|
Consuetudo est apud reges, quod congregato exercitu procedunt ad
bellum: ita Christus, congregato exercitu apostolorum, procedit ad
pugnandum contra Diabolum per officium praedicationis, ad expellendum
eum de mundo. Unde hic agitur de doctrina et praedicatione Christi.
Et ponitur primo Christi praedicatio; secundo effectus
praedicationis, ibi abiit opinio eius in totam Syriam et cetera.
Circa primum tria tangit. Primo sollicitudinem docentis et modum
docendi, et propositae doctrinae confirmationem. Et sollicitudo
ostenditur in duobus, quia non quaerebat propriam quietem; unde
circuibat; Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Secundo
quia non erat acceptator personarum, terrarum, vel villarum, sed
circuibat totam Galilaeam, absque differentia; Mc. I, 38:
eamus in proximas civitates, ut et ibi praedicem; Ps. CII,
22: in omni loco dominationis eius. Modus, ibi in synagogis
docens. Duo dicit docens et praedicans; docens quae agenda sunt in
praesenti, praedicans de futuris: vel docens ea quae pertinent ad
instructionem morum, Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te
utilia, praedicans futura; Is. LII, 7: quam pulchri super
montem pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum,
praedicantis salutem. Vel docens naturales iustitias: quaedam enim in
theologia traduntur quae naturalis ratio dictat, scilicet iustitia, et
huiusmodi: et quantum ad hoc dicit docens; quaedam vero quae excedunt
rationem, sicut mysterium Trinitatis, et huiusmodi: et quantum ad
hoc dicit praedicans. Sed obiicitur de hoc quod dicit Glossa, quod
doceret naturales iustitias, ut est castitas, et humilitas, et
huiusmodi: naturales enim virtutes non videntur posse dici virtutes,
quia virtutes sunt per gratiam. Et dicendum quod inclinatio et
inchoatio est naturalis; sed perfectio, qua gratus homo redditur, est
ex gratia, politica, et ex assuetudine. In synagogis eorum. Nota
duo. Primum quia quaerebat multitudinem, ut praedicatio magis
proficeret; Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in Ecclesia
magna. Item quia solum Iudaeis praedicabat; Act. XIII, 46:
vobis primum oportuit praedicari verbum Dei. Et praedicans
Evangelium regni: non fabulas et curiosa, sed quae ad Dei regnum
pertinebant, et ea quae hominibus proficerent. Consequenter
confirmatur praedicatio miraculis; Mc. ult., 20: illi autem
profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis. Unde sanans. Languor potest referri
ad infirmitates corporales, infirmitas ad infirmitatem animae: non
enim minores sunt infirmitates animae quam corporis. Vel per languores
graves infirmitates et diuturnas; per infirmitates quamcumque aliam;
Ps. CII, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas; Eccli. X,
12: brevem languorem praecidit medicus. Datur intelligi etiam in
hoc quod praedicatores debent suam doctrinam confirmare per opera; et
si non per miracula, per vitam virtuosam; Rom. XV, 18: non
audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in
obedientiam gentium in verbo et factis, in virtute signorum et
prodigiorum, in virtute spiritus sancti. Et abiit opinio eius in
totam Syriam. Hic ponitur effectus praedicationis: et est triplex,
scilicet fama circa exemplum, fiducia quam homines de eo habebant, et
devotio qua homines eum sequebantur. Dicit ergo abiit opinio eius in
totam Syriam. Syria est regio a Capharnaum usque ad mare magnum:
unde et in terra gentilium divulgatum est. Hoc etiam pertinet ad
praedicatores, ut habeant testimonium bonum; Eccli. XLI, 15:
curam habe de bono nomine; II Tim. II, 15: sollicite autem
cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte
tractantem verbum veritatis. Per Syriam autem potest intelligi
superbia mundi, quia sic interpretatur: et fama Christi per totum
mundum diffusa est. Fiducia, ibi et obtulerunt ei omnes male
habentes; sciebant enim quod sanare poterat; Ier. XVII, 14:
sana me, domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Et
dicit primo abiit opinio eius etc., et post, obtulerunt ei etc.,
