de
quo Ps. I, 1: beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum.
Item fraudem fecerunt, quia oblatam pecuniam expenderunt in usum
mendacii; unde sciebant illud Eccle. X, 19 quod pecuniae obediunt
omnia; sicut dicit Hieronymus, similes sunt istis qui bona
ecclesiastica expendunt ad faciendam voluptatem. Item in hoc quod
suaserunt mendacium. Et primo suadent, secundo impunitatem
promittunt. Suadent mendacium dicite, quia discipuli eius nocte
venerunt, et furati sunt eum. Ier. IX, 5: docuerunt linguam
suam loqui mendacium. In Ps. XXVI, 12: mentita est iniquitas
sibi. Et vere, ut ait Hieronymus, mendacium, quia discipuli ita
stupefacti erant quod non ausi fuissent accedere. Item si debuissent
accedere, accessissent primo die, quando non aderant custodes. Item
hoc patet, quia remanserunt linteamina, unde si tulissent eum, non
dimisissent. Item constat quod cum aromatibus sepultus est, unde
linteamina adhaerebant ut colla, unde vix potuissent amovisse. Item
lapis erat magnus; unde non potuissent sine magno adiutorio et sine
strepitu multo solvisse. Item arguit sic Augustinus: aut venerunt
vobis vigilantibus, aut dormientibus. Si vigilantibus, quare non
eiecistis eos? Si dormientibus, quomodo vidistis? Et sic apparet,
quod mendacium fuit. Deinde impunitatem promittunt: unde possent
dicere: erimus puniti, si praeses audiret. Unde dicit si hoc auditum
fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Et
quomodo potuerunt illud facere? Dicendum, quod praeses non multum
curabat. Item sciebant quod non puniret eos, nisi ad petitionem
eorum; ideo sciebant quod et cetera. In hoc signatur cautela
Diaboli. At illi, accepta pecunia fecerunt sicut erant edocti. Non
est mirum si milites corrupti fuerunt pro pecunia, quia et unus de
discipulis eius corruptus erat. Eccli. c. X, 9: avaro nihil est
scelestius. Et divulgatum est. Et non solum usquequo fuit scriptum
hoc, sed etiam usque nunc. Undecim autem discipuli abierunt in
Galilaeam et cetera. Supra auditum est quomodo notitia resurrectionis
pervenit ad discipulos ex revelatione mulierum, hic quomodo ex eius
visione. Et dividitur: quia primo ponitur Christi apparitio;
secundo apparentis instructio. Secunda, ibi et accedens Iesus
locutus est eis. Circa primum tria facit. Primo describitur locus
visionis; secundo visio; tertio officium. Dicit ergo undecim autem
discipuli, quia obedientes Christo, abierunt in Galilaeam. Quod
dicit undecim, intelligendum, quod Iudas abierat: Io. VI,
71: duodecim elegi vos, et unus ex vobis Diabolus est. Sed duo
sunt notanda, quod Christus videtur in Galilaea, et quod in monte.
