|
Supra Evangelista ostendit quomodo Christus examinatus est, et
approbatus, scilicet vincendo Diabolum, hic ostendit quomodo
Christus docere incepit: et circa hoc tria facit. Primo enim
describitur locus in quo praedicat; secundo ostendit quomodo ministros
suae praedicationis elegit, ibi ambulans autem Iesus iuxta mare
Galilaeae, vidit duos fratres; tertio quomodo turbam ad audiendum
induxit, ibi et circuibat Iesus totam Galilaeam. Circa primum
describit tempus, locum et modum praedicandi; secundum ibi secessit in
Galilaeam etc.; tertium ibi et exinde coepit Iesus praedicare.
Tempus istud publicae praedicationis Christi fuit post incarcerationem
Ioannis; unde dicit cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus
esset, a Deo scilicet, quia ipso permittente. Et notandum hoc pro
intellectu Evangeliorum, quod hic videtur quaedam contrarietas esse
inter Ioannem et alios tres: quia illi dicunt quod Christus descendit
in Capharnaum post incarcerationem Ioannis; Ioannes vero dicit quod
descendit in Capharnaum ante incarcerationem Ioannis: quae tamen in
Galilaea erat. Respondetur, quod Ioannes qui ultimus fuit,
supplevit ea quae ab aliis praetermissa sunt. Sed quare
praetermiserunt? Dicendum, quod licet Christus aliqua fecerit primis
duobus annis, pauca tamen fecerat respectu eorum quae facta sunt ultimo
anno. Ergo dicendum quod Ioannes loquitur de his quae fecit primo et
secundo, et aliqua de tertio: isti vero, quae facta sunt ultimo
anno. Item quaeritur quot annis Christus praedicavit. Quidam
dicunt, quod duobus annis et dimidio, ut dimidius computetur ab
Epiphania usque ad Pascha, licet non sit completus: Ioannes enim
non fecit mentionem nisi de triplici Pascha, quia post Baptismum
dicit quod ivit in Ierusalem, Io. II, 13. Postea facit
mentionem de Pascha, quando factum fuit miraculum de quinque panibus,
et post unus annus fuit usque ad passionem. Sed ista opinio non
videtur vera pro tanto, quia non concordat opinioni Ecclesiae: tenet
enim Ecclesia, quod tria miracula sint facta in die Epiphaniae,
scilicet de adoratione magorum, de Baptismo et de conversione aquae in
vinum. Oportet ergo dicere quod a Baptismo usque ad conversionem
aquae in vinum fuerit annus unus. Unde videtur quod Christus tribus
annis praedicavit, quia usque ad miraculum de vino fuit unus annus: et
inde ad Pascha fuit medius alius: a purificatione alius usque ad
passionem: ita enim sentit Ecclesia. Et secundum hoc dicendum quod
Ioannes parum dicit de primo anno; de secundo vero dicit aliquid,
scilicet quomodo descendit Capharnaum: et de quaestione quae fuit de
purificatione inter ipsum Christum et Iudaeos. Sciendum etiam quod
Ioannes circa Pascha occisus fuit: quia legitur Io. VI, v. 4,
quod quando factum fuit miraculum de quinque panibus, quod Pascha
proximum erat; et Matth. XIV, 13 dicitur quod Christus,
audita morte Ioannis, secessit in Galilaeam. Patet ergo quod
Ioannes decollatus fuit circa Pascha: et Christus publice
praedicationem non tenuit, nisi per unum annum. Deinde agitur de
loco, cum dicitur secessit in Galilaeam. Et primo agitur de loco
provinciae; secundo de civitate. Dicit ergo secessit; ista secessio
non est prima de qua Ioannes dicit, sed post unum vel duos annos hoc
fuit, quia hanc tacent Evangelistae. Secessit autem propter duo.
