|
Posuit supra Evangelista quasi brevem titulum doctrinae Christi,
nunc ponit ipsam doctrinam, et effectum eius, scilicet admirationem
turbarum. Considerandum autem, quod secundum Augustinum in isto
sermone domini tota perfectio vitae nostrae continetur. Et probat per
id quod dominus subiungit finem ad quem ducit, scilicet repromissionem
aliquam. Id autem quod maxime homo desiderat, est beatitudo. Unde
dominus hic tria facit. Primo praemittit praemium quod consequitur
istos qui istam doctrinam accipiunt; secundo ponit praecepta, ibi
nolite putare quoniam veni solvere legem etc.; tertio docet quomodo
aliquis potest pervenire ad observandum ea, ibi petite et accipietis.
Circa primum duo facit, quia huius doctrinae aliqui sunt observatores
tantum, aliqui ministri. Primo ergo describit beatitudinem
observantium; secundo ministrantium, ibi beati estis cum maledixerint
vobis. Notandum autem quod hic ponuntur plura de beatitudinibus; sed
numquam aliquis in verbis domini posset ita subtiliter loqui, quod
pertingeret ad propositum domini. Sciendum tamen quod in istis verbis
includitur omnis plena beatitudo: omnes enim homines appetunt
beatitudinem, sed differunt in iudicando de beatitudine; et ideo
quidam istud, quidam illud appetunt. Invenimus autem quadruplicem
opinionem de beatitudine. Quidam enim credunt, quod in exterioribus
tantum consistat, scilicet in affluentia istorum temporalium; Ps.
CXLIII, v. 15: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Alii
quod perfecta beatitudo consistit in hoc quod homo satisfaciat voluntati
suae; unde dicimus: beatus est qui vivit ut vult. Eccle. III,
12: et cognovi quod non esset melius nisi laetari et cetera. Alii
dicunt quod perfecta beatitudo consistit in virtutibus activae vitae.
Alii quod in virtutibus contemplativae vitae, scilicet divinorum et
intelligibilium, sicut Aristoteles. Omnes autem istae opiniones
falsae sunt: quamvis non eodem modo. Unde dominus omnes reprobat.
Opinionem illorum qui dixerunt quod consistit in affluentia
exteriorum, reprobat: unde dicit beati pauperes, scilicet quasi, non
beati affluentes. Opinionem vero eorum qui ponebant beatitudinem in
satisfactione appetitus, reprobat cum dicit beati misericordes. Sed
sciendum quod triplex est appetitus in homine: irascibilis, qui
appetit vindictam de inimicis, et hoc reprobat, cum dicit beati
mites. Concupiscibilis, cuius bonum est gaudere et delectari: hoc
reprobat cum dicit beati qui lugent. Voluntatis, qui est duplex,
secundum quod duo quaerit. Primo quod voluntas nulla superiori lege
coerceatur; secundo quod possit restringere alios ut subditos: unde
desiderat praeesse, et non subesse. Dominus autem contrarium ostendit
quantum ad utrumque. Et quantum ad primum dicit beati qui esuriunt et
sitiunt iustitiam. Quantum autem ad secundum dicit beati
misericordes. Ergo et illi qui ponunt beatitudinem in exteriori
affluentia, et qui in satisfactione appetitus, errant. Illi autem
qui ponunt beatitudinem in actibus activae vitae, scilicet moralibus,
errant; sed minus, quia illud est via ad beatitudinem. Unde dominus
non reprobat tamquam malum, sed ostendit ordinatum ad beatitudinem:
quia vel ordinantur ad seipsum, sicut temperantia et huiusmodi, et
finis eorum est munditia cordis, quia faciunt vincere passiones; vel
ordinantur ad alterum, et sic finis eorum est pax, et huiusmodi: opus
enim iustitiae est pax. Et ideo istae virtutes sunt viae in
beatitudinem, et non ipsa beatitudo; et hoc est beati mundo corde
quoniam ipsi Deum videbunt. Non dicit vident, quia hoc esset ipsa
beatitudo. Et iterum beati pacifici, non quia pacifici, sed quia in
aliud tendunt, quoniam filii Dei vocabuntur. Illorum autem opinio
qui dicunt quod beatitudo consistit in contemplatione divinorum,
reprobat dominus quantum ad tempus, quia alias vera est, quia ultima
felicitas consistit in visione optimi intelligibilis, scilicet Dei:
unde dicit videbunt. Et notandum quod, secundum philosophum, ad hoc
quod actus contemplativi faciant beatum, duo requiruntur: unum
substantialiter, scilicet quod sit actus altissimi intelligibilis,
quod est Deus; aliud formaliter, scilicet amor et delectatio:
delectatio enim perficit felicitatem, sicut pulchritudo iuventutem.
