|
Supra ostensum est, quod Christus se praeparavit ad doctrinam,
Baptismum accipiendo; nunc autem tentationem superando. Circa hoc
duo facit: primo ponitur victoria, quam de tentatione habuit;
secundo, quomodo discipulos ad doctrinam audiendam vocavit, ibi
ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae. Circa primum tria facit:
primo praemittit quaedam praeambula de tentatione; secundo ponitur
tentationis insultus, ibi et accedens tentator dixit; tertio
victoria, ibi tunc reliquit eum Diabolus. Ponuntur autem tria
praeambula, scilicet locus, ieiunium et famis experientia. Quantum
ad primum quatuor tanguntur: tempus et locus, ductor et finis huius
ducatus. Tempus tunc, quando scilicet iam declarabatur voce paterna
quod esset filius Dei. In quo dat intelligi, quia illis tentatio
imminet, qui efficiuntur filii Dei per Baptismum; Eccli. II,
1: fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et
praepara animam tuam ad tentationem. Istud desertum erat inter
Ierusalem et Iericho, ubi multi occidebantur, de quo Lc. X, v.
30: homo quidam descendit ab Ierusalem in Iericho, et incidit in
latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt,
semivivo relicto. Et nota quinque rationes, quare quis post acceptam
spiritualem gratiam tentatur. Prima ut accipiat experimentum suae
iustitiae; Eccli. XXXIV, 9: qui non est tentatus, qualia
scit? Secundo ad reprimendam superbiam; II Cor. XII, 7: ne
magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis
meae, Angelus Satanae qui me colaphizet et cetera. Tertio ad
confundendum Diabolum, ut sciat quanta sit virtus Christi, ut
superare non possit. Huius exemplum habetur Iob I, 8: numquid
considerasti servum meum Iob? et cetera. Quarto, ut fortior
reddatur, sicut milites fortes redduntur per experientiam; Iudic.
III: quare voluit dimittere hostes cum filiis Israel? Quinto, ut
suam dignitatem cognoscat: quia quando Diabolus aggreditur aliquem,
hoc cedit ad honorem, quia Diabolus sanctos aggreditur; Iob XL,
10: cibus eius foenum (...), et habet fiduciam quod influat
Iordanis in os eius. Sequitur de loco tunc ductus est Iesus in
desertum. Hoc convenit praecedentibus et subsequentibus: quia
conveniens fuit quod post Baptismum desertum intraret. Hoc
significatur in populo Israelitico, qui post transitum maris rubri,
qui fuit figura Baptismi, in terram promissionis venit per desertum et
solitudinem: ita baptizati vitam solitariam et quietam debent
quaerere, corpore mundum derelinquendo, vel mente; Osee II, v.
14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Ps. LIV,
8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Conveniens enim
erat ut exiret in desertum, quasi ad singulare certamen cum Diabolo.
Chrysostomus: ille in desertum vadit, qui exit extra fines (idest
voluntatem) carnis et mundi, ubi non est locus tentationis. Quomodo
enim de libidine tentatur, qui tota die est cum uxore? Sed qui non
exeunt a voluntate carnis et mundi, non sunt filii Dei, sed filii
Diaboli, qui etiam uxorem propriam habentes, appetunt alienam; sed
filii Dei habentes spiritum sanctum ducuntur in desertum, ut tententur
cum Christo, de quo sequitur: ductus est a spiritu, intellige
sancto. Sed ille qui ducit, maior est eo qui ducitur. Ergo spiritus
sanctus maior Christo. Respondendum: si referatur ad Iesum secundum
quod est filius Dei, sic est aequalis spiritui sancto. Et aliquis
potest alium ducere, vel imperio, et sic est maior: vel
exhortatione, et sic est par; Io. I, 40 s., Andreas duxit
Petrum ad Iesum; et sic ductus est Iesus. Hilarius refert ad
Christum, secundum quod homo: scilicet spiritus sanctus hominem quem
repleverat, exponit tentationi. Homines enim tunc ducuntur a spiritu
sancto, quando caritate moventur, sic quod non motu proprio moventur,
sed alieno, quia sequuntur impetum caritatis; II Cor. V, 14:
caritas Dei urget nos. Et sic filii Dei aguntur a spiritu sancto,
ut tempus huius vitae, quae plena est tentationibus Iob VII, 1:
tentatio est vita hominis super terram, transeant cum victoria per
Christi virtutem. Ipse enim tentari voluit, ut sicut morte sua vicit
nostram, sic tentatione sua superet omnes tentationes nostras; Hebr.