Primo ut differret tempus passionis suae; Io. VII, 6: tempus
meum nondum advenit. Secundo propter exemplum nostrum, ut scilicet
persecutiones fugeremus; Io. XV, 20: si me persecuti sunt, et
vos persequentur. Sed mystice declarat quod praedicatio Christi
transitura erat ad gentes: quia Iudaei persequebantur gratiam Dei;
Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed
quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae,
ecce convertimur ad gentes. Veniens autem in Galilaeam venit primo in
Nazareth, sicut dicit Lucas IV, v. 18 ss., et ibi intravit in
synagogam, et docuit spiritus domini super me. Et inde duxerunt eum
Iudaei ad supercilium montis, et voluerunt eum praecipitare, et post
Christus fugit, et venit in Capharnaum, et ibi statim curavit
daemoniacum, de quo Mc. I, 23. Sed hoc Matthaeus omittit.
Nazareth autem interpretatur flos. Per hoc intelliguntur doctores
legis, qui non veniunt ad maturitatem. Capharnaum enim interpretatur
villa pulcherrima, et significat Ecclesiam; Cant. VI, 3:
pulchra es, amica mea, et cetera. Capharnaum est maritima ad
litteram, quia iuxta lacum quemdam dulcem. Iudaei enim omnem
congregationem aquarum appellant mare: et mystice, quia Ecclesia
posita est iuxta tribulationes mundi. In finibus Zabulon et
Nephtalim. Galilaea enim divisa erat, et una pars erat in tribu
Zabulon et Nephtalim. Inde enim electi sunt principes Ecclesiae,
scilicet apostoli. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam
prophetam. Nota quod hic non dicitur sicut Is. IX, 1; sed
ponitur sensus tantum. Isaias sic: primo tempore alleviata est terra
Zabulon et terra Nephtalim: et novissimo aggravata est via maris
trans Iordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris
vidit lucem magnam et cetera. Et exponitur tripliciter secundum
Hieronymum. Primo sic. Primo tempore alleviata est per
praedicationem Christi a peccatis, et novissimo via, quae iuxta mare
Galilaeae, aggravata est onere peccatorum, quia post praedicationem
Christi persecuti sunt apostolos. Vel aliter. Primo tempore.
Tangit historiam: quia rex Assyriorum Teglatphalassar, qui primo
venit super terram Iudaeorum, primo duxit in captivitatem illas
tribus. Et hoc est primo tempore alleviata est: quia tunc peccatores
fuerunt primo in captivitatem ducti. Et novissimo etc., quia postea
totus populus ductus fuit in captivitatem. Sed quid ad propositum?
Dicendum quod ubi primo incepit persecutio, ibi prius dominus voluit
dare consolationem. Vel aliter. Primo tempore, idest tempore
praedicationis Christi, alleviata etc., idest onere peccatorum
exonerata per praedicationem Christi, et novissimo aggravata est,
idest condensata Christi praedicatio, et multiplicata per Paulum qui
ibi praedicavit. Evangelista enim non ponit nisi sensum in
constructione: terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans
Iordanem, idest iuxta mare. Et dicit terra, idest populus, ut
omnes sint nominati. Et dicit Galilaea gentium, quia Galilaea
dividitur in duas partes: una gentium, alia Iudaeorum: et tunc
divisa erat secundum quod dicitur III Reg. c. IX, 11, quia
Salomon propter ligna quae rex Tyri misit ad eum in aedificationem
templi, dedit ei viginti oppida: qui cum esset gentilis posuit
gentiles ad habitandum; et ideo dicitur Galilaea gentium et erat in
tribu Nephtalim; licet alia in tribu Iuda. Alia littera: trans
Iordanem Galilaeae, idest in comparatione ad Galilaeam. Sed prima
expositio melior est. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem
magnam. Duo dicit qui ambulabat, et qui sedebat; qui enim est in
tenebris a principio quae non sunt multum condensae, nec stupefit ab
eis, vadit, maxime quando sperat invenire lucem: et dum stupefactus
est a tenebris, stat. Ista est differentia inter Iudaeos et
gentiles: quia Iudaei quamvis essent in tenebris, non tamen totaliter
oppressi erant ab eis, quia non omnes colebant idola, sed sperabant
Christum venturum, et ideo ambulabant; Is. l, 10: quis
ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine domini
et cetera. Gentiles vero non expectabant; et ideo non erat spes de
luce. Et iterum oppressi erant tenebris, quia idola colebant, quia
secundum Ps. LXXV, 2, notus in Iudaea Deus, et ideo
stabant. Et hoc est quod dicitur populus qui sedebat in tenebris,
vidit lucem magnam. Lux Iudaeorum non magna, II Pet. I, 19:
habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes sicut
lucernae lucenti in caliginoso loco, sed ista magna sicut solis lux;
Mal. IV, 2: vobis autem timentibus nomen domini orietur sol
iustitiae. Et sedentibus, idest gentibus, in regione umbrae mortis.
