|
Supra egit Evangelista de ingressu Christi in mundum; nunc autem
agit de eius processu, qui quidem est attendendus secundum processum
suae doctrinae: ad hoc enim venit, Io. XVIII, 37. Circa
doctrinam autem duo considerantur. Primo enim ponitur praeparatio ad
doctrinam; secundo ponitur ipsa doctrina cap. V. Ad doctorem autem
evangelicae doctrinae duo requiruntur. Primo ut sit velatus sacris
mysteriis; secundo ut probatus sit virtutibus: et sic duo
praemittuntur ante doctrinam, scilicet Baptismus eius, et tentatio
cap. IV. Circa primum duo facit. Primo introducitur Ioannis
Baptismus, ibi exibat ad eum Ierosolyma; secundo instructio
baptizatorum, ibi videns autem multos. Invitantur autem dupliciter a
Ioanne, scilicet verbo et exemplo. Secundum ibi ipse autem Ioannes
habebat vestimentum de pilis camelorum et cetera. Circa doctrinam
Ioannis tria facit, sive tanguntur. Primo persona doctoris
introducitur; secundo ponitur doctrina; tertio confirmatio. Secundum
ibi poenitentiam agite; tertium ibi hic est enim de quo dictum est.
Circa personam quinque ponuntur, scilicet tempus, persona,
officium, studium, et locus. Primum ibi in diebus illis et cetera.
Et notandum quod tempus praedicationis Lucas describit per principes
reipublicae et Iudaeorum. Illud ergo quod dicit Lucas, exprimitur
hic, cum dicit in diebus illis. Nec debet hoc referri ad dies, de
quibus facta est mentio, scilicet ad tempus infantiae Christi; non
enim est intelligendum hoc fuisse in diebus illis, in quibus Christus
reversus est de Aegypto. Sed hoc sic ponitur, quia Christus
habitavit continue in Nazareth; Luc. II, 40: puer autem
crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in
illo. Secundo ponitur persona, ibi venit Ioannes; venit, idest
apparuit, qui primo occultus erat. Hic est de quo Io. I, 7: hic
venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Sed quare
Christus voluit eius testimonium, cum haberet testimonium operum?
Dicendum quod propter tria. Primo propter nos qui ducimur in
cognitionem spiritualium per ea quae sunt similia nobis; Io. I,
7: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine. Et quare? Ut
omnes crederent per illum. Secundo propter malitiam Iudaeorum, quia
non solum Christus sibi testimonium perhibet, secundum quod ipsi
dicebant, Io. VIII, 13: tu de teipso testimonium perhibes,
sed etiam alius; Io. V, 33: vos misistis ad Ioannem, et
testimonium perhibuit veritati. Tertio ad ostendendum aequalitatem
Christi ad patrem, quia sicut pater praenuntios habuit, scilicet
prophetas, ita Christus; Luc. I, 76: tu, puer, propheta
altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem domini parare vias
eius. Tertio ponitur officium baptizandi. Hoc fuit speciale eius
officium, quia primus baptizavit, et fuit eius Baptismus
praeparatorius ad Baptismum Christi: quia si Christus novum ritum
adiunxisset, statim potuissent homines scandalizari. Et ideo
praevenit Ioannes ut praepararet homines ad Baptismum; Io. I,
31: ut manifestetur in Israel. Quarto ponitur studium, quia
venit, ut diligenter praedicaret. Et hoc est praedicans Baptismum.
Christus quidem baptizaturus ista adiunxit, Matth. ult., 19:
ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et
filii, et spiritus sancti. Ioannes autem in utroque praeparavit
viam. Et notandum quod Ioannes in trigesimo anno hoc fecit, in qua
aetate David etiam factus est rex, et Ioseph gubernacula regni
Aegypti suscepit, Gen. XLI, 46. Per quod datur intelligi,
quod ad nullum officium debet aliquis assumi ante perfectam aetatem.
Quinto ponitur locus in deserto. Praedicavit autem in deserto propter
quatuor. Primo ut quietius audirent: in civitate enim multi curiosi
impedientes convenissent, sed in deserto non nisi studiosi ibant;
Eccle. XII, 11: verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi
in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore
uno. Secundo quia congruebat suae praedicationi; quia ipse
poenitentiam praedicabat. Talis autem debet esse locus poenitentiae,
vel corporaliter, vel mentaliter; Ps. LIV, 8: ecce elongavi
fugiens, et mansi in solitudine. Tertio ad designandam conditionem
Ecclesiae, quae per desertum significatur: datur enim intelligi,
quod non est in synagoga praedicatio salutis, sed in Ecclesia; Is.
LIV, 1: laetare, sterilis, quae non paris; decanta laudem,
et, hinni, quae non pariebas, quoniam multi filii desertae, magis
quam eius quae habebat virum, dicit dominus. Quarto ad designandam
conditionem Iudaeae, quae iam derelinquebatur a Deo; inf.
XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Sequitur poenitentiam agite et cetera. Ioannes annuntiat quamdam
novam vitam, sicut dicit Augustinus in libro de poenitentia: nullus
qui suae voluntatis arbiter constituitur, potest novam vitam inchoare,
nisi poeniteat veteris vitae. Quaere in Glossa. Et ideo primo monet
ad poenitentiam; secundo annuntiat salutem, ibi appropinquabit enim
regnum caelorum. Item poenitentiam agite, per quam est remissio
peccatorum. Chrysostomus: nato filio Dei, Deus misit praeconem in
mundum. Et notandum quod aliud est poenitentiam agere et poenitere.
Ille poenitet qui peccata deflet, et flenda non committit. Et
sciendum, quod totum refertur ad propositum mentis, ut scilicet
dicatur et flenda non committit, idest, proponit non committere: hoc
enim requirit poenitentia. Poenitentiam autem agere est satisfacere
pro peccatis; Luc. III, 8: facite fructus dignos poenitentiae.
Et fit hic quaestio. Cum omnia peccata dimittantur in Baptismo,
quare Ioannes praenuntians Baptismum Christi, incepit a
poenitentia? Et respondetur in Glossa, quod triplex est
poenitentia, scilicet ante Baptismum, quia oportet ut doleat de
peccatis quando accedit; secunda post Baptismum, de mortalibus;
tertia, de venialibus. Hic agitur de poenitentia quae est post
Baptismum; unde Petrus dixit Act. II, 38: poenitentiam
agite, scilicet ut sitis parati ad salutem consequendam.
Appropinquabit. Et nota quod numquam in Scriptura veteris testamenti
invenitur promissum regnum caelorum; sed primo Ioannes nuntiat, quod
pertinet ad dignitatem eius. Regnum autem caelorum in Scriptura
quatuor modis accipitur. Quandoque enim dicitur ipse Christus
habitans in nobis per gratiam; Luc. XVII, 21: regnum Dei
intra vos est. Et dicitur regnum caelorum, quia per inhabitantem
gratiam inchoatur nobis via caelestis regni. Secundo, sacra
Scriptura; infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, idest
sacra Scriptura. Et dicitur regnum, quia lex eius ducit ad regnum.
Tertio, dicitur praesens Ecclesia militans; infra XIII, 47:
simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere
piscium congreganti et cetera. Et dicitur regnum caelorum, quia ad
modum caelestis Ecclesiae est institutum. Quarto dicitur regnum
caelorum caelestis curia; infra VIII, 11: venient ab oriente,
et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in
regno caelorum. Ante tempus autem Ioannis non fiebat mentio, nisi de
regno Iebusaeorum, Ex. III, 8, sed modo promittitur regnum
caelorum suae Ecclesiae. Consequenter ponitur confirmatio huius
praedicationis hic est de quo dictum est per Isaiam prophetam et
cetera. Et, sicut dicit Augustinus, istud potest dupliciter
exponi. Primo quod hoc, scilicet hic est de quo scriptum est, sint
verba Evangelistae; et tunc sensus est planior. Secundo, illud
introducitur a Matthaeo, velut sint verba Ioannis poenitentiam
agentis. Unde hic est, idest ego sum; et loquitur de se sicut de
alio, sicut Ioan. I loquitur de alio sicut de se. Sed non est vis
cuius sint verba, quia sensum eumdem habent. Hic est ergo de quo
scriptum est, Is. XL, 3: vox clamantis in deserto: parate viam
domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Tria
ponuntur, per quae confirmantur tria praedicta. Primo praenuntiatur
locus praedicationis Ioannis, quia vox clamantis in deserto; secundo
adventus regni caelorum; unde parate viam. Tertio poenitentiam, ibi
rectas facite semitas eius. Dicit ergo vox clamantis in deserto. Et
dicit vox propter tria. Primo quia, sicut dicit Gregorius, vox
verbum praecedit; et Ioannes Christum. Luc. I, 17: ipse
praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Secundo, quia per
vocem verbum cognoscitur; vox enim verbum deducit in cognitionem, ita
Ioannes Christum; Io. I, 31: ut manifestetur in Israel,
propterea veni ego in aqua baptizans. Tertio, quia vox sine verbo non
facit animi certitudinem; I Cor. XIV, 8: si incertam vocem det
tuba, quis parabit se ad bellum? Et revelatio divinorum mysteriorum
non facta est per Ioannem, nisi inquantum annuntiavit Christum, sed
per Christum verbum; Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu
patris ipse enarravit. Igitur vox clamantis; et potest intelligi
dupliciter. Primo Christi clamantis, qui in Ioanne loquebatur;
II ad Cor. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius qui in me
loquitur Christus? Ita etiam clamavit in omnibus prophetis. Unde
semper dicitur: factum est verbum domini ad Ieremiam, vel Isaiam et
cetera. Et tamen nullus est dictus vox, quia non immediate
praecesserunt Christum; Mal. III, 1: ecce ego mitto Angelum
meum qui praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad
templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis, et Angelus
testamenti quem vos vultis. Vel vox clamantis, idest Ioannes
clamans. Sciendum quod clamor fit ad surdos, et tales erant Iudaei;
Is. XLII, 18: surdi, audite, et caeci, intuemini ad
videndum. Quis caecus, nisi servus meus, et quis surdus, nisi ad
quem nuntios meos misi? Secundo ex indignatione; Ps. CV, 40:
iratus est furore dominus in populum suum, et abominatus est
haereditatem suam. Tertio ad distantes: et isti elongati a Deo.
