|
Videns autem Iesus turbas. Hic dominus suam doctrinam proponit: et
dividitur in partes tres. In prima ponitur doctrina Christi; in
secunda ponitur virtus doctrinae; in tertia finis ad quem perducit.
Secundum in cap. XIII; tertium in cap. XVII. Prima
dividitur in tres. In secunda instruuntur ministri doctrinae; in
tertia confunduntur adversarii. Secunda in cap. X; tertia in capite
XI. Prima dividitur in duas. In prima proponitur doctrina
Christi; in secunda confirmatur per miracula, in cap. VIII.
Prima in duas. In prima praemittitur quasi quidam titulus ad
doctrinam; in secunda explicatur ipsa doctrina, ibi beati pauperes
spiritu. Circa primum tria facit. Primo describit locum, ubi
doctrina fuit proposita; secundo auditores doctrinae; tertio ponit
modum docendi. Secundum ibi et cum sedisset; tertium ibi et aperiens
os suum docebat eos. Dicit ergo, ita dixi quod secuti sunt et
cetera. Videns autem Iesus turbas. Ista littera duplicem
intellectum habere potest. Primo sic. Ascendit ad docendum turbas,
scilicet non fugiens. Unde Chrysostomus dicit, quod sicut artifex,
quando videt praeparatam materiam, delectatur operari, ita sacerdos
delectatur praedicare, quando populum videt congregatum; et ideo,
ascendit; Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in Ecclesia
magna. Vel aliter. Ascendit, fugiens scilicet turbas, ut securius
discipulos doceret; Eccl. IX, v. 17: verba sapientium
audiuntur in silentio. Et notandum quod legitur quod Christus habebat
tria refugia: quandoque enim fugiebat ad montem, sicut dicitur hic;
et Io. VIII, 1: Iesus autem perrexit in montem oliveti.
Aliquando ad navem; Lc. V, 1: cum turbae multae irruerent in eum
(...) ascendens in unam navim, quae erat Simonis (...)
sedens docebat. Tertium in desertum; Mc. VI, 31: eamus
seorsum in desertum. Et satis convenienter; in tribus enim homo
potest habere refugium ad Deum: in protectione divinae altitudinis,
quae per montem significatur; Ps. CXXIV, 1: qui confidunt in
domino sicut mons Sion. In societate ecclesiastica, quae per navem
designatur; Ps. CXXI, v. 3: Ierusalem quae aedificatur ut
civitas, cuius participatio eius in idipsum. In solitudine
religionis, quae per desertum accipitur, per contemptum temporalium;
Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius;
Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
Ascendit autem in montem propter quinque rationes. Prima ad
ostensionem suae excellentiae: ipse enim est mons, de quo Ps.
LXVII, 16: mons Dei, mons pinguis. Secunda ad ostendendum
quod doctor huius doctrinae debet ad eminentiam vitae conscendere;
Is. XL, 9: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas
Sion. Chrysostomus: nemo potest in valle consistere, et de caelo
loqui et cetera. Tertia ratio ad ostendendum altitudinem Ecclesiae
cui doctrina proponitur; Is. II, 2: erit mons domus domini in
vertice montium, et elevabitur super colles. Quarto ad ostendendum
perfectionem huius doctrinae, quia perfectissima; Ps. XXXV,
7: iustitia tua sicut montes Dei. Quinto ut congrueret ista veteri
legislationi, quae data fuit in monte. Exod. XIX et XXIV.
Consequenter ponuntur auditores et cum sedisset, accesserunt ad eum
discipuli eius. Duo possunt notari in sessione eius. Humiliatio;
Ps. CXXXVIII, 2: tu cognovisti sessionem meam. Quando
erat in altitudine divinae maiestatis, non poterat capi eius doctrina;
sed tunc coeperunt homines capere, quando se humiliavit. Vel hoc
pertinet ad dignitatem magisterii; infra XXIII, 2: super
cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Ad studium enim
sapientiae requiritur quies. Accesserunt ad eum discipuli eius etc.,
non tantum corpore, sed animo; Ps. XXXIII, 6: accedite ad
eum, et illuminamini; Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant
pedibus eius, accipient de doctrina illius. Et nota quod quando
dominus praedicavit turbis, stetit; Lc. VI, 17: descendens
Iesus de monte stetit in loco campestri; sed hic quando discipulis,
sedit. Ex hoc inolevit consuetudo quod turbis praedicatur stando,
religiosis sedendo. Et aperiens os suum docebat eos. Hic ponitur
modus doctrinae. In hoc quod dicit aperiens, significatur quod diu
ante tacuerat. Et demonstrat quod magnum et longum erat facturus
sermonem, sicut dicit Augustinus. Vel quod magna et profunda
dicturus erat; sic enim consueverunt facere homines; Iob III,
1: post hoc Iob aperuit os suum, et maledixit diei suo. Et dicit
suum: prius enim aperuit ora prophetarum; Sap. X, 21: sapientia
aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas: ipse enim est
sapientia patris. Sed hic est quaestio: hic enim sermo ponitur
quantum ad multa etiam Lc. VI, 20 ss. Sed videtur hic et ibi
contrarietas, sicut patet in textu. Et ponit Augustinus duas
solutiones. Una est quod iste est alius sermo ab illo: ipse enim
primo ascendit in montem, et fecit hunc sermonem discipulis, et postea
descendens invenit turbam congregatam, cui eadem praedicavit, et multa
recapitulavit: et de hoc dicitur Lc. VI, 20 ss. Vel aliter
dicendum, quod unus mons erat, et habebat planitiem in latere: illam
planitiem elevabat monticulus alius. Unde dominus ascendit in montem,
idest in planitiem illius montis. Et primo ascendit superius, et
convocavit discipulos, et ibi elegit duodecim apostolos, sicut patet
in Luca: et postea descendens invenit turbam congregatam, et
venientibus discipulis sedit, et habuit sermonem istum ad turbas et
discipulos. Et hoc videtur verius: quia Matthaeus dicit in fine
sermonis, quod mirabantur turbae super doctrina eius. Tamen
quodcumque accipiatur, non est contrarietas.
|
|