Lectio 3

Beati estis, cum maledixerint vobis homines et cetera. Supra ab illo loco beati pauperes spiritu etc. instruxit generaliter ea quae erant perfectionis, hic sermonem ad discipulos dirigit. Ubi primo monet eos ad passionum tolerantiam, quod opus perfectum habet, Iac. I, 4; secundo ad executionem sui officii diligentem, ibi vos estis sal terrae. Insuper prima in tres. Primo monet ad persecutionum patientiam considerando causam propter quam patiuntur; secundo considerando praemium, quod ex passionibus consequuntur, ibi gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; tertio, exemplo prophetarum quos sic patientes imitantur, ibi sic enim persecuti sunt prophetas. Tria autem monet sustinenda; duo in praesentia, scilicet contumelias in verbis, et iniurias in factis; et unum in absentia, scilicet detractiones, sive morsiones ex odio cordis. Dicit ergo beati estis, idest causa assumendae beatitudinis adest vobis, cum maledixerint vobis homines, idest peccatores. Glossa: ex odio cordis in faciem contumelias dixerint. Hieronymus: ubi Christus in causa est, optanda est maledictio. I Petr. IV, v. 14: si exprobramini in nomine Christi, beati. Et persecuti vos fuerint, vim inferendo, vel iniuriando, secundum Glossam. Et dixerint omne malum adversum vos, scilicet famam vestram laedendo in absentia per omnia genera verborum malorum. Et sic est triplex persecutio, scilicet cordis, operis et oris. Mentientes, hoc dicit quia non est gloria, de quo vere mala dicuntur; propter me, idest occasione mei cui inhaeretis. Chrysostomus: qui mendaciter blasphematur, et propter Deum, beatus est; sed si alterum deest, non est merces beatitudinis. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Ecce secundum, scilicet consideratio praemii, quod consequuntur; unde dicit gaudete, Glossa: mente, et exultate, corde, in illa die, scilicet quando sustinueritis illa. Rabanus: nescio quis nostrum hoc possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et exultemus in domino. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest: eleganter enim in quodam volumine legimus, quod si non quaeras gloriam, non dolebis cum inglorius fueris. Chrysostomus: quantum quisque de laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur; et infra: qui quaerit tantum gloriam apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Sed est hic quaestio. Quare huiusmodi additur persuasio, dicens gaudete et exultate etc., et in praecedentibus beatitudinibus non? Responsio. Haec beatitudo est circa tolerantiam passionum, quod est difficillimum in comparatione ad alia supra posita: propter quod indiget persuasione. Vel hoc addit ne apostolos quasi novitios cito terreat, quos alloquitur, cum dicit beati estis et cetera. Quoniam merces vestra copiosa est in caelis, scilicet Deus in se; Gen. XV, 1: ego merces tua magna nimis. Item copiosa respective; ad Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; II Cor. IV, v. 17: id quod in praesenti momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Copiosa est, quia secundum numerum tribulationum erit et numerus consolationum; Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam; II Cor. I, 5: sicut abundant passiones Christi in vobis, ita et per Christum abundat consolatio vestra. Lucas dicit: multa est in caelo. Et dicit in caelis, pluraliter, propter multitudinem gaudiorum. Glossa: in superioribus partibus mundi. Contra dicit Beda: caelos non hic dici puto superiores partes aeris. Responsio. Mundus hic dicitur caelum Empyreum cum tota machina mundiali, et non tantum id quod includitur per primum mobile, ut volebant philosophi; unde superiores partes mundi dicuntur, quia est supra mundum istum. Sic enim persecuti sunt prophetas. Hic ponitur tertium, quod scilicet debent sufferre passiones exemplo prophetarum; unde: sic, idest per contumelias, iniurias et verba maligna, persecuti sunt prophetas; Iac. v. 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini. Qui fuerunt ante vos, et ideo exempla eorum vos invitant. Gregorius: si facta praecedentium recolamus, gravia non sunt quae sustinemus. Hebr. penult., 1: itaque habentes tantam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.