Mors est damnatio in Inferno; Ps. XLVIII, 15: mors
depascet eos. Umbra mortis est similitudo futurae damnationis, quae
est in peccatoribus. Magna autem poena eorum qui in Inferno sunt,
est separatio a Deo. Et quia peccatores iam separati sunt a Deo,
ideo similitudinem habent futurae damnationis, sicut et iusti
similitudinem habent futurae beatitudinis; II Cor. III, 18:
nos autem gloriam domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a
claritate in claritatem. Et nota quod gentibus lux orta est, quia
ipsi non iverunt ad lucem, sed lux venit ad eos; Io. III, 19:
lux venit in mundum. Orta est eis. Et illa terra est in confinio
Iudaeorum et gentium, ut ostenderet quod utrosque vocavit; Is.
XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Iacob, et faeces Israel convertendas. Et post: dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Exinde coepit
Iesus praedicare. Posito loco ubi Christus primo praedicare
incepit, hic ponitur modus praedicandi. Exinde, scilicet post
superationem gulae, inanis gloriae et ambitionis, sive avaritiae,
coepit praedicare: tales enim convenienter praedicare possunt. Et sic
impletur illud Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Vel
exinde, idest post incarcerationem Ioannis, incepit publice
praedicare: prius enim occulte et quibusdam, Io. I, 38 ss.,
scilicet Petro, Andreae, Philippo et Natanaeli, sed hic publice.
Noluit autem primo praedicare publice, ut daret locum praedicationi
Ioannis: aliter nihil valuisset, sicut lumen stellarum offuscatur per
lumen solis. Significatur autem per hoc quod cessantibus figuris
legis, incepit praedicatio Christi; I Cor. XIII, 10: cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Per
Ioannem enim significatur lex; infra XI, 13: lex et prophetae
usque ad Ioannem. Poenitentiam agite. Notandum quod eadem verba
dicit hic Christus, quae Ioannes, propter duo. Primo enim admonet
nos de humilitate, ut scilicet nullus dedignetur verba ab aliis dicta
praedicare, cum ipse fons ecclesiasticae scientiae eadem
praedicaverit. Secundo quia Ioannes est vox; ipse vero verbum.
Idem autem significatur per verbum et vocem, nisi quia verbum est
expressivum vocis. Circa hoc autem duo facit: unum admonet; aliud
promittit. Primum ibi poenitentiam agite; secundum ibi appropinquabit
enim regnum caelorum. Sed quare non admonuit de iustitia in principio
suae praedicationis, sed ad poenitentiam? Dicendum quod causa fuit,
quia prius admonuit de iustitia per legem naturae, et Scripturae, sed
transgressi erant; Is. XXIV, 5: transgressi sunt leges,
mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. In hoc enim dat
intelligere quod omnes peccatores invenit; I Tim. I, 15:
Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; Rom.