Parate viam domini. Et videtur magis fuisse consonum quod dixisset
parate viam vestram ad suscipiendum dominum. Et sciendum quod nos adeo
eramus infirmi, quod non poteramus accedere ad dominum, nisi ipse
veniret ad nos. Et ideo supra dixit Ioannes appropinquabit enim
regnum caelorum: et hoc est parate. Sed quae est ista via? Fides
quae est per auditum; Eph. III, 17: habitare Christum per
fidem in cordibus vestris. Gregorius: via fidei devotus auditus est;
Amos IV, 12: praepara te in occursum Dei tui, Israel. Rectas
facite. Fides est communis, est una; sed dirigit in diversis
operibus. Et ideo rectas facite. Tunc autem sunt rectae istae viae
operum, quando non discordant a lege divina, quae est regula actuum
humanorum, sicut secundum voluntatem figuli est regula bonitatis in
vasis fictilibus, ut haberi potest Ier. XVIII, 4. Vel hoc,
scilicet parate, pertinet ad caritatem, quae est de necessitate
salutis; Is. c. XXX, 21: haec est via, ambulate in ea, et
non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ergo via
intelligitur totum illud quod pertinet ad communem salutem; I Cor.
c. XII, 31: adhuc excellentiorem vobis viam demonstro. Semitae
vero sunt observationes consiliorum: quae semitae dicuntur esse
rectae, quia non propter inanem gloriam debent fieri; infra VI,
1: non faciatis iustitiam coram hominibus, ut videamini ab eis; et
Prov. III, 17: viae eius, viae pulchrae, et omnes semitae
eius pacificae. Consequenter ostenditur, quomodo Ioannes testimonium
perhibuit Christo in vita, ibi ipse autem Ioannes. Sed quis
perhibuit testimonium de Ioanne, qui perhibebat testimonium Christo?
Et dicendum quod vita sua: quia, sicut dicit Chrysostomus, nullus
idoneus testis alterius est, nisi sit testis suus, et hoc bona vita;
Eccli. c. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et
ingressus hominis enuntiant de illo. Unde hic describitur austeritas
eius in vita, et cibo: et hoc est ipse autem erat indutus pilis
camelorum et cetera. Alii de lana, Ioannes de pilis: reputabat enim
vestimentum de lana mollitiem, quae non convenit praedicatori. Item
zona pellicea. Illud dupliciter exponitur. Hieronymus dicit, quod
tunc temporis Iudaei habebant cingulum de lana, sed Ioannes reputans
ad mollitiem, accipit de pellibus imitans Eliam, sicut dicitur IV
Reg. I, 8. Rabanus exponit sic, et dicit quod Ioannes
accipiebat pelles crudas, non paratas, et utebatur eis, ut
refraenaret libidinem: et hoc est et zonam. Sed sive sic, sive sic
exponatur, in utroque tamen austeritas vitae intelligitur. Cibus
autem eius locustae et mel silvestre. Hic cibus non paratus, sed quem
natura ministrabat; et sunt locustae animalia quaedam apta ad
comedendum. Et mel silvestre. Hoc dupliciter potest intelligi.
Proprie enim mel silvestre dicitur illud, quod non reconditur in
alveis artificiose factis, sed invenitur in silvis in aliquibus
arboribus. Alii dicunt quod est canna mellis, et quoddam quod
invenitur intus in cannis valde dulce; tamen in omnibus his nihil aliud
habetur, nisi quod simplicibus erat contentus; I Tim. VI, 8:
habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.
Consequenter agitur de Baptismo: unde dicitur tunc exibant: et
tangit tria. Primo quomodo visitabatur a turbis; secundo quomodo
turbae baptizabantur; et tertio quomodo confitebantur peccata sua. Et
quantum ad primum sciendum, quod tria sunt quae invitabant homines ad
exeundum ad Ioannem. Primo nova praedicatio. Numquam audiverant
fieri mentionem de regno caelorum, et ideo mirabantur; Iob c.
XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem
eius in terra? Ioannes primo docuit quod ratio regni caelorum non
esset ponenda in terra. Secundo propter vitam. Unde dicit tunc
exibant, videntes scilicet vitam ipsius; Iac. II, 18: ostende
mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem
meam et cetera. Tertio, quia Iudaea privata erat instructione
prophetarum. Ps. LXXIII, 9: signa nostra non vidimus, iam
non est propheta. Et ideo exibant a Iudaea ad videndum; et hoc est
tunc exibant (...) et baptizabantur ab eo in Iordane. Sed quare
in Iordane? Quia in Iordane primo fuit praefiguratus Baptismus.
IV Reg. c. II, 8-11, ubi dicitur de Eliseo quod transivit
per Iordanem, et Elias raptus est in caelum. Item ibi fuit mundatus
Naaman leprosus, qui significat mundatum a peccatis in Baptismo.
Item quia ipsa interpretatio convenit Baptismo; interpretatur enim
descensus; et significat humilitatem, quam homo debet habere in
Baptismo; I Petr. II, 2: quasi modo geniti infantes,
rationabile, et sine dolo, lac concupiscite. Tertium ponitur ibi
confitentes peccata sua. Causa quare confessio est inducta, supra est
ostensa, quia de necessitate salutis; Iac. V, 16: confitemini
alterutrum peccata vestra. Et dicit Glossa, quod ideo inducta est,
ut homo habeat erubescentiam. Sed sciendum quod erubescentia est causa
concomitans, sed principalis est propter virtutem clavium: nullus enim
posset ligare, vel solvere, nisi sciret quid ligandum, vel solvendum
esset. Unde sicut nullus potest amovere necessitatem clavium, ita
nullus posset amovere confessionem vocalem. Sed quaeritur, an
accedens ad Baptismum confiteri teneatur. Videtur quod non indigeat
virtute clavium, cum omnia dimittantur peccata in Baptismo. Sed
dicendum, quod tenetur saltem in generali; et hoc facit quando
abrenuntiat Satanae, et omnibus pompis eius: in hoc enim profitetur
se esse Satanae obligatum. Videns autem multos. Ostenso quod multi
a Ioanne baptizabantur, hic agit de instructione eorum. Et circa hoc
duo facit: primo ponuntur qui sunt qui instruantur; secundo ponitur
eorum instructio, ibi quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Dicit ergo videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum.
Sciendum quod apud Iudaeos sunt aliquae sectae, inter quas istae duae
erant praecipuae. Pharisaei enim dicebantur quasi a communi vita
divisi, propter suas observantias. Isti in multis bene dicebant,
tamen deficiebant, quia, ut dicitur, omnia provenire ex necessitate
ponebant. Alii, scilicet Sadducaei, dicebantur iusti propter
quasdam speciales observantias legis; qui non recipiebant prophetas,
nec dicebant animas post corruptionem corporis resuscitari, nec
spiritum esse. Utrique autem ex ipso nomine notabantur, quia Phares
divisionem significat, quae opponitur caritati. Et hi omnino erant
divisi ab aliis, quasi haberent superabundantem spiritum sanctum: hoc
enim bonum esset. Alii etiam, scilicet Sadducaei, sibi iustitiam
usurpabant; contra quos Rom. X, 3: ignorantes enim iustitiam
Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti.
Et tamen quamvis magis iusti apparerent, tamquam ad magistrum, ad
Ioannem veniebant; Is. XLIX, 7: reges videbunt, et
consurgent principes, et adorabunt propter dominum, quia fidelis est,
et sanctum Israel, qui elegit te. Isti ergo hic convenienter
instruuntur. Unde quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Et
notandum quod instructio debet variari secundum conditiones auditorum.
Simplicibus enim sufficit ea quae ad salutem pertinent breviter loqui;
sed sapientibus debent singula explicari; quod innuit apostolus I
Cor. III, v. 1: non potui vobis loqui tamquam spiritualibus sed
quasi carnalibus. Ita fecit Ioannes: breviter turbas admonuit de
poenitentia, et annuntiavit regnum caelorum. Ista duo hic explicat
per singula Pharisaeis. Unde primo exhortatur ad poenitentiam;
secundo nuntiat de appropinquatione regni caelorum, ibi ego quidem
baptizo vos et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit inductivum
ad poenitentiam; secundo removet ea quae possent a poenitentia
retrahere, ibi et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus
Abraham. Circa primum duo facit: primo ponit inductionem ad
poenitentiam; secundo ponit perfectae poenitentiae modum, ibi facite
ergo fructum dignum poenitentiae. Duo autem sunt quae inducunt ad
poenitentiam: recognitio proprii peccati; Is. LVIII, v. 1:
annuntia populo meo scelera eorum: secundo timor divini iudicii. Ista
duo annuntiat Ioannes. Unde dicit progenies viperarum. Et
notandum, quod in sacra Scriptura dicitur filius alicuius ad
imitationem; Ez. XVI, v. 45: pater vester Amorrhaeus; Io.
VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis, et desideria patris
vestri vultis facere. Isti similes erant viperis; et ideo dicit
progenies viperarum. Et sunt similes in tribus, secundum
Chrysostomum. Natura enim illius est, quando mordet aliquem,
recurrere ad aquam; et si invenit non moritur, alias moritur. Unde
Ioannes perpendens intentionem eorum, quare veniebant ad aquam
Baptismi, dixit progenies viperarum. Sed quomodo venenati veniebant
ad Baptismum? Quia Ioannes promittebat remissionem peccatorum, unde
faciebat intrare aquam deponentem pravam intentionem, ideo dicit agite
poenitentiam (...) et baptizabantur ab eo. Secunda proprietas est
quod nascendo occidit parentes; unde dicitur quasi vi pariens, et isti
similiter. Infra XXIII, 31: quem prophetarum non occidistis?
Tertia ratio est, quia est pulchra exterius, interius habens
venenum: isti etiam pulchri sunt exterius quadam simulata iustitia,
interius habentes peccata; infra XXIII, 27: vae vobis quia
similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus
speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia;
et secundum hoc progenies viperarum sonat in malum. Ambrosius exponit
aliter, et dicit, quod prudentia serpentibus adscribitur; inf. X,
16: estote prudentes sicut serpentes. Unde Ioannes, commendans
eos de prudentia, quia veniebant ad Baptismum, dicit progenies
viperarum. Primum ergo quod inducit ad poenitentiam est recognitio
proprii peccati; secundum est timor divini iudicii; Prov. XV,
27: per timorem domini declinat omnis a malo; Iob XIX, 29:
scitote esse iudicium. Et hoc est, quod dicit quis demonstravit vobis
fugere a ventura ira? Et sciendum quod Ambrosius et Chrysostomus
exponunt de praeteritis, Rabanus de futuris; unde dicit quis
demonstrabit? Et secundum Ambrosium sic: progenies etc., quasi
diceret: quis demonstravit, ut recederetis a malo? Quasi dicat:
nullus, nisi Deus. Ps. LXXXIV, 8: ostende nobis, domine,
misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Secundum
Chrysostomum, sic: progenies viperarum, quia retinent voluntatem
peccati, quis demonstravit vobis fugere, sicut vos vultis? Non,
quia dixit Isaias I, 16: lavamini, et mundi estote, auferte
malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Non, quia dixit David,
Ps. l, 4: amplius lava me, domine, ab iniquitate mea, et a
peccato meo munda me; et post: sacrificium Deo spiritus
contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Rabanus de futuro sic, quasi diceret: bonum est quod agatis
poenitentiam, quia aliter quis demonstrabit? Ps. CXXXVIII,
7: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Ira de Deo
non accipitur pro affectu mentis, sed pro effectu: unde eius ira est
ultio. Praemissis his duobus ducentibus ad poenitentiam, consequenter
concludit Evangelista facite ergo fructum dignum poenitentiae. In
arbore fructus sunt post flores, et si flores non sequantur fructus,
arbor illa nihil valet. Flos enim quidam poenitentiae apparet in
contritione, sed fructus est in executione. Eccli. XXIV, 23:
flores mei fructus honoris et honestatis. Et notandum quod alius est
fructus iustitiae, et alius poenitentiae: plus enim requiritur a
poenitente, quam ab eo, qui non peccat. Est autem triplex fructus
dignus poenitentiae. Primus est ut puniat in se, quod commisit, et
hoc iudicio sacerdotis. Ier. XXXI, v. 19: postquam
convertisti me, egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi,
percussi femur meum: idest carnem meam afflixi. Secundus est ut
fugiat peccata, et occasiones peccati, unde dicitur, quod satisfacere
est causas peccatorum excidere. Eccli. XXI, 1: fili,
peccasti? Ne adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi
dimittantur et cetera. Quasi a facie colubri fuge peccatum, Eccli.
c. XXI, 2. Tertius est, ut tantum studeat ad bene agendum,
quantum studuit ad peccandum. Rom. VI, 19: humanum dico propter
infirmitatem carnis nostrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra
servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete
membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Consequenter
excludit impedimentum poenitentiae, cum dicit et ne velitis dicere
intra vos: patrem habemus Abraham. Duplex impedimentum est
poenitentiae. Praesumptuositas de se, et desperatio de divino
iudicio. Primo removet primum; secundo secundum, ibi iam enim
securis ad radicem arborum posita est. Circa primum duo facit: primo
excludit impedimentum; secundo assignat rationem, ibi dico enim
vobis. Dicit ergo et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus
Abraham. Isti secundum carnem erant de genere Abrahae: unde
poterant credere, quod quantumcumque peccarent, Deus misereretur eis
propter Abraham; Ex. XXXII, 11: cur, domine, irascitur
furor tuus? Et post: recordare Abraham, Isaac, et Iacob servorum
tuorum et cetera. Et ideo excludit hoc Ioannes: et ne velitis
dicere. Et est modus loquendi; quasi diceret, non dicatis hoc, quia
non valebit vobis. Rom. IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi
filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine et
cetera. Isti enim multum gloriabantur de Abraham, sed dominus dicit
Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae
facite. Contra tales dicit Chrysostomus: quid prodest ei quem mores
deturpant, generatio clara? Et est etiam hoc in spiritualibus.