Et ideo dominus duo ponit Deum videbunt et filii Dei vocabuntur: hoc
enim pertinet ad unionem amoris; I Io. cap. III, v. 1:
videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et
simus. Item notandum quod in istis beatitudinibus quaedam ponuntur ut
merita, et quaedam ut praemia: et hoc in singulis. Beati pauperes
spiritu: ecce meritum; quoniam ipsorum est regnum caelorum: ecce
praemium, et sic in aliis. Et notandum est etiam aliquid circa
meritum in communi, et aliquid circa praemium in communi. Circa
meritum sciendum, quod philosophus distinguit duplex genus virtutis:
unum communis, quae perficit hominem humano modo; aliud specialis,
quam vocat heroicam, quae perficit supra humanum modum. Quando enim
fortis timet ubi est timendum, istud est virtus; sed si non timeret,
esset vitium. Si autem in nullo timeret confisus Dei auxilio, ista
virtus esset supra humanum modum: et istae virtutes vocantur divinae.
Isti ergo actus sunt perfecti, et virtus etiam, secundum
philosophum, est operatio perfecta. Ergo ista merita vel sunt actus
donorum, vel actus virtutum secundum quod perficiuntur a donis. Item
nota quod actus virtutum sunt illi de quibus lex praecipit; merita
autem beatitudinis sunt actus virtutum; et ideo omnia quae
praecipiuntur et infra continentur, referuntur ad istas beatitudines.
Unde sicut Moyses primo proposuit praecepta, et post multa dixit,
quae omnia referebantur ad praecepta proposita: ita Christus in
doctrina sua, primo praemisit istas beatitudines, ad quas omnia alia
reducuntur. Circa primum autem notandum, quod Deus est praemium
eorum qui ei serviunt; Thren. III, 24: pars mea dominus,
dixit anima mea, propterea expectabo eum; Ps. XV, 5: dominus
pars haereditatis meae et calicis mei; Gen. XV, 7: ego dominus
qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et
possideres eam. Et sicut Augustinus dicit in II confessionum,
anima cum recedit a te, bona quaerit extra te. Homines autem diversa
quaerunt; sed quidquid inveniri potest in qualibet vita, totum dominus
repromisit in Deo. Aliqui enim ponunt summum bonum affluentiam
divitiarum, per quam possunt pervenire ad maximas dignitates; dominus
promittit regnum quod complectitur utrumque; sed ad hoc regnum dicit
perveniri per viam paupertatis, non divitiarum. Unde beati pauperes.
Alii perveniunt ad istos honores per bella; dominus autem dicit beati
mites et cetera. Alii consolationes quaerunt per voluptates; dominus
dicit beati qui lugent. Aliqui nolunt subdi; dominus autem dicit,
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Aliqui volunt vitare malum
opprimendo subditos; dominus dicit beati misericordes et cetera.
Aliqui ponunt visionem Dei in contemplatione veritatis in via;
dominus autem promittit in patria; unde beati mundo corde et cetera.
Et notandum quod ista praemia, quae dominus hic tangit, possunt
dupliciter haberi, scilicet perfecte et consummate, et sic in patria
tantum: et secundum inchoationem et imperfecte, et sic in via. Unde
sancti habent quamdam inchoationem illius beatitudinis. Et quia in hac
vita non possunt explicari illa sicut erunt in patria; ideo Augustinus
exponit secundum quod sunt in hac vita beati ergo pauperes spiritu: non
spe tantum, sed etiam re. Lc. XVII, v. 21: regnum Dei
intra vos est. Unde istis praemissis, accedamus ad litteram. In
istis beatitudinibus duo facit Evangelista. Primo ponuntur ipsae
beatitudines; secundo manifestatio beatitudinum, ibi beati qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam; quoniam ipsorum est regnum
caelorum; hoc enim est declarativum omnium beatitudinum. Virtus autem
tria facit: quia removet a malo, operatur et facit operari bonum, et
disponit ad optimum. Primo ergo determinat de primo, ibi beati
pauperes; de secundo, ibi beati qui esuriunt; de tertio, ibi beati
mundo corde, determinat. Removet autem virtus a tribus malis:
cupiditatis, crudelitatis sive inquietudinis, et voluptatis noxiae.