III, v. 23: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et
hoc est poenitentiam agite. Promittit autem aliud; unde
appropinquabit enim regnum caelorum. Ista promissio in duobus differt
a promissione veteris testamenti; quia ibi temporalia, hic caelestia,
et aeterna; Is. I, 19: si me audieritis, bona terrae
comedetis. Item ibi regnum Chananaeorum et Iebusaeorum; hic regnum
caelorum; unde appropinquabit, in vos, regnum caelorum. Et ideo
doctrina Christi dicitur novum testamentum: quia facta est ibi nova
pactio inter nos et Deum de regno caelorum; Ier. XXXI, 31:
feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum. Secundo quia vetus
lex simul cum promissione habebat comminationem; Is. I, 19: si
volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis: quod si
nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit
vos. Et Deut. XXVIII idem habetur: ubi multae benedictiones
promittuntur his qui legem servaverint, et multas comminatur Moyses
maledictiones transgressoribus legis. Et hoc ideo est, quia vetus
erat lex timoris, nova vero amoris. Augustinus: brevis differentia,
timor et amor. Hebr. XII, 18: non enim accessistis ad
tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et
procellam, et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt
excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Et ideo dicit appropinquabit
regnum caelorum, scilicet beatitudo aeterna. Et dicit
appropinquabit, quia ille qui dabat, ad nos descendit, quia nos non
poteramus ascendere ad Deum. Ambulans autem et cetera. Postquam
incepit praedicare, voluit suae praedicationis habere ministros: unde
hic advocat ad se eos: et circa hoc duo facit, secundum quod duo paria
ministrorum advocat. Quia primo Petrum et Andream; secundo Iacobum
et Ioannem. Circa primum quatuor facit: primo enim describitur locus
vocationis; secundo ponitur conditio vocatorum, ibi erant enim
piscatores; tertio vocatio, ibi et ait illis; quarto ipsorum
obedientia perfecta, ibi at illi continuo relictis retibus secuti sunt
eum. Dicit ergo ambulans iuxta mare Galilaeae. Locus congruus:
quia, sicut dicit Glossa, piscatores vocaturus, ambulat iuxta mare.
Quantum autem ad mysterium, sciendum, quod stare Dei significat
aeternitatem et immobilitatem; ipsius ambulare, temporalem
nativitatem. Per hoc ergo quod ambulans discipulos vocavit,
significatur quod per mysterium suae incarnationis nos ad se traxit;
Ps. VII, 7: exsurge, domine, in praecepto quod mandasti,
idest disposuisti implendum, et synagoga populorum circumdabit te. Et
dicit Galilaeae, per quod intelligitur turbulentia huius mundi; Is.
LVII, 20: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non
potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
Christus similitudinem habuit peccatoris; Rom. VIII, 3: misit
Deus filium suum in similitudinem carnis peccati et cetera.
Consequenter vocatorum describitur conditio. Et primo quantum ad
numerum; secundo quantum ad nomina; tertio quantum ad actum; quarto
quantum ad officium. Dicit ergo vidit duos, non oculo corporis
tantum, sed etiam mentis: visus enim eius est respectus
misericordiae; unde Ex. III, 7: videns vidi afflictionem populi
mei, qui est in Aegypto et cetera. Et nota quod idem significatur
per duos, et fratres: utrumque enim ad caritatem pertinet, quae
consistit in dilectione Dei et proximi. Et ideo binos elegit, et
binos ad praedicandum misit: et voluit significari per hoc caritas
spiritualis, quia caritas firmatur magis, quando in natura fundatur;
Ps. CXXXII, v. 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare
fratres in unum. Simonem qui vocatur Petrus, nunc scilicet, sed non
tunc: quia Christus postea imposuit ei hoc nomen, sed primo
promisit; Io. I, 42: tu vocaberis Cephas, sed imposuit
Matth. XVI, 18: tu es Petrus. Et Andream. Ista nomina
debet habere quilibet praedicator. Simon enim interpretatur obediens;
Petrus agnoscens; Andreas fortitudo. Et praedicator debet esse
obediens, ut alios possit ad hoc invitare, Prov. XXI, 28: vir
obediens loquetur victorias: agnoscens, ut alios sciat instruere: I
Cor. XIV, 19: volo quinque verba sensu meo loqui, ut alios
instruam, fortis, ut non terreatur comminationibus; Ier. c. I,
18: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et
in murum aereum; Ez. III, 8: dedi faciem tuam valentiorem
faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut
adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Sequitur mittentes rete in
mare. Quaerit Chrysostomus quare dominus captavit istam horam. Et
dicit, ut daretur exemplum quod numquam debemus omittere servitium Dei
propter occupationes. Vel ideo, quia per hunc actum praefigurabatur
actus futurorum praedicatorum, quia per verba praedicantium quasi per
retia trahuntur homines. Ponitur officium erant enim piscatores. Et
sciendum quod inter omnes homines, piscatores sunt simpliciores; et
dominus de simplicissimo statu voluit habere homines, et illos
eligere, ut non imputaretur sapientiae humanae id quod factum fuit per
eos; I Cor. I, 26: videte vocationem nostram, fratres, quia
non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi
nobiles; sed quae stulta sunt mundi eligit Deus, ut confundat
sapientes. Et ideo non elegit Augustinum, aut Cyprianum oratorem,
sed Petrum piscatorem: et de piscatore lucratus est et imperatorem,
et oratorem. Et ait. Hic ponitur vocatio, circa quam tria
consideranda sunt. Primo enim invitat; secundo ducatum promittit;
tertio praemium. Dicit ergo venite. Hoc ex sola liberalitate divina
est, ut ad se trahat; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes
qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini; infra c.
XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos. Post me, quasi dicat: ego vado, et vos venite post
me, quia ego ero dux vester; Prov. IV, 11: viam sapientiae
monstrabo tibi, et ducam te per semitas aequitatis; quas cum ingressus
fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis
offendiculum; Ps. CXXXVIII, 17: mihi autem nimis
honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus
eorum. Faciam, quasi, commutabo vestrum officium in maius. De
istis dicitur Ier. XVI, 16: ecce ego mittam piscatores multos,
dicit dominus, et piscabuntur eos et cetera. Et dicit faciam, quia
frustra laborat praedicatio exterius, nisi adsit interius gratia
redemptoris: non enim virtute sua trahebant homines, sed operatione
Christi. Et ideo dicit faciam. Ista quidem est maxima dignitas;
unde Dionysius: nihil dignius in officio hominum quam Dei
cooperatorem fieri. Dignitas enim sola in sua claritate consistit.
Ad illam autem dignitatem magis appropinquant qui sic illuminantur quod
alia illuminent. Quamquam vero illuminent homines qui sequuntur
Christum, et quantum ad iustitiam magna faciunt, sed tamen asserunt
dignitatem Christi quantum ad unum tantum; vita autem praedicatorum
quantum ad duo; Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos,
fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Ponitur eorum
obedientia at illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Et
ostendit obedientiam eorum quantum ad tria. Primo quantum ad
promptitudinem, quia non distulerunt: unde at illi. Contra illos de
quibus Eccli. V, 8: ne differas de die in diem; Gal. I,
15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et
vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut
evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et
sanguini. Is. l, 5: dominus aperuit mihi aurem, ego autem non
contradico, retrorsum non abii. Secundo quantum ad expeditionem,
quia reliquerunt; quia non pensandus est census, sed affectus; quia
omnia dimittit qui quicquid habere potest, dimittit. Sed quae
necessitas relinquendi omnia? Chrysostomus: nullus potest possidere
divitias, et perfecte ad regnum caelorum venire; sunt enim
impedimentum virtutis, diminuunt enim sollicitudinem aeternorum,
propter quod non perfecte potest homo inhaerere divinis. Et ideo
dimittenda sunt; I Cor. c. IX, 25: omnis qui in agone
contendit, ab omnibus se abstinet et cetera. Tertio quantum ad
executionem, quia secuti sunt eum: non est enim nimis magnum dimittere
omnia, sed perfectio consistit in sequela ipsius, quae est per
caritatem; I Cor. XIII, 3: si distribuero in cibos pauperum
omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam,
caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Non enim consistit
per se in exterioribus perfectio, scilicet paupertate, virginitate,
et huiusmodi, nisi quia ista sunt instrumenta ad caritatem; et ideo
dicit et secuti sunt eum consequenter agitur de alia vocatione: et
procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem
fratrem eius. Et primo describuntur vocati; secundo ponitur vocatio,
ibi et vocavit etc.; tertio obedientiam vocatorum, ibi illi autem,
relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Vocati quadrupliciter
describuntur. Quantum ad numerum, nomina, pietatem, et
paupertatem. Dicit ergo et procedens inde vidit alios duos fratres.