IV, v. 15: non habemus pontificem, qui non possit compati
infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine
absque peccato. Gregorius dicit, quod est triplex tentationis
gradus, scilicet per suggestionem, delectationem et consensum. Prima
ab extrinseco est, et potest esse sine peccato; secunda est ab
intrinseco, in qua incipit esse peccatum; quae quidem perficitur per
consensum. Primus gradus potuit esse in Christo, non alii. Et nota
quod Diabolus non fuisset ausus accedere ad tentandum Christum, nisi
prius Christus accessisset ad eum. Consequenter ponitur secundum
praeambulum, scilicet ieiunium et cum ieiunasset etc., quod convenit
et praeteritis, et futuris: praeteritis, quia convenienter aliquis
post Baptismum ieiunat, cum post Baptismum non sit otio vacandum,
sed exercendum in bonis operibus; Gal. V, 13: vos autem,
fratres, in libertate vocati estis; libertas autem vera non est
committenda carnali vitae. Item futuris competebat, ut is ieiunaret
quem Diabolus erat tentaturus, quia hoc genus Daemoniorum non
eiicitur nisi per orationem et ieiunium, inf. XVII, 20.
Quadraginta diebus. Ad litteram hoc intelligendum est. Et addit et
noctibus, ne crederent aliqui quod comedere liceret in nocte, sicut
Saraceni faciunt. Et sciendum quod hic numerus praefiguratur in
veteri testamento in Moyse et Elia, Ex. XXIV, 18, et III
Reg. XIX, 8. Et latet in hoc mysterium, quia numerus huiusmodi
consurgit ex denario ducto per quaternarium. Denarius significat
legem, quia in decem praeceptis tota lex continetur. Quaternarius
significat compositionem carnis, quia caro composita est ex quatuor
elementis. Quia igitur nos per suggestionem carnis transgredimur legem
divinam, iustum est ut carnem nostram affligamus diebus quadraginta.
Secundum autem Gregorium hic numerus est ad ieiunandum ab Ecclesia
institutus, quod per hoc decimas solvimus totius anni: a prima enim
dominica usque ad Pascha sunt triginta sex dies ieiunabiles, qui sunt
decima pars ipsius anni, sex diebus exceptis. Et ideo ab antiquo a
quibusdam addita fuit dies media, qui ieiunabant usque ad mediam noctem
sabbati sancti. Tertium additur, quia postea esuriit. Non legitur
hoc de Moyse et Elia, qui homines erant; sed Christus esurire
voluit, ut suam humanitatem demonstraret; quia aliter Diabolus ausus
non fuisset accedere ad tentandum eum; Phil. II, 7: in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Consequenter insultus tentationis ponitur; et est triplex. Primus de
gula; secundus de inani gloria; tertius de ambitione. Secundum ibi
tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Tertium ibi iterum
assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde. Circa primum duo
facit. Primo ponit insultum Diaboli; secundo quomodo Christus
respondit, ibi qui respondens et cetera. Et accedens tentator dixit.
Hoc enim poterat effici, ut ipse ad Iesum accederet in aliqua forma
corporea. Et est triplex tentatio, quia Deus tentat ut instruat;
Gen. XXII, 1: tentavit Deus Abraham. Quandoque homo ut
addiscat, sicut regina Saba tentavit Salomonem, III Reg. X,
1, ubi de ea dicitur, sed et regina Saba, audita fama Salomonis,
venit tentare eum in aenigmatibus. Diabolus tentat ut decipiat; I
Thess. c. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat.
Quicumque vult tentare de scientia, primo de communibus tentat.
Communia autem totius generis humani vitia sunt vitia carnis; et
praecipue gula. Item qui vult obsidere castrum, incipit a debiliori
parte; homo autem habet duas partes, carnalem et spiritualem.
Diabolus ex parte debiliori semper tentat: unde primo de vitiis
carnalibus tentat, sicut patet in primo parente, quem primo tentavit
de gula. Sed notanda est mira astutia in tentando: si filius Dei
es: ita enim directe de uno tentavit, quod ex obliquo de altero.