Primum notatur ibi beati pauperes; secundum ibi beati misericordes;
tertio ibi beati qui lugent. Dicit ergo beati pauperes, dupliciter
legitur. Primo sic beati pauperes, idest humiles, qui se aestimant
pauperes: illi enim sunt vere humiles, qui se pauperes aestimant, non
solum in exterioribus, sed etiam in interioribus; Ps. XXXIX,
18: ego autem mendicus sum et pauper, contra illud Apoc. III,
17: dicis quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et
nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et
nudus et cetera. Et tunc hoc quod dicit spiritu, potest tripliciter
legi. Spiritus enim aliquando dicitur superbia hominis; Is. II,
22: quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus est, quia
excelsus reputatus est ipse; Is. XXV, 4: spiritus robustorum
quasi turbo impellens parietem. Et dicitur superbia spiritus quia
sicut per flatum inflantur utres, ita per superbiam homines; Col.
II, 18: inflatus sensu carnis suae. Ergo beati pauperes,
scilicet hi, qui parum habent de spiritu superbiae. Vel accipitur
spiritus pro voluntate hominis. Quidam enim sunt necessitate humiles,
et isti non sunt beati, sed qui humilitatem affectant. Tertio
accipitur pro spiritu sancto; unde beati pauperes spiritu, qui humiles
sunt per spiritum sanctum. Et istae duae quasi ad idem redeunt. Et
dicit pauperes spiritu, quia humilitas dat spiritum sanctum; Is.
LXVI, 2: ad quem respiciam nisi ad pauperculum, et contritum
spiritu, et trementem sermones meos? Istis pauperibus repromittitur
regnum, in quo intelligitur summa excellentia. Et licet istud
retribuatur cuilibet virtuti, specialiter tamen datur humilitati; quia
omnis qui se humiliat exaltabitur, infra cap. XXIII, 12. Et
Prov. XXIX, 23: humilem spiritum suscipiet gloria. Vel
aliter, secundum Hieronymum. Pauperes spiritu, ad litteram, in
abdicatione rerum temporalium. Et dicit spiritu: quia quidam pauperes
necessitate sunt, sed non debetur illis beatitudo, sed illis qui
voluntate. Et isti dicuntur dupliciter; quia etsi aliqui divitias
habent, tamen non habent eas in corde; Ps. LXI, 11: divitiae
si affluant, nolite cor apponere. Aliqui nec habent, nec affectant,
et istud securius est, quia mens trahitur a spiritualibus ex divitiis:
et isti dicuntur proprie pauperes spiritu, quia actus donorum, qui
sunt supra humanum modum, sunt hominis beati: et quod homo omnes
divitias abiiciat, ut nec aliquo etiam modo appetat, hoc est supra
humanum modum. Istis autem repromittitur regnum caelorum, in quo
notatur non solum altitudo honoris, sed affluentia divitiarum; Iac.
II, 5: nonne Deus eligit pauperes in hoc mundo, divites in fide?
Et nota quod Moyses primo promisit divitias; Deut. XXVIII,
1: faciet te dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae
versantur in terra; et infra: benedictus tu in civitate, et
benedictus in agro. Et ideo ut distinguat dominus legem veterem a
nova, primo ponit beatitudinem in contemptu divitiarum temporalium.
Item, secundum Augustinum nota, quod ista beatitudo pertinet ad
donum timoris: quia timor, maxime filialis, facit habere reverentiam
ad Deum; et ex hoc contemnit homo divitias. Ponit Isaias
beatitudines descendendo; Is. XI, 1: egredietur virga de radice
Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum
spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii
et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum
spiritus timoris domini. Christus e converso a dono timoris, scilicet
a paupertate, quia Isaias praenuntiavit adventum Christi ad terram;
Christus autem de terra sursum trahebat. Beati mites. Haec est
secunda beatitudo; sed ne aliquis dicat quod sufficit paupertas ad
beatitudinem, ostendit quod non sufficit: immo requiritur mansuetudo,
quae temperat circa iras, sicut temperantia circa concupiscentias:
ille enim est mitis, qui nec irritatur. Hoc autem poterit fieri per
virtutem, ut scilicet non irascaris nisi causa iusta; sed si habeas
etiam causam iustam, et non provocaris, hoc est supra humanum modum;
et ideo dicit beati mites. Pugna enim est propter abundantiam
exteriorum rerum; et ideo numquam esset turbatio, si homo divitias non
affectaret; et ideo qui non sunt mites, non sunt pauperes spiritu.