Nota quod a principio vocavit fratres: et quamvis multos alios
vocavit, tamen de istis specialiter fit mentio, quia praecipui erant,
et quia binos vocavit eos; lex enim nova in caritate fundatur; unde et
in veteri testamento duos fratres vocavit, Aaron et Moysen, quia
etiam ibi dabatur mandatum de caritate. Et quia perfectior est nova,
ideo in principio vocatur duplex numerus fratrum. Iacobum Zebedaei,
et Ioannem fratrem eius. Per istos quatuor designatur doctrina
quatuor Evangeliorum, vel quatuor virtutes: quia per Petrum, qui
interpretatur agnoscens, virtus prudentiae; per Andream, qui
interpretatur virilis, seu fortissimus, virtus fortitudinis; per
Iacobum, qui interpretatur supplantator, virtus iustitiae; per
Ioannem propter virginitatem, virtus temperantiae. Ponitur pietas,
quia erant cum Zebedaeo patre. Chrysostomus: admiranda est eorum
pietas, quia pauperes arte piscatoria panem quaerunt, et tamen senem
patrem non derelinquunt. Eccli. III, 8: qui timet Deum,
honorat parentes. Paupertas designatur in hoc, quia reficiebant retia
sua. Nihilominus per istos qui mittebant retia, signantur illi qui in
prima aetate negotiantur in mundo; per istos qui iam miserunt, et
reficiebant, significantur illi qui diu negotiati sunt in mundo; et
sunt iam per peccatum absorpti, et vocantur ad Christum. Thren.
III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum domini ab
adolescentia sua. Et vocavit eos, interius et exterius; ad Rom.
VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Vocare
interius nihil aliud est quam praebere auxilium humanae menti cum vult
convertere nos. Sequitur de obedientia illi autem, relictis retibus
et patre, secuti sunt eum. Nota quod duo superiores navem tantum,
isti autem reliquerunt retia, navem et patrem: in quo significatur
quod propter Christum debemus omittere omnes terrenas occupationes,
quae designantur per rete; II Tim. II, 4: nemo militans Deo
implicat se negotiis saecularibus; divitias, sive possessiones, quae
designantur per navem; infra XIX, 21: si vis perfectus esse,
vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum
in caelo, et veni, sequere me; affectum carnalem, qui per patrem;
Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Mystice vero per Zebedaeum significatur mundus, qui interpretatur
fluxus vehemens. Sed hic est quaestio: videtur enim quod isti
peccaverunt dimittendo patrem senem et pauperem, quia filii tenentur
subvenire parentibus. Et generaliter quaeritur utrum alicui liceat
dimittere parentes in ultima necessitate, intrando religionem.
Dicendum quod consilium numquam praeiudicat praecepto; sed hoc,
scilicet honora patrem tuum et matrem tuam, Ex. XX, 12 est
praeceptum; et ideo si pater nullo modo possit vivere nisi adiutus a
filio, filius non debet intrare religionem. Sed hic casus non erat in
Zebedaeo, quia poterat se iuvare, et habebat necessaria. Item est
quaestio litteralis. Matthaeus enim videtur hic contrarius Ioanni et
Lucae: Ioannes enim I, 28 dicit eos vocatos iuxta Iordanem; hic
dicit iuxta mare Galilaeae. Item Lucas V, 10 dicit quod simul
vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Ioannem, licet de aliis
duobus non fiat mentio, quia creditur quod ibi fuerint. Item ibi
dicitur quod omnes simul, hic quod seorsum. Sed sciendum quod trina
fuit vocatio apostolorum. Primo enim vocati sunt ad Christi
familiaritatem, et illud dicitur Io., I, et hoc in primo anno
praedicationis Christi. Nec obstat quod dicitur post: ascenderunt
cum eo discipuli eius in Cana Galilaeae, quia secundum Augustinum
non tunc erant discipuli, sed futuri erant: sicut si dicatur quod
Paulus apostolus natus fuerit in Tharso Ciliciae, cum tunc non esset
apostolus. Vel dicendum quod loquitur de aliis discipulis, qui
vocantur omnes credentes in Christo. Secundo vocati fuerunt ad
discipulatum; et de ista dicitur Lc. cap. V. Tertia vocatio fuit
ut totaliter Christo adhaererent: et de ista hic dicitur; quod
patet, secundum Augustinum, quia Luc. V, 11 de hoc habetur, et
subductis ad terram navibus; ergo habebant navim, et curabant de ea,
quasi ad eam redituri; hic vero dicit, at illi, relictis omnibus et
cetera. Et ideo dicendum, quod de ultima sequela loquitur hic.
|
|