Unde in primo homine suadebat quod comederet de ligno, quod ad
peccatum carnale, scilicet gulae, directe pertinebat; sed latenter
inducebat ad superbiam et avaritiam, quae sunt peccata spiritualia;
unde dixit, et eritis sicut dii Gen. III, 5. Ita in Christo:
audierat enim quod Christus venturus esset in mundum, et hic videbatur
esse filius Dei; sed in dubitationem venerat, utrum hic esset ille de
quo erat prophetatum, quia nihil inveniebat in eo; Io. XIV,
30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Unde
suggerebat quod homini esurienti delectabile est. Item induxit ad
appetendum ea quae sunt Dei; et hoc est si filius Dei es, dic ut
lapides isti panes fiant. Eccle. VIII, 4: sermo illius
potestate plenus est; et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli
firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Ergo potest
eius verbo lapis mutari. Ergo volebat inclinare ad hoc, quod si
faceret, sciret esse filium Dei, si non, inducebat ad arrogantiam.
Et notandum quod multi homines sunt qui consentiunt peccatis
carnalibus, aestimantes, quod non debeant amittere statum
spiritualem. Sed si in hoc quod tentatur consentiens homo, non
amitteret spiritualitatem, levis esset tentatio. Ita persuadere
voluit mulieri Diabolus, et Christo, promittens spiritualia. Qui
respondens dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo. In ista
responsione dat tria documenta, quae facienda sunt tentato. Primum ut
recurrat ad Scripturae medicinam; Ps. CXVIII, 11: in corde
meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi et cetera. Unde dixit,
scriptum est. Secundum documentum ut homo nihil faciat ad arbitrium
Diaboli. Vegetius: nihil umquam sapiens dux debet facere ad
arbitrium sui hostis, etiam si bonum videatur. Et ideo dominus cum
posset sine peccato lapides in panem commutare, noluit, quia ille
suggerebat. Tertium est, quod non debet facere sine utilitate, ad
ostentationem suae virtutis, quia hoc est vanitas. Qui respondens
dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo. Notandum, quod
Diabolus ad duo nitebatur: primo ducere in affectum carnalium, item
praesumptionis. Christus autem contra utrumque primo vitat
iactantiam; quasi dicat, tu vocas filium Dei, ego nomino hominem;
unde non in solo pane vivit homo. Item trahit Diabolus in affectum
carnalium: dic ut lapides isti panes fiant; hic trahit se in affectum
spiritualium: sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quasi
dicat, non tantum vita corporalis affectanda est, quantum vita
spiritualis, quae conservatur per cibum spiritualem, sed in omni verbo
quod procedit de ore Dei. Io. VI, 69: domine, ad quem
ibimus? Verba vitae aeternae habes; Ps. CXVIII, 93: in
aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti
me. Et dicit in omni verbo, quia tota spiritualis doctrina est a
Deo, sive ab homine, sive a Deo dicatur. Et iterum de ore: quia
praedicator os Dei; Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a
vili, quasi os meum eris. Vel aliter. Non in solo, idest, non
vivit solum homo per panem, sed etiam verbo, idest imperio Dei potest
conservari sine aliquo cibo. Tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam
civitatem. Posita prima tentatione, de qua Diabolus victus fuit,
nunc ponitur secunda, scilicet de inani gloria. Et ordo congruus
est, quod postquam Diabolus se vinctum videret vitio carnali,
tentaret de inani gloria, vel superbia: quia superbia bonis operibus
insidiatur, ut pereant, Augustinus in regula. Circa istam ergo
tentationem tria facit. Primo ponitur locus tentationis; secundo
insultus, sive conatus tentationis, ibi si filius Dei es, mitte te
deorsum: tertio resistentia Christi, ibi ait ei Iesus. Sed
sciendum, quod Lucas posuit tertiam tentationem, hic e converso; sed
non est vis, secundum Augustinum: quia omnia quae narrantur hic, et
in Luca narrantur; nec ponitur in Luca, vel hic quae fuit prima,
vel secunda. Rabanus vero dicit quod Lucas attendit ad ordinem
historiae; et ideo sic ordinavit, secundum quod factum est.