Et propterea statim subiungit beati mites. Et nota, quod hoc in
duobus consistit. Primo quod homo non irascatur; secundo, quod si
irascatur, iram temperet. Ita dicit Ambrosius: prudentis est irae
motus temperare, nec minor virtus dicitur temperate irasci, quam
omnino non irasci est: plurimumque hoc levius, illud fortius existimo
et cetera. Chrysostomus dicit: inter multas promissiones aeternas
ponit unam terrenam. Unde, ad litteram, terram istam possident
mites. Multi enim litigant, ut possessiones acquirant, sed
frequenter vitam et omnia perdunt; sed frequenter mansueti totum
habent; Ps. XXXVI, 11: mansueti haereditabunt terram. Sed
melius exponitur, ut referatur ad futurum. Et potest tunc exponi
multipliciter. Hilarius sic: possidebunt terram, idest corpus
Christi glorificatum, quia erunt conformes in corpore suo illi
claritati; Is. XXXIII, v. 17: videbunt regem in decore
suo; oculi eius cernent terram de longe; Phil. III, 21:
reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis
suae. Vel aliter. Ista terra modo est mortuorum, quia subiecta est
corruptioni, sed liberabitur a corruptione secundum apostolum, Rom.
c. VIII, 21. Ergo ista terra, quando erit clarificata et
liberata a servitute corruptionis, vocabitur terra viventium. Vel per
terram intelligitur caelum Empyreum, in quo sunt beati: et vocatur
terra, quia sicut se habet terra ad caelum, ita caelum illud ad caelum
sanctae Trinitatis. Vel possidebunt terram, idest corpus suum
glorificatum. Augustinus exponit metaphorice: et dicit quod per hoc
intelligenda est quaedam soliditas sanctorum in cognitione primae
veritatis; Ps. XXVI, 13: credo videre bona domini in terra
viventium. Ista secunda beatitudo adaptatur dono pietatis: quia illi
proprie irascuntur, qui non sunt contenti divina ordinatione. Beati
qui lugent et cetera. Positae sunt duae beatitudines, per quas
abstrahimur a malo cupiditatis et crudelitatis; hic ponitur tertia,
per quam abstrahimur a malo noxiae voluptatis, vel iucunditatis: et
hoc est beati qui lugent. In veteri testamento terrena promittebat,
et terrenam iucunditatem; Ier. XXXI, 12: confluent ad bona
domini super frumento, vino et oleo etc.; et post: laetabitur virgo
in choro, iuvenes et senes simul. Sed per contrarium dominus ponit
beatitudinem in luctu. Notandum autem quod non quicumque ploratus
luctus dici potest; sed ille quo quis mortuum plorat sibi dilectum:
dominus enim per excessum loquitur hic. Sicut supra beati pauperes,
ita hic de maximo luctu mentionem facit; sicut enim nullam recipiunt
consolationem hi qui mortuum plorant, ita dominus vult vitam nostram in
luctu esse; Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac tibi, planctum
amarum et cetera. Et potest iste luctus tripliciter exponi. Primo
pro peccatis non solum propriis, sed etiam alienis: quia si lugemus
mortuos carnaliter, multo magis spiritualiter; I Reg. XVI, v.
1: usquequo tu luges, Saul? et cetera. Ier. IX, 1: quis
dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? Et plorabo
die ac nocte interfectos filiae populi mei. Ponitur autem satis
congrue ista beatitudo post praemissam. Posset enim quis dicere:
sufficit non facere malum: et verum est a principio ante peccatum; sed
post commissum peccatum non sufficit nisi satisfacias. Secundo potest
accipi de luctu pro incolatu praesentis miseriae; Ps. CXIX, 5:
heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Istud est irriguum
superius et inferius, de quo Ios. XV, 19: pro peccatis
plorate, et pro caelestis patriae incolatu. Tertio, secundum
Augustinum, pro luctu quem habent homines de gaudiis saeculi, quae
dimittunt veniendo ad Christum: homines enim aliqui saeculo
moriuntur, et saeculum moritur eis; Gal. ult., 14: per quem
mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nos autem sicut de mortuis
lugemus, ita illi lugent: quia non potest esse quin, in dimittendo,
aliquem dolorem sentiant. Isti autem triplici luctui triplex
consolatio respondet: quia luctui pro peccatis datur remissio
peccatorum, quam petebat David dicens Ps. l, 14: redde mihi
laetitiam salutaris tui. Dilationi caelestis patriae, et incolatui
praesentis miseriae respondet consolatio vitae aeternae, de qua Ier.