Consequenter assignat rationem dico enim vobis, magis est enim magnum
imitari patrem, quam nasci ex eo, potens est Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahae. Legitur Iosue IV quod quando populus
Israel transivit Iordanem siccis pedibus, in memoriam miraculi,
mandavit Iosue, quod extraherentur duodecim lapides ex fundo
fluminis, et ponerentur extra, et duodecim de lapidibus exterioribus
ponerentur intus. Ioannes autem in illo loco baptizans, eos
ostendit. Potest autem intelligi dupliciter. Ad litteram primo: hoc
enim est primum fidei fundamentum, credere omnipotentiam Dei; Iob
c. XLII, 2: scio quia potes, et nulla te latet cogitatio. Vel
possumus intelligere per lapides gentiles, qui dicuntur lapides propter
duo: primum quia lapides adorant; secundo propter duritiem. Et licet
lapides sint duri, tamen diu conservant impressionem: et licet etiam
aedificium ex eis factum tarde fiat, tamen forte est, et durabile.
Unde gentiles quamvis fuerint duri ad recipiendum fidem Christi,
tamen tenuerunt fortiter. Hoc significatur Ez. XI, 19: auferam
a vobis cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et
spiritum meum ponam in medio vestri. Secundum autem Hieronymum in
verbis istis videtur reducere ad memoriam prophetiam Is. LI, 2:
attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos et
cetera. Nominat enim petram Abraham propter impotentiam generandi,
et Saram propter sterilitatem; quasi dicat: Deus, qui fecit
potentem Abraham, et foecundam Saram potens est de lapidibus istis
suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita
est. Possent enim dicere: nec credimus quod aliqua ira superveniat
nobis; et ideo hoc removet dicens iam enim. Unde primo ponit
iudicium; secundo ponit sententiam iudicii. Dicit ergo iam enim et
cetera. Dupliciter enim aliqui poenitere nolunt: ex desperatione
iudicii, quia non credunt iudicium esse; Eccli. V, 1: ne
dixeris: est mihi sufficiens vita; Iob XIX, 29: fugite a facie
gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse
iudicium. Aliqui autem ex mora; II Petr. III, 9: non tardat
Deus promissionem suam, sicut quidam aestimant, sed patienter agit
propter nos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam
reverti. Sed utramque Ioannes excludit. Primo primam, cum dicit
iam enim securis; secundo secundam, cum dicit posita est; quasi
dicat, non tardabit. Et tripliciter intelligitur hoc. Chrysostomus
dicit, quod per securim intelligitur districtio divini iudicii, quae
quandoque per securim, quandoque per arcum, et gladium designatur;
Ps. VII, 13: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit,
arcum suum tetendit, et paravit illum. Hieronymus: per securim
praedicatio Evangelii intelligitur, quia sicut per doctrinam
Evangelii aliqui ducti sunt ad vitam, ita contemptores ad mortem.
Ier. XXIII, 29: nonne verba mea sicut ignis, et quasi
malleus conterens petram? Lc. II, 34: ecce positus est hic in
ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui
contradicetur et cetera. Iam enim securis ad radicem arborum posita
est; quasi dicat: in promptu est, ut veniat. Secundum Gregorium
per securim redemptor noster intelligitur, qui velut ex manubrio et
ferro, ex humanitate et divinitate constat; cuius humanitas, quia
patienter expectat, quasi tenetur: divinitas, quasi ferrum incidit.
Securis ergo ad radicem ponitur, quia iudicium fit per Deum et
hominem. Et dicit ad radicem propter duo, quia in radice fit
praecisio universalis, eius etiam quod est in ramis. Item quia quod a
radice exciditur, non germinat: quasi diceret: universalis erit
extirpatio malorum. Sequitur ergo, et ponit primo universalitatem
dicens omnis arbor; quasi dicat: tam Iudaeus quam gentilis; Rom.
II, 11: non est acceptatio personarum apud Deum. Item culpam,
quia non facit fructum, propter solam enim omissionem fit punitio;
infra XXV, v. 42: esurivi, et non dedistis mihi manducare.
