|
Supra introduxit Evangelista Ioannem baptizantem, nunc introducit
Christum ad Baptismum Ioannis venientem: et circa hoc duo facit.
Primo ponit ea quae praecesserunt Baptismum; secundo consequentia ad
Baptismum, ibi baptizatus autem Iesus. Circa primum ponuntur
quatuor. Primo mira Christi humilitas; secundo humilitatis
admiratio; tertio Christi satisfactio admirationi; quarto Ioannes
satisfactioni consentit. Secundum ibi Ioannes autem prohibebat eum;
tertium ibi respondens autem Iesus; quartum ibi tunc dimisit eum.
Circa primum quatuor ponuntur: tempus, personae, loca et officium.
Tempus, cum dicit tunc, scilicet Ioanne lumen suum habente. Sicut
enim sol oritur adhuc apparente Lucifero, ita Christus Ioanne
praedicante et baptizante, Lc. III, 21. Iob XXXVIII,
32: numquid producis Luciferum in tempore suo, et vesperum super
fines terrae consurgere facis? Vel tunc quando Christus fuit in
trigesimo anno, Lc. III, 23, ut daret intelligi quod officium
praedicationis, et praelationis non debet aliquis sumere ante perfectam
aetatem. Vel tunc quando secundum cursum aliorum multa peccata poterat
perpetrasse. Unde noluit statim baptizari, sed multo tempore legem
servavit, quasi constitutus sub lege, et ut Iudaei non haberent
causam scandali, quia non venit solvere legem, infra V, 17. Sed
posset alicui videri, quod ideo Christus terminasset legem, quia non
potuisset legem implere; et ideo voluit diu observare; et ideo non ita
cito baptizatus est. Ponuntur personae, cum dicitur venit Iesus ad
Ioannem, dominus ad servum, creator ad creaturam; infra XI,
29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Loca a
Galilaea. Ista mystice conveniunt baptizatis, quia Galilaea
significat transmigrationem: oportet enim baptizatos transmigrare de
vitiis ad virtutes; I Petr. II, v. 1: deponentes omnem
malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes
detractiones. Item, in Iordanem. Iordanis interpretatur
descensus, et significat humilitatem, quae debet esse in baptizando ad
gratiam percipiendam; Iacob. IV, 6: humilibus autem dat
gratiam. Ponitur officium ut baptizaretur. Deus voluit baptizari a
Ioanne quatuor rationibus. Primo ut Baptismum Ioannis
conservaretur, quia illi aliqui detrahebant, infra XXI, v. 24.
Secundo, ut suo tactu totam consecraret aquam; et ideo Baptismus
dicitur fieri de fontibus salvatoris; Is. XII, 3: haurietis
aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Tertio, ut demonstraret in se
veram conditionem hominis, quia sicut fuit in similitudinem carnis
peccati, Rom. VIII, 3, ita voluit mundari quasi peccator.
Quarto, ut aliis imponeret necessitatem baptizandi: prius enim voluit
servare quae imposuit; Act. I, 1: coepit Iesus facere et
docere, contra illos de quibus infra XXIII, 4: alligant onera
gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem
suo nolunt ea tangere. Consequenter ponitur admiratio. Et nota
tria. Primo enim Ioannes recusat honorem sibi oblatum; secundo
confitetur suam humilitatem; tertio suam infirmitatem. Secundum ibi
Ioannes autem prohibebat eum; Eccli. VII, 4: noli quaerere ab
homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Tertium ibi ego a te
debeo baptizari. Cognoscebat enim quod interius baptizaret; et ideo
dicit baptizari idest ab originali peccato mundari: ita dicit Glossa.
Sed contra, quia erat sanctificatus in utero. Sed dicendum quod ante
adventum Christi aliqui quodammodo mundati sunt quantum ad infectionem
personae per circumcisionem, et huiusmodi; sed quantum ad culpam et
infectionem totius naturae nullus mundatus fuit ante passionem
Christi. Et tu venis ad me? Ps. CXXXVIII, 6: mirabilis
facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.
Consequenter ponitur Christi satisfactio. Nota quod Ioannes unum
fecerat, quia prohibebat; et duo dixerat: ego a te debeo baptizari,
et tu venis ad me? Et tamen Christus ad unum non respondit, ad hoc
scilicet ego a te; sed respondit ad hoc quod prohibebat: unde sine
modo. Et dicit modo, quia, secundum Chrysostomum, Ioannes
postmodum baptizatus est a Christo, non solum Baptismo flaminis, sed
etiam aquae. Vel sine modo, hoc dicit, quia postmodum baptizatus est
Ioannes Baptismo spiritus sancti. Vel sine modo, ut baptizer
Baptismo aquae, quia alio Baptismo habeo baptizari, scilicet
Baptismo passionis; Lc. XII, v. 50: Baptismo habeo
baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Et isto etiam
Ioannes baptizatus est a Christo, inquantum mortuus est pro
iustitia, quod idem est quod mori pro Christo. Vel sine modo,
quando gero formam servilem, implere me humilitatis officium: quia
quando apparebo gloriosus, tunc baptizabo te Baptismo gloriae.