Galilaea interpretatur transmigratio. Per hoc signatur quod nullus
potest videre Deum, nisi ex duplici transmigratione transferatur,
scilicet a vitio ad virtutem; supra V, 8: beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt. Item, a mortalitate ad immortalitatem;
unde dicit apostolus, Phil. I, 23: coarctor autem e duobus,
desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Item visus est in
monte, ad signandum quod qui vult videre Deum, oportet quod tendat ad
celsitudinem iustitiae; Ps. LXXXIII, 3: ibunt de virtute in
virtutem. Item quod in monte, significat excellentiam illam, ad quam
exaltatus est per resurrectionem: quia dum fuit in mundo, fuit in
valle mortalitatis, et ascendit in montem immortalitatis per
resurrectionem. Is. II, 2: elevabitur super colles, et fluent
ad eum omnes gentes. Et notate, quod apparet eis in loco ubi
constituerat, in quo signatur obedientia, quia soli obedientes veniunt
ad visionem divinam; in Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata
mea servate: et sequitur: et ego diligam eum, et manifestabo ei
meipsum. Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi;
idest, ab observatione mandatorum; unde in veteri lege nemo poterat
ascendere in montem: nova lex supplet. Et necessarium fuit, quod eis
apparuerit, quia testes debebant ad tantum opus dari. Sed ipse dedit
testes non solum de auditu, sed etiam de visu; I Io. I, 2: quod
videmus, et audivimus (...) hoc testamur. Sed quaestio est,
quando fuit facta haec apparitio: et secundum quod Augustinus dicit,
in prima die resurrectionis non, quia in sero fuit visio ubi Thomas
non erat. Item nec infra octavam, aut in octava die, quia in
Ierusalem fuerunt octo diebus. Nec possumus dicere, quod statim post
octo dies: quia contradiceremus Ioanni, qui dicit, quod quando
manifestavit se ad mare Tiberiadis, iam tertio manifestatus est
Iesus; et haec hic non est tertia, sed post hanc tertiam facta est.
Et videntes. Notandum quod considerantium Dei magnalia duo sunt
genera, quia quidam habent illa in reverentia: unde Abraham dixit,
Gen. XVIII, 27: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et
cinis; et Iob IX, 14: quantus sum ego ut respondeam ei, et
loquar verbis meis cum eo? Et sequitur: ideo me reprehendo, et ago
poenitentiam in favilla et cinere. Item haec reverentia reperitur in
Angelis. Apoc. VII, 11: omnes Angeli ceciderunt in conspectu
throni in facies suas, et adoraverunt Deum. Et hoc est, quia quanto
magis aliquis eum cognoscit, eo magis reveretur eum. Sed aliqui in
infidelitatem vertuntur: volunt enim omnia adaequare suo intellectui,
unde quaecumque non intelligunt, blasphemant. Sic fuit de
discipulis, quia et videntes eum adoraverunt Ps. XXXI, 7:
adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Quidam autem
dubitaverunt, ideo dominus tradidit se palpandum, ut dicitur Lc.
XXIV, 39. Et accedens Iesus locutus est eis. Hic ponitur
instructio facta a Christo. Et tria sunt consideranda. Primo
potestatem denuntiat; secundo officium iniungit; tertio auxilium
futurum promittit. Secunda ibi euntes ergo docete omnes gentes;
tertia ibi ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Dicit ergo et
accedens Iesus locutus est eis. Discipuli dispartiti erant, quia
quidam eum in reverentiam habebant, quidam autem dubitabant; ideo
indigebant utroque, scilicet quod manifestaret se, et quod confortaret
eos. Sic accessit ad totum populum; Is. c. IX, 2: populus,
gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Item
nuntiavit potestatem data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Et, sicut dicit Hieronymus, data est potestas ei qui a populo ante
crucifixus est. Potentia Dei nihil aliud est quam omnipotentia; et
haec data non est Christo, quia non convenit Christo secundum
humanitatem. Convenit autem ei aliquid, et secundum quod homo, et
secundum quod Deus: unde in Christo secundum quod homo, est
scientia, voluntas et liberum arbitrium, et similiter secundum quod
Deus. Duplex ergo in Christo est voluntas, scilicet creata et
increata. Potest ergo argui quod duplex est potentia, et duplex
scientia et cetera. Est ergo quaestio, quare sicut communicatur ei
omnis scientia, quare non omnipotentia. Ratio est ista. Scientia et
cognitio est secundum assimilationem cognoscentis ad cognitum, quia
sufficit quod species cognitorum sint in cognoscente aliquo modo, vel
ita quod per essentiam cognoscat vel quod sint inditae vel ita quod
accipiantur a rebus: qualitercumque sint, sufficit ad cognitionem;
ideo non oportet quod essentia sit omnium, sed quod sit capax omnium.