Tertio ponit duplicem poenam: scilicet temporalem, excidetur,
scilicet ex hac vita; Lc. XIII, 7: ecce tres anni sunt, ex
quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide
ergo illam, et post: ut quid terram occupat? Et hoc est excidetur,
cum prosperitate terrena. Item ponit poenam aeternam, unde dicitur in
ignem mittetur; Is. ult., 24: vermis eorum non morietur, et
ignis eorum non extinguetur. Et inf. XXV, 41: ite,
maledicti, in ignem aeternum. Ego quidem baptizo. Supra Ioannes
exhortatus fuit ad poenitentiam explendam, modo intendit facere quod
frequenter dixerat, scilicet annuntiare regnum caelorum: et circa hoc
duo facit. Primo ponitur praeparatio ad regnum; secundo agitur de
praenuntiatione regni, ibi qui autem post me venturus est. Regnum
illud Christus est, de quo Lc. XVII, 21: regnum Dei intra
vos est. Praeparatio quidem est Baptismus; unde ego quidem, quod
mirabile est vobis, baptizo, in aqua sola, scilicet quia sum purus
homo. Unde non poterat nisi corpus lavare, nec poterat dare spiritum
sanctum, cum nondum esset solutum pretium pro peccato; Hebr. IX,
v. 22: non enim fit remissio sine sanguine. Item spiritus sanctus
nondum descenderat, nec Christus tactu suae carnis aquam
sanctificaverat. Quare ergo baptizabat? Propter tria. Primo, ut
praeveniret Christum, baptizando; Lc. I, 76: praeibis ante
faciem domini parare vias eius. Secundo, ut congregatis hominibus
haberet opportunitatem praedicandi de Christo; Io. I, 31: ut
manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
Tertio, ut ad Baptismum Christi praepararet. Unde consuetudo est
in Ecclesia, ut prius catechumeni fiant qui baptizari debent,
scilicet ut fiat quaedam praeparatio, et accipiant quoddam signaculum,
per quod idonei reputantur: et hoc est quod dicit, ego baptizo, ut
scilicet sciatis vos aptos esse, qui a Christo baptizari intenditis.
Nota, quod Magister in IV Sent. dicit, quod baptizati a Ioanne
non baptizabantur a Christo, nisi illi qui ponebant spem suam in
Ioanne. Sed hoc falsum est; unde dicit ipse vos baptizabit. Item
nota, quod Augustinus movet quaestionem. Si post Baptismum Ioannis
rebaptizabantur, quare non rebaptizabantur post Baptismum
haereticorum? Dicendum, quod Ioannes baptizabat in persona sua;
haeretici in persona Christi; unde Baptismus Christi iudicandus
est. Consequenter agitur de regno. Et primo ostendit dignitatem
ipsius; secundo officium eius, ibi ipse vos baptizabit. Dicit ergo
qui post me venit, nascendo, baptizando, praedicando, moriendo, ad
Inferos descendendo. Sed hic de duobus tantum loquitur, videlicet de
praedicatione et Baptismo; unde dicit qui post me venit, ad
baptizandum et docendum; Lc. I, 17: ipse praecedet ante illum in
spiritu et virtute Eliae. Fortior me est, et fortior eius
Baptismus; I Reg. II, 2: non est sanctus ut est Deus; Iob
IX, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et ne sic
credatur quod sit comparatio inter eos, dicit cuius non sum dignus
calceamenta portare; quasi dicat: incomparabiliter me dignior est, ut
exponit Chrysostomus, ita ut ei officium non debeam exhibere. Sed
sciendum quod in aliis tribus Evangeliis non est sic: quia illic
dicitur solvere, hic portare. Unde dicit Augustinus quod Ioannes
voluit tantum suam humilitatem, et Christi excellentiam ostendere, et
tunc idem significatur in omnibus. Unde dicit, quod hoc fuit per
spiritus sancti inspirationem, quod in talibus Evangelistae dissonent
in verbis, ut documentum accipiamus, quod non mentimur, si eumdem
sensum cum aliis loquimur, quamvis non eadem verba dicamus. Si vero
mysticum aliquid significare voluit, tunc differentia est in verbis
Matthaei et aliorum: et possunt in corrigia calceamenti duo
significari, quia per calceamentum humanitatem; Ps. LIX, 10:
in Idumaeam extendam calceamentum meum. Corrigia est unio, qua
humanitas ligata est divinitati. Et quia non reputabat se sufficientem
ad explicandum mysterium unionis, ideo dicit cuius non sum dignus
calceamenta portare. Vel mos erat apud Iudaeos, Deut. XXV,
9, quod si quis nollet accipere uxorem fratris sui, deberet solvere
corrigiam ab illo, qui uxorem accipiebat. Sponsa Christi Ecclesia
est. Tunc ergo Ioannes reputabat se indignum esse accipere sponsam
Christi. Vel aliter secundum Hilarium. Calceamentum portant quippe
nuntiatores humanitatis Christi per mundum; quod fuit reservatum
apostolis; Is. LII, 7: quam pulchri super montes pedes
annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis
salutem. Ergo Ioannes dicit se non esse dignum portare calceamentum
quod apostolis erat reservatum: maius enim officium est evangelizare,
quam baptizare; I Cor. I, 17: non misit me Christus
baptizare, sed evangelizare. Numquid ergo maiores apostoli Ioanne?