XXXI, v. 13: convertam luctum vestrum in gaudium, et
consolabor eos, et laetificabo a dolore suo; et Is. ult., 13:
in Ierusalem consolabimini. Tertio luctui respondet consolatio divini
amoris: quando enim aliquis dolet de amissione rei dilectae,
consolationem recipit si aliam rem magis dilectam acquirit. Unde
homines consolantur, quando pro temporalibus rebus recipiunt
spirituales et aeternas, quod est spiritum sanctum recipere; quare
dicitur Paraclitus Io. XV, 26. Per spiritum sanctum enim, qui
est amor divinus, homines gaudebunt; Io. XVI, 20: tristitia
vestra convertetur in gaudium. Et notandum, quod ista beatitudo
appropriatur dono scientiae, quia illi lugent qui miserias aliorum
cognoscunt: unde de quibusdam talem scientiam non habentibus dicitur
Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, et tot et
tam magna mala pacem appellant; e converso Eccle. I, 18: qui
addit scientiam, addit et laborem. Et notandum quod ista praemia ita
ordinantur, quod semper secundum addit super primum. Primo enim dixit
beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum; postea quoniam
ipsi possidebunt terram: plus enim est possidere, quam habere tantum.
Item postea quoniam ipsi consolabuntur: plus enim est consolari, quam
possidere, aliqui enim possident ista, sed non delectantur in eis.
Consequenter positis beatitudinibus, quae pertinent ad remotionem
mali, hic ponitur beatitudo quae pertinet ad operationem boni. Est
autem duplex bonum nostrum, iustitiae scilicet, et misericordiae. Et
ideo duo ponit. Quantum ad primum dicit beati qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. Iustitia tripliciter sumitur, secundum Chrysostomum et
philosophum. Quandoque enim pro omni virtute: et dicitur omnis virtus
iustitia legalis, quae praecipit de actibus virtutum. Unde inquantum
homo obedit legi, implet opus omnium virtutum. Alio modo secundum
quod est specialis virtus, de quatuor cardinalibus, quae opponitur
avaritiae, vel iniustitiae, et est circa emptiones, venditiones,
conductiones. Quod ergo dicit hic qui esuriunt iustitiam, potest
intelligi generaliter, vel specialiter. Si intelligatur de generali,
hoc dicit propter duas rationes. Prima Hieronymi, qui dicit quod non
sufficit quod homo iustitiae opus operetur, nisi cum desiderio
operetur; Ps. LIII, 8: voluntarie sacrificabo tibi et cetera.
Et alibi, Ps. XLI, 3: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum
et cetera. Amos VIII, 11: mittam famem in terram istam, non
famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Ergo est
esuries quando cum desiderio operatur quis. Alia ratio. Iustitia est
duplex, perfecta et imperfecta: perfectam in mundo habere non
possumus, quia si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus, et veritas in nobis non est, I Io. I, 8. Et Is.
LXIV, 6: omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Sed
hanc habemus in caelo; Is. LX, v. 21: populus tuus omnes iusti
in perpetuum haereditabunt terram. Sed desiderium iustitiae possumus
hic habere: et ideo dicit beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam et
cetera. Et est simile illud quod Pythagoras fecit. Tempore enim
Pythagorae illi qui studebant, vocabantur sophi, idest sapientes;
Pythagoras autem noluit vocari sophos, idest sapiens, sed
philosophus, hoc est sapientiae amator: ita vult dominus quod sui
sint, et vocentur amatores iustitiae. Si autem intelligatur de
iustitia speciali, quae est, quod homo reddat unicuique quod suum
est, convenienter dicitur beati qui esuriunt etc.; quia esuries et
sitis proprie avarorum est, quia numquam satiantur qui aliena iniuste
possidere desiderant: unde ista esuries, de qua dicit dominus,
opponitur huic, scilicet avarorum. Et vult dominus quod ita anhelemus
ad istam iustitiam, quod numquam quasi satiemur in vita ista, sicut
avarus numquam satiatur. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt
iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Conveniens praemium ponitur
saturabuntur, et primum in aeterna visione, videbunt enim Deum per
essentiam; Ps. XVI, v. 15: satiabor cum apparuerit gloria
tua: ibi enim nihil restabit ad desiderandum; Ps. CII, 5: qui
replet in bonis desiderium tuum; Prov. X, 24: desiderium suum
iustis dabitur. Secundo in praesenti. Et haec est duplex. Una est
in bonis spiritualibus, hoc est in impletione mandatorum Dei; Io.
IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut
perficiam opus eius: et de isto exponit Augustinus. Alio modo
accipitur de saturitate rerum temporalium. Homines iniusti numquam
saturantur, sed homines qui habent terminum suum ipsam iustitiam,
ultra non procedunt; Prov. XIII, 25: iustus comedit, et
replet animam suam. Ista beatitudo secundum Augustinum reducitur ad
donum fortitudinis: quia quod homo iuste operetur, hoc pertinet ad
fortitudinem. Item superaddit aliquid praemio supra posito, quia
saturari est implere totaliter desiderium. Item nota quod primo dicit
beati qui lugent: homo enim quando infirmus est, non appetit
comedere, sed tunc appetere incipit, quando iam incipit sanari; et
ita est in spiritualibus, quod quando homines sunt in peccato, non
sentiunt famem spiritualem, sed quando dimittunt peccata, tunc
sentiunt; et ideo statim subdit beati misericordes: quia iustitia sine
misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia mater est
dissolutionis. Et ideo oportet quod utrumque coniungatur, secundum
illud Prov. III, 3: misericordia et veritas non te deserant et
cetera. Ps. LXXXIV, 11: misericordia et veritas obviaverunt
sibi et cetera. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Misericordem esse est habere miserum cor de miseria
aliorum: tunc autem habemus misericordiam de miseria aliorum, quando
illam reputamus quasi nostram. De nostra autem dolemus, et studemus
repellere. Ergo tunc vere misericors es, quando miseriam aliorum
studes repellere. Est autem duplex miseria proximi. Prima in istis
rebus temporalibus; et ad istam debemus habere miserum cor; I Io.
III, 17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit
fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo
caritas Dei manet in eo? Secunda qua homo per peccatum miser
efficitur: quia, sicut beatitudo est in operibus virtutum, ita
miseria propria in vitiis; Prov. XIV, 34: miseros facit
populos peccatum. Et ideo quando admonemus corruentes ut redeant,
misericordes sumus; infra IX, v. 36: videns autem Iesus
turbas, misericordia motus est. Isti ergo misericordes beati. Et
quare? Quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et sciendum quod
semper dona Dei excedunt merita nostra; Eccli. XXXV, 13:
quoniam dominus retribuens est, et septies tantum retribuet tibi.
Ergo multo maior est misericordia quam dominus impendet nobis, quam
illa quam impendimus proximo. Ista misericordia inchoatur in hac vita
dupliciter. Primo, quia relaxantur peccata; Ps. CII, 3: qui
propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Secundo, quia removet
defectus temporales, ita quod solem suum facit oriri; perficietur
tamen in futuro, quando omnis miseria, et culpae, et poenae
removebuntur; Ps. XXXV, 6: domine, in caelo misericordia
tua. Et hoc est quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ista
beatitudo reducitur ad donum consilii: quia hoc est singulare consilium
ut inter pericula huius mundi misericordiam consequamur; I Tim.
IV, 8: pietas ad omnia utilis est; Dan. IV, 24: consilium
meum regi placeat. Sic ergo positi sunt actus virtutum, quibus
removemur a malo, et operamur bonum. Nunc ponuntur actus quibus
disponimur ad optimum; unde beati mundo corde et cetera. Ista
beatitudo in duobus consistit: in visione Dei et dilectione proximi,
unde primo ponit beatitudinem quae pertinet ad visionem Dei; secundo
beatitudinem quae pertinet ad dilectionem proximi, ibi beati pacifici
et cetera. Dicit ergo beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Hic primo est quaestio litteralis. Habemus enim quod Deus
videri non potest: I Io. IV, v. 12: Deum nemo vidit unquam.
Et ne aliquis diceret, quod quamvis nullus videat in praesenti,
videbit in futuro, removet hoc apostolus I Tim. ult., 16: lucem
habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre
potest. Sed sciendum quod circa hoc sunt diversae opiniones. Aliqui
enim posuerunt quod numquam Deus per essentiam videatur, sed in aliqua
refulgentia suae claritatis; sed hoc reprobat Glossa super illud
Exod. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet, propter
duo. Primo, quia hoc repugnat auctoritati sacrae Scripturae, I
Io. III, 2: videbimus eum sicuti est. Item I Cor.
XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. Item rationi, quia beatitudo hominis est ultimum
bonum hominis, in quo quietatur desiderium eius. Naturale autem
desiderium est, quod homo videns effectus inquirat de causa: unde
etiam admiratio philosophorum fuit origo philosophiae, quia videntes
effectus admirabantur, et quaerebant causam. Istud ergo desiderium
non quietabitur, donec perveniat ad primam causam, quae Deus est,
scilicet ad ipsam divinam essentiam. Videbitur ergo per essentiam.
Alii plus etiam erraverunt ponentes contrarium: quia dixerunt quod non
solum videbimus oculo mentis, sed etiam corporis, essentiam Dei, et
quod Christus videt oculo corporali essentiam divinam. Sed hoc non
convenit: quod patet primo ex auctoritate quae hic ponitur, quia non
diceret beati mundo corde; sed, beati qui habent mundos et puros
oculos. Ergo dat intelligere, quod non videtur nisi corde, idest
intellectu: sic enim accipitur hic cor, sicut et Ephes. I, 18:
illuminatos oculos cordis vestri. Secundo, quia sensus corporis non
potest nisi in suum obiectum; si autem dicatur quod tunc habebit
maiorem potentiam, dicendum quod tunc non esset visio corporalis, quia
oculus corporalis non videt nisi colores, essentiam autem per
accidens, secundum Augustinum Lib. ult. de civitate Dei, c.