Consequenter respondet Christus admirationi, et dicit sic enim decet
nos implere omnem iustitiam. Quod exponitur tripliciter. Primo sic
decet nos implere omnem iustitiam, scilicet per Baptismum: futurum
enim erat, quod Christus impleret omnem iustitiam, et legis, et
naturae; sed voluit per istam viam implere, quia sine Baptismo non
impletur; Io. III, 3: nisi quis natus fuerit denuo, non potest
videre regnum Dei et cetera. Remigius sic exponit: sic enim decet
nos implere omnem iustitiam. Decet me dare exemplum huius sacramenti,
in quo datur plenitudo omnis iustitiae, quia datur plenitudo gratiae et
aliarum virtutum; Ps. LXIV, 10: flumen Dei repletum est
aquis, scilicet gratiarum. Vel sic: sic enim decet etc., idest,
decet me habere perfectam humilitatem. Primus gradus est non praeferre
se pari, et subiicere se maiori, quod quidem est necessitatis.
Secundum cum subiicit se aequali. Perfecta autem, quando praelatus
se subiicit inferiori: et hoc est sic enim decet etc., idest
perfectam humilitatem implere. Sed cum esset inter eos talis
altercatio, Christus vicit. Unde tunc dimisit eum etc., hoc est
permisit ut ab eo baptizaretur. Glossa: vera est humilitas quam non
deserit obedientia: pertinaciter enim resistere, superbiae est. I
Reg. XV, 23: quasi scelus idololatriae nolle acquiescere: sic
enim laudantur Ieremias et Moyses qui finaliter consenserunt.
Consequenter cum dicit baptizatus autem Iesus confestim ascendit de
aqua, ponuntur quatuor consequentia ad Baptismum. Et sciendum, quod
sicut Christus in suo Baptismo dedit exemplum baptizandi aliis, ita
in consequentibus Baptismum dedit intelligere quae nos consequamur.
Sunt autem quatuor consequentia, scilicet ascensus Christi, aperitio
caeli, apparitio spiritus sancti, et protestatio patris. Primum ibi
baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua. Et ad litteram hoc
dicit, quia fluvius habebat alveos altos. In hoc tamen significatur,
quod illi qui baptizantur ascendunt per bona opera. Et dicit statim,
quia immediate baptizati in Christo induunt Christum; Gal. III,
27: quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum
induistis. Item adipiscuntur haereditatem caelestem; I Petr. I,
3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem in haereditatem
incorruptibilem: et hoc est et aperti sunt caeli. Hoc non est
intelligendum corporaliter, sed imaginaria visione. Et aperti sunt ei
caeli. Et significat hoc quod humano generi clausum erat caelum per
peccatum; Gen. III, 24: et collocavit ante Paradisum
voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad
custodiendam viam ligni vitae. Dicitur quod posuit Seraphim, sed
apertum est per Christum. Sed quaeritur, quare aperti sunt ei
caeli, cum semper fuerint ei aperti? Et dicendum, secundum
Chrysostomum, quod Evangelista loquitur secundum communem modum
locutionis, quia merito Baptismi eius aperti sunt nobis: sicut rex
amico suo petenti pro alio gratiam, dicit: concedo hoc vobis. Et
sciendum quod tria sunt hominum genera, qui statim ad caelum evolant
post mortem: baptizati, ut hic; martyres, unde Act. c. VII,
56: ecce video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris
virtutis Dei, et qui peregerunt poenitentiam, Act. X, 19
dicitur quod Petro oranti apertum est caelum. Consequenter ponitur
apparitio spiritus sancti; unde et vidit spiritum Dei descendentem
sicut columbam, et venientem super se. Hoc est quod competit
baptizatis, qui accipiunt spiritum sanctum in se; Io. III, v.
6: quod natum est ex spiritu, spiritus est, idest spiritualis est.
Et vidit, non imaginaria visione, alias ipse solus vidisset,
spiritum Dei, idest columbam. Et sciendum, quod nihil corporale
dicitur de Deo secundum substantiam suam, sed vel per imaginariam
visionem, Is. VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum
et elevatum etc., vel per significationem, I cor c. X, 4: petra
autem erat Christus, vel per assumptionem in unitatem personae, Io.
I, 14: verbum caro factum est. Nullo autem istorum modorum
spiritus sanctus dicitur columba. Quod non per imaginariam visionem,
patet, quia communiter ab omnibus visa est. Non per significationem,
quia non primo extiterat. Non per assumptionem in unitatem personae.
Et ideo est quartus modus, qui est quando de novo formatur aliqua
species ad repraesentationem divinorum effectuum, sicut in Ex.