Non merito, sed officio novi testamenti. Et secundum hunc sensum
dicitur infra XI, 11: qui minor est in regno caelorum, maior est
illo. Vel aliter secundum Chrysostomum. Pedes sunt apostoli, et
alii eius famuli, inter quos Ioannes erat. Calceamentum est
infirmitas eorum: quia sicut decor pedum non cognoscitur quamdiu
teguntur calceamento, ita decor apostolorum; II Cor. XII, 9:
libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus
Christi. Cuius non sum dignus calceamenta portare: quia nec ipse,
nec apostoli se dignos reputant, ut sint ministri Evangelii Christi;
II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad
Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex
nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Si ergo diversa
significat secundum mysterium, quid horum dixit Ioannes? Dicendum,
secundum Augustinum, quod si verba Ioannis ad diversa referuntur,
sic utrumque dixit. Vel quod Ioannes turbis praedicans quandoque
dixit illud, quandoque aliud. Consequenter agit de officio Christi.
Et primo de officio baptizandi; secundo de officio iudicandi, ibi
cuius ventilabrum in manu sua. Dicit ergo ipse vos baptizabit in
spiritu sancto et igni. Multi libri habent et ignis. Sed loquuntur
more Graecorum, qui carent ablativo. Et dicit spiritu sancto et
igni: in quo datur intelligi quod Baptismus Christi habet amplius
quam Baptismus Ioannis, quia addit super illud, quia Christus in
aqua et spiritu; Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua
et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed nota
quod, cum dicit baptizabit vos in spiritu sancto, insinuat habendam
esse affluentiam spiritus sancti, quam habentes totaliter abluuntur;
Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto. Insinuat
etiam facilem immutationem. Et igni. Istud multipliciter exponitur.
Hieronymus dicit, quod idem designatur per spiritum sanctum et ignem;
Lc. XII, v. 49: ignem veni mittere in terram, et quid volo
nisi ut accendatur? Idest spiritum sanctum. Et ideo etiam in igne
apparuit; Act. II, v. 3: et apparuerunt illis dispartitae
linguae tamquam ignis. Secundum Chrysostomum per ignem significatur
praesens tribulatio, quae purgat peccata; Eccli. XXVII, 6:
vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Sed sciendum, quod dicit, istud Baptisma esse necessarium, quia
Baptismus spiritus sancti continet mentem, ne vincatur a
tentationibus, sed non totaliter tollit germina carnis: et ideo
necessaria est tribulatio, quia caro tunc attrita non germinabit
concupiscentiam. Necessarius ergo est ignis qui reficiat carnem. Vel
per ignem intelligitur purgatio futura in Purgatorio; I Cor.
III, 13: quale sit opus, ignis probabit. Hilarius autem
exponit de igne Inferni, et dicit quod duo intendit in hoc quod
dicit, ipse vos baptizabit spiritu sancto et igni, salutem scilicet
quam efficit in praesenti et in futuro. In futuro purgabit per ignem
Inferni, inquantum attrahet malos; et hoc consonat ei quod sequitur,
paleas autem comburet igni inextinguibili. Consequenter agitur de
iudiciaria potestate cuius ventilabrum in manu eius. Et primo tangitur
iudiciaria potestas; secundo iudicii effectus; tertio iudicii modus.
Dicit ergo cuius ventilabrum, et utitur similitudine. Area dicitur
Ecclesia; fruges, fideles, qui congregabuntur per Angelos; Lc.
c. X, 2: rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem
suam; Io. IV, 34 qui misit me ut perficiam opus eius.
Ventilabrum, iudiciaria potestas Christi, quae discernet triticum a
paleis; Io. V, 22: pater omne iudicium dedit filio; Act. X,
42: ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Permundabit, idest perfecte mundabit. Primo per tribulationes quae
sunt quasi quidam ventus, qui si non est, paleae sunt cum tritico:
ita etiam quamdiu sunt in Ecclesia, non discernuntur boni a malis; et
sicut per minorem ventum paleae tenues expelluntur, et per fortem
grossae, ita in Ecclesia, si crescat tribulatio, etiam qui firmi
videntur, cadunt; Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in
tempore tentationis recedunt. Secundo per sententias praelatorum,
quando scilicet excommunicantur; I ad Cor. V, 13: auferte malum
ex vobisipsis. Tertio in die iudicii, quando segregabuntur boni a
malis; infra XXV, 32. Congregabit in horreum suum, scilicet
Paradisi, triticum, idest electos; Ps. CV, 47: salvos nos
fac, domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Paleas
autem comburet. Et nota quod differentia est inter paleas et zizania:
aliud enim est semen palearum et zizaniorum, quia palearum est idem
semen cum tritico. Unde per zizania possumus intelligere
schismaticos, qui non communicant nobiscum in sacramentis; per
paleas, fideles, licet malos. Sed utrique igni comburentur. Igni
inextinguibili; Is. ultim., 24: ignis eorum non extinguetur.
Et dicit inextinguibili, ad differentiam ignis Purgatorii. De hoc
igne infra XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum et
cetera.
|
|