XIX. Sicut cum video vivens, possumus dicere quod video vitam,
inquantum video quaedam indicia quibus indicatur mihi vita sua; ita
erit in visione divina, quia tanta erit refulgentia in caelo novo, et
terra nova, et corporibus glorificatis, quod per ista dicemur videre
Deum quasi oculis corporalibus. Ergo beati mundo corde et cetera.
Solvit vero illud, Deum nemo vidit unquam, tripliciter. Primo quia
non visione comprehensiva; secundo oculis corporalibus; tertio in hac
vita: quia si alicui datum fuerit quod viderit in hac vita Deum, hoc
fuit quia totaliter alienatus est et elevatus supra sensus corporales.
Et ideo dicitur beati mundo corde: quia sicut oculus videns colorem
oportet quod sit depuratus, ita mens videns Deum; Sap. I v. 1:
in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non
tentant illum; apparet autem his qui fidem habent in illum: fide enim
purificatur cor; Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et
quia visio succedet fidei, ideo dicitur quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati mundo corde, qui scilicet habent munditiam generalem ab alienis
cogitationibus, per quam cor eorum templum Dei sanctum est, in quo
Deum contemplandum vident: templum enim a contemplando dici videtur.
Specialiter vero beati mundo corde, idest qui habent munditiam
carnis: nihil enim ita impedit spiritualem contemplationem, sicut
immunditia carnis. Pacem sequimini, et sanctimoniam, sine qua nemo
videbit Deum, Hebr. XII, 14. Et ideo quidam dicunt quod
virtutes morales proficiunt ad vitam contemplativam, et praecipue
castitas. Et secundum hoc beati mundo corde, potest intelligi de
visione viae: sancti enim qui habent cor repletum iustitia, vident
excellentius quam alii qui vident per effectus corporales: quanto enim
effectus sunt propinquiores, tanto Deus magis cognoscitur per illos.
Unde sancti qui habent iustitiam, caritatem, et huiusmodi effectus,
qui sunt simillimi Deo, cognoscunt magis quam alii; Ps.
XXXIII, 9: gustate, et videte quoniam suavis est dominus.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hic ponitur septima
beatitudo: et, sicut dictum est, virtutes ad optimum disponentes
disponunt ad duo, scilicet ad visionem Dei et dilectionem. Et sicut
munditia cordis disponit ad visionem Dei, ita pax ad dilectionem Dei
disponit, qua filii Dei nominamur et sumus; et sic disponit ad
dilectionem proximi, quia, sicut dicitur I Io. IV, v. 20,
qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo
potest diligere? Et notandum quod hic ponuntur duo praemia
beatitudinis, videlicet beati pacifici, et beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam. Et omnia praecedentia reducuntur ad ista
duo, et sunt effectus omnium praecedentium. Quid enim agitur per
paupertatem spiritus, per luctum, per mansuetudinem, nisi ut mundum
cor habeatur? Quid per iustitiam et misericordiam, nisi ut pacem
habeamus? Is. XXXII, 17: fructus iustitiae pax, et cultus
iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Beati ergo
pacifici. Sed videndum est quid sit pax, et quomodo ad eam possimus
pervenire. Pax est tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium
dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Ergo pax est in hoc
quod omnes teneant sua loca. Unde debet mens hominis primo Deo
subiecta esse. Secundo motus et vires inferiores, quae sunt nobis et
brutis communes, subiecta esse homini: per rationem enim homo praeest
animalibus; Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus
caeli, et bestiis universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in
terra. Tertio ut homo pacem habeat ad alios, quia sic totaliter erit
ordinatus. Ista autem ordinatio non potest esse nisi in hominibus
sanctis; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus nomen
tuum; Is. XLVIII, v. 22: non est pax impiis: pacem enim
interiorem habere non possunt; Sap. XIV, 22: in magno viventes
inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Pacem talem
mundus dare non potest; Io. XIV, 27: non quomodo mundus dat,
ego do vobis. Item non sufficit totum hoc, sed debent inter discordes
pacem facere; Prov. XII, 20: qui ineunt pacis consilia,
sequitur eos gaudium. Tamen sciendum quod ista pax hic inchoatur, sed
non perficitur, quia nullus potest totaliter habere motus brutales
rationi subiectos; Rom. VII, 23: video aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati,
quae est in membris meis. Unde vera erit in vita aeterna; Ps.