Matthaeus vero naturam tentationis secutus est, quia post tentationem
de gula, et de inani gloria, sequitur tentatio de ambitione: ita enim
fuit tentatus Adam, quia primo de gula; unde Gen. II, 17: in
quacumque die comederis ex eo, morte morieris; secundo de gloria:
eritis sicut dii; tertio de avaritia, sive ambitione, scientes bonum
et malum. Sed quare dicit tunc assumpsit? Hoc enim nomen assumptio
vim importat. Et respondet Hieronymus, quod hoc dicit Evangelista
secundum opinionem Diaboli, quia quod Christus sustinuit ex virtute,
Diabolus accepit quasi faceret sua potentia. Dicit sanctam, vel quia
ibi agebantur sancta, temporalia scilicet sacrificia, et huiusmodi.
Vel dicit propter sanctitatem patrum eorum qui ibi fuerunt. Unde ex
antiqua consuetudine vocat sanctam, licet cessaverit; Is. I,
21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Sed
post dicit, vocaberis civitas iusti, urbs fidelis et cetera. Sed
sciendum quod Mc. I, 13 dicitur, quod erat in deserto quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Ex quo
videtur quod omnes tentationes fuerint in deserto. Ergo non videtur
verum esse quod dicitur tunc assumpsit eum Diabolus. Et est hic
duplex responsio. Quidam dicunt, quod omnes tentationes fuerunt in
deserto, et quod fuerunt secundum imaginariam visionem, scilicet quod
Christus ita imaginabatur, ipso etiam permittente. Alii dicunt,
quod fuerunt secundum visionem corporalem: et quod Diabolus apparuit
ei in specie corporali. Hoc videtur innui, quia dicit, quod
assumpsit eum in sanctam civitatem. Quidam dicunt quod hoc ideo ad
desertum pertinet, quia Ierusalem deserta erat a Deo. Sed dicendum
melius, quod illud, quod dicitur Mc. I, 13 non est
intelligendum, quod omnes tentationes fuerint in deserto, nec etiam
ipse hoc dicit; sed quod tentabatur a Satana. Et ideo sciendum,
quod prima tentatio fuit in deserto; aliae duae extra desertum. Sed
quaeritur quomodo assumpsit. Dicunt quod deportavit eum supra se.
Alii (et melius), quod exhortando induxit ad hoc quod iret; et
Christus ex dispositione suae sapientiae ivit in Ierusalem. Et
statuit eum super pinnaculum templi et cetera. Sciendum quod legitur
III Reg. c. VI, quod Salomon fecit tria tabulata in templo cum
tecto plano, et quaedam pinnacula iuxta templum, per quae poterant
homines ascendere: et de hoc dicitur hic et statuit eum super
pinnaculum templi. Utrum autem accesserit in primum, vel secundum,
vel tertium, hic non dicitur; sed certum est, quod aliquod ascendit.
Sed numquid homines non videbant quando Diabolus Christum portabat?
Dicendum, secundum illos qui dicunt quod eum portabat, quod Christus
sua virtute faciebat, quod videri non posset. Vel dicendum quod
Diabolus in figura hominis erat; et consuetudo erat quod homines sic
ascenderent. Et dixit ei: si filius Dei es, mitte te deorsum.
Semper Diabolus duabus sagittis percutit: ex una parte enim inducit
inanem gloriam, ex alia parte homicidium; et hoc est si filius Dei es
et cetera. Sed certe ista consequentia Christo non convenit, quia ei
competit ascendere; Io. III, v. 13: nemo ascendit in caelum,
nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo et
cetera. Et dicit mitte, quia eius intentio est semper praecipitare,
sicut ipse praecipitatus est; Apoc. XII, 4: cauda draconis
trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eam in terram.
Notat etiam Diabolus infirmitatem suam, quia nullus nisi volens ab eo
vincitur; unde dicit mitte, non praecipitat; Is. XLI, 23:
incurvare ut transeamus. Sed quare supra pinnaculum? Glossa: quia
in illo loco docebant. Unde significat quod Diabolus magnos de inani
gloria tentat. Contra quod apostolus I Thess. c. II, 6: nec
quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Et
dicit mitte te deorsum etc., quia homines qui quaerunt gloriam,
oportet quod intantum persuadeant ut ostendant Dei filiationem in
multis humilem; et ideo dicit Tullius in libro de officiis: cavenda
est gloriae cupiditas: eripit enim animi libertatem, pro qua
magnanimis viris omnis debet esse contentio. Consequenter inducit
auctoritatem scriptum est: et utitur ista, non ut doceat, sed ut
decipiat; et hoc sumitur argumentum, quod sicut ipse transfigurat se
in Angelum lucis, ita et sui ministri, qui utuntur auctoritate sacrae
Scripturae ad simplices decipiendum; II Petr. ult., 16:
indocti et instabiles depravant Scripturas ad suam ipsorum
perditionem. Unde hoc praefigurabat Diabolus in se sicut in capite.