III, 2 apparuit dominus in igne et rubo; et in legislatione, in
fulgure et in tonitruo, Ex. XIX, 16. Unde columba fuit ad
repraesentandam influentiam spiritus sancti: et hoc est et vidit
spiritum Dei descendentem. Apparuit autem in specie columbae propter
quatuor. Primo propter caritatem; columba enim est animal amorosum.
Chrysostomus: alia dona habet etiam servus Diaboli in simulatione,
quae habet servus Dei in veritate: solam caritatem sancti spiritus non
potest immundus spiritus imitari. Cant. V, 2: aperi mihi, soror
mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Secundo propter
innocentiam et simplicitatem; infra X, 16: estote prudentes sicut
serpentes, et simplices sicut columbae. Tertio quia habet gemitum pro
cantu; et homo sanctificatus per spiritum sanctum debet gemere pro
peccatis; Nahum II, 7: et ancillae eius minabantur, gementes ut
columbae. Quarto propter foecunditatem. Unde etiam praecipiebatur in
lege, ut offerrent columbam: et hoc convenit baptizatis, quia, sicut
dicit Io. III, 6: quod natum est ex spiritu, spiritus est.
Descendentem sicut columbam. Semper emanatio donorum divinorum a Deo
in quacumque creatura est per descensum, quia creatura non potest
recipere nisi per descensum in illam; Iac. I, 17: omne datum
optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre
luminum. Et venientem super se. Nota. Missio visibilis semper est
signum missionis invisibilis: et significat aut gratiam de novo
acceptam, aut augmentum gratiae: sicut in apostolis, quando in
linguis apparuit spiritus sanctus, significavit augmentum gratiae.
Item missio talis vel significat gratiam tunc factam, aut prius
factam. In Christo autem non significavit novum effectum, quia ab
instanti conceptionis suae fuit plenus gratia et veritate; sed gratia
quae fuit ante super se, fuit inquantum homo, non inquantum Deus.
Consequenter cum dicit et ecce vox de caelo dicens, ponitur
protestatio patris hic est filius meus. Nota quod Baptismus non solum
facit spirituales, sed etiam filios Dei; Io. I, 12: dedit eis
potestatem filios Dei fieri. Et sciendum quod ista vox quasi exprimit
illud, quod columba significavit. Dilectus, non sicut aliae
creaturae, Sap. II, 13, sed tamquam filius naturalis; Io.
V, 20: pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse
facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Hoc
etiam significat Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es
tu, ego hodie genui te. Sed quia sancti etiam diliguntur ab eo,
addit filius, per quod distinguit filium, secundum unum intellectum,
ab aliis. In quo mihi complacui. In quocumque enim relucet bonum
alicuius, in illo aliquid complacet sibimet, sicut artifex sibi
complacet in pulchro artificio suo, et sicut si homo videat suam
pulchram imaginem in speculo. Bonitas divina est in qualibet creatura
particulari; sed numquam tota perfecta nisi in filio et spiritu
sancto; et ideo totum non complacet sibi nisi in filio, qui tantum
habet de bonitate quantum pater: et hoc est in quo, idest, ego
complaceo mihi in ipso; Io. III, 35: pater diligit filium, et
omnia dedit in manu eius. Sed nota quod contrarietas quaedam videtur
esse inter istum Evangelistam, et alios, quia Marcus I, 11 et
Lucas III, 22 dicunt, tu es filius meus dilectus; Matthaeus
vero, est filius meus dilectus, et: in te. Sed eadem est
sententia, quia quod dicitur tu es, hoc directe videbatur dici ad
Christum; sed dicebat propter alios, quia Christus certus erat de
dilectione patris. Et ideo Matthaeus expressit intentionem dicentis,
et dicit hic est et cetera. Unde demonstrat quasi aliis dictum esse;
ita dixit Augustinus. Item quaeritur, quare Matthaeus et Marcus
dicunt in quo mihi, Lucas vero, in te. Augustinus dicit quod pater
in filio complacet sibi, et hominibus. Propter hoc ergo quod dicitur
in quo, significat quod complaceat sibi in hominibus. Unde complaceat
aliis mihi, idest ad honorem meum, quia aliqui videntes filium,
glorificaverunt patrem. Vel secundum utrumque sensum: in quo mihi
complacui, idest placitum meum fuit implere salutem hominum: et hoc
est in te, idest per te. Et nota quod in isto Baptismo non solum
repraesentatur finis et fructus, sed etiam forma Baptismi, quae est,
in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, infra. Filius enim
fuit in carne, pater in voce, spiritus sanctus in columbae specie.
Et nota quod hoc quod seorsum fuit, non pertinet ad divisionem
operationis personae de Trinitate, cum, sicut est communis essentia,
ita operatio; sed hoc dicitur propter appropriationem quamdam, quia
tota Trinitas illud et columbam creavit, et carnem creavit; sed
referuntur ista ad diversas personas.
|
|