quia quando aliquis habet famam de sanctitate, homines facilius
detegunt ei conscientiae vulnus. Variis languoribus et tormentis
comprehensos. Per istas graves infirmitates designantur infirmitates
spirituales. Per languores possunt intelligi diuturnae infirmitates,
et signatur infirmitas diu perseverans; Eccli. X, 11: languor
prolixior gravat medicum. Et quia aliqui gravantur infirmitate,
aliqui vero acerbitate doloris, hoc significatur cum dicit et tormentis
comprehensos: et significantur illi qui habent conscientiam gravatam
remordentem; Ps. XVII, 5: circumdederunt me dolores mortis,
dolores Inferni circumdederunt me. Et qui Daemonia habebant; et hoc
est quod dicitur Lc. VI, 1: et qui vexabantur a spiritibus
immundis, curabantur. Per hoc intelliguntur illi qui colebant idola;
Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia; I Cor. X, 20:
nolo vos socios fieri Daemoniorum. Lunatici proprie dicuntur qui
patiuntur infirmitatem cuiusdam amentiae in defectu lunae: et tunc
arripiuntur a Daemonibus. Et Diabolus tunc magis affligit propter
duas rationes. Unam assignat Hieronymus, et est ut infamet creaturam
Dei; et hoc etiam fit in effectibus magicae artis, qua invocantur
Daemones sub certis constellationibus et Daemones veniunt ad hoc ut
extollant creaturam, et inducant ad idololatriam. Secunda ratio est
melior, quia Diabolus non potest aliquid, nisi per virtutes
corporis. Non est autem dubium, quod corpora inferiora immutantur
secundum diversas immutationes corporum superiorum. Et ideo tunc
Diabolus invocatus libenter venit, quando videt superiora corpora
operari ad illum effectum pro quo invocatur. In defectu autem lunae,
sicut patet, humiditates deficiunt; et ideo defectus lunae facit ad
talem infirmitatem, quando terra non abundat humoribus; et ideo
Diabolus tunc magis vexat: et hoc est et lunaticos. Per istos
possumus intelligere inconstantes Eccli. XXVII, 12: homo
sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur,
qui habent propositum caste vivendi, sed vincuntur passionibus,
secundum illud Rom. VII, 15: non enim quod volo bonum, hoc
facio, sed quod odi malum, illud ago. Et paralyticos. Paralytici
proprie dicuntur, qui habent membra resoluta, ita quod non possunt
habere officium membrorum. Per istos significantur ignorantes: et
isti omnes a Christo curantur; unde et curavit eos, scilicet
perfecte. Consequenter ponitur tertius effectus, scilicet devotio
sequentium; unde et secutae sunt eum turbae multae; Ps. VII,
8: exurge, domine, in praecepto quod mandasti, et synagoga
populorum circumdabit te. Sciendum autem quod diversimode aliqui
sequebantur, quia quidam studio salutis, scilicet spiritualis,
scilicet apostoli; unde supra: relictis omnibus sequuti sunt eum; et
infra XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
Quidam studio salutis corporalis; Lc. VI, 17: turba copiosa
plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et
Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus
suis. Quidam curiositate tantum videndi miracula; Io. VI, 2:
et sequebantur eum multi, quia videbant signa quae faciebat super his
qui infirmabantur. Alii ad insidiandum, ut Pharisaei et Scribae;
Ier. XX, 10: audivi contumelias multorum, et terrorem in
circuitu. De Galilaea. Provincia est ubi Christus praecipue
praedicabat, et interpretatur transmigratio. Per hoc significantur
illi qui debent transmigrare de vitiis ad virtutes. Et Decapoli.
Regio est ubi sunt decem villae; et significantur illi qui student ad
observantiam decem mandatorum. Et de Ierosolymis. Ierosolyma
interpretatur visio pacis; et significat illos qui desiderio pacis ad
Christum veniunt; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus
nomen tuum. Et de Iudaea. Iudaea interpretatur confessio; et
significat illos qui per peccatorum remissionem ad Christum veniunt;
Ps. CXIII, v. 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Et
de trans Iordanem; et significantur illi qui per Baptismum ad
Christum veniunt: in Iordane enim fuit figuratus Baptismus.
|
|