Quia Angelis suis mandavit de te. Nota quod tribus modis depravat
quis auctoritatem sacrae Scripturae: aliquando sicut cum dicitur de
uno, et exponitur de alio: sicut si dicitur de uno iusto, et
exponitur de Christo; verbi gratia: qui potuit transgredi, et non
est transgressus, Eccli. XXXI, v. 10. Item Io. XIV,
28 pater maior me est, hoc dicitur de Christo, secundum quod homo.
Unde si exponatur de eo secundum quod filius Dei, depravatur
auctoritas. Ita Diabolus hic dicit Angelis, quia Ps. XC dicit
hoc de membro Christi, qui indiget custodia Angelorum, quod patet,
quia subdit ne forte offendas: hoc enim non potest dici de Christo,
quia non poterat offendere occasione alicuius peccati. Secundo modo
depravat, quando inducit quis auctoritatem ad aliquid, ad quod non est
auctoritas; sicut illud Prov. XXV, 21 et Rom. XII, 20:
si esurierit inimicus tuus, ciba illum et cetera. Si enim aliquid
facit alicui ut ille puniatur a Deo, hoc facit contra sensum
auctoritatis. Ita Diabolus, quia Scriptura intendit quod homo
iustus ita per Angelos custoditur, quod in periculo non incidat;
Ps. IX, v. 10: adiutor in opportunitatibus in tribulatione et
cetera. Diabolus autem exponit quod homo periculo se ingerat, quod
est Deum tentare. Tertio modo quando illud quod est pro se, de
auctoritate accipit, et aliud quod est contra se dimittit, quod est
mos haeretici: ita fecit hic Diabolus quia dimisit illud quod
subditur, quod erat contra eum, scilicet: super aspidem et basiliscum
ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Unde factus est
exemplar omnium Scripturas depravantium. Ait illi dominus. Non
violentia, sed sapientia se defendit; Sap. VII, 30:
sapientiam non vincit malitia. Et ideo contra auctoritatem ponit
auctoritatem quae exponit praemissam; quasi dicat, tu dicis ut
proiiciam me, ut videam an Deus eripiat me; sed hoc prohibetur in
Scriptura; unde non tentabis dominum Deum tuum, Deut. VI,
16. Vel aliter, tu tentas, et tentando contra auctoritatem facis;
non debet autem uti auctoritate sacrae Scripturae, qui contra
auctoritatem facit. Et Scriptura dicit non tentabis et cetera. Sed
tu tentas dominum Deum tuum, qui sum ego; Io. XIII, 13: vos
vocatis me, magister et domine, et bene dicitis, sum etenim et
cetera. Tamen prima est magis litteralis. Consequenter ponitur
tertia tentatio, scilicet de ambitione, vel de avaritia; unde tunc
assumpsit. Et ponitur insultus tentationis; secundo resistentia
Christi, ibi tunc dicit ei Iesus: vade, Satana. Tentat autem
Diabolus dupliciter, facto et verbo; unde haec omnia tibi dabo et
cetera. In facto duo consideranda sunt. Quia primo assumpsit in
montem; secundo ostendit omnia regna mundi. Dicit ergo tunc
assumpsit. De assumptione dictum est supra; sed hoc, scilicet in
montem, potest dupliciter exponi. Rabanus dicit, quod iste mons erat
in deserto, quia secundum eum omnes tentationes in deserto fuerunt.
Dicitur autem excelsus in comparatione ad aliquos qui in circuitu
erant. Chrysostomus autem dicit, quod duxit eum ad maiorem montem de
mundo; et hoc videtur littera sonare, cum dicitur excelsum valde. In
hoc autem significatur, quod Diabolus semper ad superbiam erigit,
sicut et ipse superbus est; Ier. XIII, 16: antequam offendant
pedes vestri ad montes caliginosos. Unde etiam dicitur mons; Ier.