Hoc autem est esse receptionis infinitae, sicut materia prima. Sed
potentia activa sequitur actum, quia quantum est actu, tantum habet
agere; ideo qui habet omnipotentiam activam, habet potentiam ad actum
omnium. Hoc autem non est, nisi quia habeat potentiam infinitam,
quod non convenit Christo inquantum homo, sed solum inquantum Deus.
Quid ergo dicit quod mihi est data omnis potestas in caelo et in
terra? Notandum, secundum Hilarium, quod datio potest intelligi
sive quantum ad divinitatem, quia pater ab aeterno suam essentiam
communicavit filio; et quia sua essentia est sua potentia, ideo ab
aeterno dedit suam potentiam; vel potest etiam referri ad Christum,
secundum humanitatem. Sed intelligendum quod humanitas Christi
aliquid accepit gratia unionis, et haec sunt omnia quae sunt Deo
propria; aliquid autem accepit consequens unionem, ut plenitudinem
gratiae et huiusmodi, et est quasi effectus unionis; Io. I, 14:
vidimus eum quasi unigenitum a patre plenum gratiae et veritatis. In
omnibus ergo his quae insunt Christo gratia unionis, non oportet quod
omnia dicantur secundum duplicitatem, sed in aliis quae consequuntur.
Unde dico quod potentia est data, non quia alia potentia sit data,
sed data est secundum quod est unita verbo, ut filio Dei per naturam,
sed Christo per gratiam unionis. Sed quare magis dicit post
resurrectionem data est mihi omnis potestas, quam ante resurrectionem?
Dicendum quod in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando primo
innotescit: sic ergo ante resurrectionem non fuit ita manifestata
omnipotentia, licet eam habuerit; sed tunc fuit maxime manifestata,
quando potuit totum mundum convertere. Possumus et aliter dicere,
quod potestas significat quemdam honorem praesidentiae, sicut dicimus
homines in potentatibus; et sic accipitur hic potestas. Constat autem
quod Christus qui ab aeterno habebat regnum mundi, ut Dei filius,
executionem accepit ex resurrectione; quasi dicat: iam sum in
possessione. De ista habetur Dan. VII, 26: iudicium sedebit,
ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni detur populo sanctorum
altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges
servient ei, et obedient. Unde intelligitur quaedam praesidentia
actualis: sicut si exaltaretur filius ad exercitium potestatis quam
naturaliter habebat; Apoc. V, 12: dignus est agnus quia occisus
est, accipere virtutem et divinitatem. Euntes ergo docete omnes
gentes. Hic iniungit officium; et triplex iniungit officium. Primo
docendi; secundo baptizandi; tertio officium informandi quantum ad
mores. Dicit ergo euntes ergo docete omnes gentes. Et hoc sic
sequitur; quasi dicat: data est mihi omnis potestas a Deo, quod non
solum Iudaei, sed etiam gentes convertantur ad me; ideo quia tempus
est euntes docete omnes gentes. Io. XX, 21: sicut misit me
pater, et ego mitto vos. Et Lc. XXII, 29: ego dispono vobis
sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et dicit euntes ergo docete;
quia hoc est primum, in quo debemus instrui, scilicet in fide, quia
sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. XI, 6. Et ex
hoc inolevit in Ecclesia, quod primo catechizat baptizandos, idest
instruit in fide. Et, potestate accepta, mittit ad omnes gentes; et
hoc est quod dicit docete omnes gentes. Is. XLIX, 6: dedi te
in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et
postquam docti sunt de fide, dat officium baptizandi. Baptizantes eos
etc. quasi diceret: qui ad dignitatem promovetur, oportet quod primo
notificetur ei dignitas, ut ei post reverentia habeatur. Ad Gal.
III, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum
induistis. Sed quae est forma Baptismi? In nomine patris, et
filii, et spiritus sancti. In Christo duo sunt, humanitas et
divinitas. Humanitas est via, non finis; Io. XIV, 6: ego sum
via, veritas, et vita: veritas, tamquam finis contemplativae:
vita, tamquam finis activae. Non volo quod in via, scilicet in
humanitate, maneatis, sed ulterius transeatis ad divinitatem. Ideo
oportebat quod duo signarentur, humanitas et divinitas. Per
Baptismum humanitas; ad Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum
illo per Baptismum in mortem? Et per formam verborum, divinitas ita
quod sanctificatio est per divinitatem. Et ideo dicit in nomine
patris, et filii, et spiritus sancti. Et ratio est, quia per
Baptismum fit regeneratio, et in regeneratione tria requiruntur.
Primo, cui fiat; secundo, per quem; tertio, quo. Cui, scilicet
Deo patri, ut dicit apostolus Rom. VIII, 29: quos
praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui.
Et Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui
credunt in nomine eius. Per quem, quia per filium; Gal. IV,
4: misit Deus filium suum (...) ut adoptionem filiorum
reciperemus, quia per adoptionem ad naturalem filium sumus filii.
Item quo, quia accepimus donum spiritus sancti; ad Rom. VIII,
15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed
accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. Ideo oportuit fieri
mentionem de patre, filio et spiritu sancto. Et ista in Baptismo
Christi fuerunt, quia fuit filius per quem, pater a quo, et spiritus
sanctus in columba. Et dicitur in nomine, idest in invocatione
nominis, vel in virtute nominis, quia virtutem habet; Ier. XIV,
9: tu autem in nobis es, domine, et nomen tuum invocatum est super
nos, ne derelinquas nos. Item dicit in nomine, non in nominibus, et
confunduntur haereses, quae non ponunt distinctionem in hoc quod dicit
in nomine patris, et filii. Sed confunditur Arius per hoc quod in
singulari dicit in nomine. Notandum quod in primitiva Ecclesia
baptizabatur in nomine Christi, et hoc ut redderetur nomen
venerabile. Sed numquid modo sufficeret? Credo quod non, quia
expressa requiritur invocatio Trinitatis. In Christo continetur
implicite Trinitas. Sic ergo inducit ut eos instrueret ad
Baptismum. Sed contra apostolus dicit, quod non misit eum Deus
baptizare, sed evangelizare, sed baptizare per alios, sicut Christus
non baptizabat, sed discipuli eius. Docentes eos servare omnia
quaecumque mandavi vobis. Sed numquid sufficit ad salutem credere et
baptizari? Non; immo etiam requiritur instructio morum; ideo dicit
docentes servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ps. CXVIII,
4: tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et dicit quae mandavi,
non quae consului. Unde supra X, 27: quae vobis dico, omnibus
dico. Tunc ponit tertium et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi. Hic promittit auxilium; quare respondet
dicentibus: tu mandas quod doceamus omnes, non sumus sufficientes.
Non timeatis, quia ego vobiscum sum. Et notate quod sicut mandatum
ponitur transire in omnes, sic et auxilium; quia promittit apostolis
et aliis simile exequentibus: unde ipse ad patrem orans dicit: non pro
eis autem rogo tantum, scilicet discipulis, sed et pro his qui
credituri sunt per verbum eorum in me. Unde omnibus communiter
promittit; Io. XIV, 12: qui credit in me, opera quae ego
facio, et ipse faciet et maiora horum faciet. Item per omne tempus;
unde dicit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Non sic
dicit, ut quasi post non sit nobiscum, nisi usque ad consummationem
saeculi, sed quia tunc erimus per consummationem in gloria; Apoc.
XXI, 3: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum
eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum
Deus. Unde etiam Is. VII, 14 dicitur quod vocabitur nomen
eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus, usque ad
consummationem saeculi; quasi dicat: generatio fidelium fortior est
quam mundus. Non enim peribit mundus, donec omnia fiant, idest
Ecclesia fidelium consummetur, et compleatur numerus electorum a Deo
in vitam aeternam, cui est honor et potestas per infinita saecula
saeculorum. Amen.
|
|