IV, 9: in pace in idipsum dormiam et requiescam; Phil. IV,
7: pax Dei exuperat omnem sensum. Quoniam filii Dei vocabuntur,
triplici ratione. Prima est, quia habent officium filii Dei: ad hoc
enim filius dicitur venisse in mundum, ut congregaret dispersos;
Ephes. II, 14: ipse enim est pax nostra; Col. I, 20:
pacificans in sanguine crucis eius, sive quae in terris, sive quae in
caelis. Secundo, quia per pacem cum caritate pervenitur ad regnum
aeternum, in quo omnes filii Dei vocabuntur; Sap. V, 5: ecce
quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum
est. Ephes. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in
vinculo pacis. Tertio, quia per hoc homo assimilatur Deo, quia ubi
est pax, non est aliqua resistentia; Deo autem nullus resistere
potest; Iob IX, 4: quis restitit ei, et pacem habuit? Et
notandum quod istae beatitudines sibi invicem superaddunt: plus enim
est misericordiam consequi quam saturari; quia saturari est impleri eo
quod est sibi proportionatum, sed misericordia superabundat. Item non
omnes qui misericordiam accipiunt, admittuntur a rege ad videndum
regem. Item plus est esse filium regis, quam regem videre. Et tamen
sciendum, quod per omnia ista unum praemium designatur. Sed quare ita
dominus per multa voluit significare illud? Dicendum quod omnia quae
in inferioribus divisa sunt, in superioribus congregantur. Et quia in
rebus humanis ista inveniuntur dispersa, et nos manuducimur per
sensibilia, ideo dominus per multa significavit illud praemium
aeternum. Ista autem septima beatitudo adaptatur dono sapientiae:
sapientia enim facit esse filios Dei. Item notandum, quod in septima
beatitudine ponitur pax, sicut in die septima requies, Gen. II,
2. Consequenter ponitur octava beatitudo, quae designat perfectionem
omnium praecedentium: tunc enim homo in omnibus illis perfectus est,
quando nullam deserit propter tribulationes; Eccli. XXVII, 6:
vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Beati ergo qui persecutionem patiuntur et cetera. Sed aliquis forte
audiens beati pacifici, dicet hos non esse beatos propter
persecutionem: quia persecutio pacem turbat, vel totaliter tollit;
sed certe non interiorem, sed exteriorem; Ps. CXVIII,
165. Pax multa diligentibus legem tuam et cetera. Ipsa autem
persecutio non facit beatum, sed eius causa: unde dicit propter
iustitiam; I Pet. III, 14: si quid patimini propter
iustitiam, beati. Chrysostomus: non dicit a Paganis et pro fide,
sed propter iustitiam.
Unde dicit: propter iustitiam, I Petr. III 14: si
quid patimini. Chrysostomus: non dicit: a Paganis et secundum
fidem, sed: propter iustitiam, quia (non) a quo et propter
quamcumque causam sed propter iustitiam patris martyrium est, Eccli.
IV 33: pro iustitia agonizare. Prophetae occisi sunt non quia
negaverunt fidem sed quia veritatem annuntiaverunt; Ioannes Baptista
quia veritatem annuntiabat occisus est et martyr fuit. Et notandum
quod haec beatitudo octavo loco ponitur, sicut octava die circumcisio
fiebat in qua quaedam generalis circumcisio martyrum praenuntiatur.
Quoniam ipsorum est regnum. Hoc videtur esse ex eo quod ponitur in
prima beatitudine; unde a sanctis diversimode exponitur. Quidam enim
dicunt quod idem est istud et id quod dicitur: beati pauperes quoniam
ipsorum, et hoc ad designandum perfectionem patientiae, Iac. I 4;
perfectio autem semper designatur per hoc quod revertitur ad sui
principium, sicut apparet in circulo. Item ille qui persecutionem
patitur propter iustitiam pauper est et debentur sibi omnia alia, quia
mites et misericordes et sic de omnibus; et ideo non solum primum
praemium debetur sibi sed omnia praemia. Alii dicunt quod non est
idem; unde dicit Ambrosius quod ponitur regnum caelorum quantum ad
gloriam animae et cordis: virtuti enim animae respondit regnum
caelorum, sed martyrio respondit beatitudo quae consistit in
glorificatione corporum, propter supplicia quae passa sunt. Vel
aliter: regnum caelorum pauperibus promittitur in spe quia non statim
evolant, sed martyribus in re quia statim evolant.
|
|