I, 15: ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis,
ait dominus. Et ostendit ei omnia regna mundi. Sciendum quod regnum
mundi dupliciter accipitur. Primo spiritualiter: et sic Diabolus
dicitur regnare in eo; Io. XII, 31: nunc princeps mundi huius
eiicietur foras. Secundo ad litteram dicitur regnum mundi, secundum
quod unus regnat super alium. Hoc autem quod hic dicitur, videtur
quibusdam quod dicatur de regno Diaboli; unde ostendit omnia regna
mundi, scilicet super quae regnabat, et gloriam eorum etc., quia
quando perfecte regnat super homines, facit eos etiam gloriari;
Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus
pessimis; Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? Et hic est
ultimus gradus peccati. Alii exponunt de regno carnali. Sed tunc
quaeritur, quomodo potuit ostendere omnia regna mundi. Remigius
dicit, quod miraculose: quia omnia regna in ictu oculi ostendit,
sicut etiam de beato Benedicto legitur, quod ostensus est ei totus
mundus in uno intuitu. Sed sciendum quod istae duae non videntur bonae
expositiones, quia non oporteret dicere, quod assumpsit in montem
excelsum valde: quia totum hoc potuisset fieri in valle. Unde dicit
Chrysostomus aliter: ostendit ei, non quod ostenderit ei singula
regna, sed ad quam partem singulum regnum esset; et non solum hoc,
sed ostendit gloriam eorum, hoc est expressit ei temporalem gloriam
mundi; Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo;
Phil. III, 19: gloria in confusione ipsorum qui terrena
sapiunt. Et dixit ei: haec omnia tibi dabo. In istis verbis duo
facit: unum promittit, et aliud expetit: et in promissione est
mendax, in expetitione superbus. Diabolus in primis exploravit si
esset filius Dei; modo credens iam deprehendisse quod non esset,
dicit haec omnia tibi dabo etc.; ubi mendax est quia haec non erant in
potestate sua; Prov. VIII, 15: per me principes regnant, et
potentes decernunt iustitiam. Daniel IV, 14: donec cognoscant
viventes, quoniam dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque
voluerit dabit illud; alias non dixisset haec omnia tibi dabo; nullus
enim malus regnat nisi permissione divina; Iob c. XXXIV, 30:
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Expetiit
aliud; unde si cadens adoraveris me. Nota tria. Primo quod
Diabolus semper in id quod in principio appetiit, perseverat; Is.
XIV, 13: in caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium
meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam
super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Et propterea inducit
ad idololatriam homines, volens usurpare sibi quod Dei est. Item
nota quod nullus adorat Diabolum nisi cadat, sicut et ipse cecidit;
Dan. III, 7: cadentes adoraverunt statuam auream. Et ideo
dicit si cadens adoraveris me. Tertio, nota hic esse avaritiam.
Unde promittit regnum, in quo intelligitur abundantia divitiarum, et
excellentia honorum. Et petit quod cadat: quia ambitiosi semper
humiliant se ultra debitum. Unde Ambrosius: habet ambitio domesticum
periculum: curvatur obsequio, ut honori donetur: et dum vult esse
sublimis, fit deiecta. Consequenter ponitur deprehensio hostis; unde
tunc dicit ei Iesus: et circa hoc duo facit. Primo cohibet
tentationem; secundo inducit auctoritatem, ibi scriptum est et
cetera. Dicit ergo tunc dicit ei Iesus. Nota quod Christus
audierat multas iniurias, sed non curavit. Sed hoc si cadens
adoraveris me, non sustinuit: quia primae cedebant in iniuriam sui,
sed hoc ad iniuriam Dei. Unde Chrysostomus: iniuria propria
toleranda est: iniuriam Dei dissimulare nimis est impium. Et ideo
dicit vade, Satana. III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum
pro domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum suum filii
Israel; Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae comedit me.
Item quod non est in potestate Diaboli, ut tentet quantum vult, sed
quantum Deus permittit; unde dicit vade; quasi dicat: nolo quod
amplius tentes: I Cor. X, 13: fidelis Deus qui non patietur
vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione
proventum, ut possitis sustinere; Iob XXXVIII, v. 11:
hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes
fluctus tuos. Et notandum quod dominus quasi similia verba dixit
Petro infr. XVI, 23. Sed ibi dixit retro. Unde alia est
sententia hic et ibi: quia Satan interpretatur adversarius. Voluit
ergo dominus, quod Petrus iret post eum, qui volebat impedire
passionem; sed hic dicit vade tantum; quia Diabolus eum sequi non
potest; et ideo dicit vade, scilicet ad Infernum; inf. XXV,
41: ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et
Angelis eius. Scriptum est; Deut. VI, 16. Et inducit
frequenter tales auctoritates ex Deuteronomio, ut significet doctrinam
novi testamenti per Deuteronomium significari. Quod insequitur
dominum Deum, hoc dupliciter inferri potest; quasi dicat, tu
Diabole, dicis quod cadens adorem te; sed lex dicit dominum Deum
tuum adorabis. Unde potest induci ad hoc quod purus homo non debet
adorari. Vel accipiendum est quod loquatur de se tamquam de Deo,
dominum Deum tuum adorabis etc., quasi dicat, magis debes adorare
me, quam e converso: quia scriptum est et cetera. Prima tamen est
magis litteralis. Et nota, quod duo dicit, scilicet adorabis, et
servies: et est inter ista differentia. Homo enim dupliciter se
habere debet ad Deum, quia debet ei subiectus esse; et debet se in
eum erigere sicut in ultimum finem. Quantum ad primum debemus ei omnem
obedientiam; Act. V, 29: obedire oportet Deo magis quam
hominibus. Tunc enim sumus ei subiecti, quando omnem eius voluntatem
facimus. In Deum autem erigimur dupliciter: quia aliquando trahimus
nos ad ipsum; Ps. XXXIII, v. 6: accedite ad eum, et
illuminamini, et facies vestrae non confundentur; aliquando alios ad
ipsum trahimus; I Cor. III, 9: Dei enim sumus coadiutores.
Utrumque istorum demonstramus sensibiliter: quia dum prostrationes
facimus, admonemus nos quod debemus esse subiecti Deo; et ideo
dicit, dominum Deum; Ps. LXXI, 11: omnes gentes servient
ei. Item in hoc quod offerimus sacrificia et laudes, significamus hoc
quod mentem nostram debemus elevare in ipsum: et ad hoc pertinet
servitus; et hoc est et illi soli servies. Et est duplex servitus;
quaedam quae debetur soli Deo; et ista in Graeco dicitur latria: et
haec est duplex. Quaedam enim est adoratio quae soli Deo debetur,
quae est ut ei prae omnibus serviatur; alia servitus est ut in ipsum
tendamus sicut in ultimum finem, aliqua enim est adoratio vel servitus
quae solum subiectorum est, sicut quando superioribus serviunt
inferiores; Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus
sublimioribus subiecta sit. Sed non debet illi obedire super omnia,
quia numquam contra Deum. Similiter nulla creatura est quae debeat
haberi sicut finis ultimus; Ps. CXLV, 3: nolite confidere in
principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Ier.
XVII, 5: maledictus homo qui confidit in homine. Est etiam
servitus secunda, quae debetur praelatis; quae in Graeco vocatur
dulia. Consequenter ponitur victoria Christi, et insinuatur in
duobus. In recessu Diaboli tunc reliquit eum Diabolus. Iac.
IV, 7: resistite Diabolo et fugiet a vobis. Et sicut consuetudo
erat apud antiquos, quod quando aliqui victoriam habebant,
venerabantur; ita hic celebratur triumphus Christi ab Angelis. Unde
et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Non dicit
descenderunt: quia semper cum eo erant, etsi ad horam recesserunt de
eius voluntate, ad hoc ut Diabolus locum tentandi haberet: exhibebant
enim ministerium in exterioribus, scilicet in miraculis, et aliis
corporalibus quae fiunt mediantibus Angelis, in interioribus enim non
indigebat. In hoc significatur quod homines qui vincunt Diabolum,
merentur ministerium Angelorum; Lc. XVI, 22: factum est ut
moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Et
sciendum quod Diabolus reliquit Christum usque ad tempus: quia post
usus est Iudaeis tamquam membris suis ad eum impugnandum et cetera.
|
|