|
Vos estis sal terrae et cetera. Haec est secunda pars, ubi monet
diligentiam habere in executione sui officii. Et primo in forma
exequendi, quae sub ratione exempli informantis eis ostenditur;
secundo in modo docendi, qui eis praescribitur, ibi sic luceat lux
vestra. Exemplum informans designatur in varietate similitudinum,
quarum duae sunt per affirmationem, ubi ostenditur ad quod debent
esse, quia ad condiendum exemplo vitae, ibi vos estis sal terrae;
secundo ad lucendum, vel illuminandum verbo doctrinae, ibi vos estis
lux mundi. Inter condimenta nihil sale utilius: inter visibilia nihil
luce clarius. Duae autem aliae dicuntur per negationem, in quibus
ostenditur, ad quod debent non esse; quia nec in absconsione vitae,
vel personae: unde dicit non potest civitas abscondi supra montem
posita, neque in occultatione doctrinae, vel gratiae; unde dicit
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio. Inter praesidia
nihil civitate manifestius; inter utensilia nihil lucerna
convenientius. Ergo debent esse sal in vita et moribus; lux in
doctrinis et praedicationibus; civitas in praesidiis et defensionibus;
lucerna in accensionibus. Beda docet ut sale condiant animas ad
incorruptionis sanitatem, ut illuminent ad veritatis intelligentiam,
ut acquisitos ab hostibus defendant, defensos ad amorem deitatis
accendant. Dicit ergo vos estis, idest esse debetis, sal terrae.
Glossa: sal optimum condiens terrenos exemplo vitae. Hieronymus:
sal appellantur apostoli, quia per ipsos universum hominum genus
conditur. Notantur autem hic tria. Primo eorum, et omnium
apostolicorum virorum officium cum dicit vos estis sal terrae; secundo
eorum periculum cum dicit quod si sal evanuerit; tertio eorum
supplicium, cum dicit ad nihilum valet ultra. Comparantur autem sali
ratione virtutis, ratione originis, et ratione consuetudinis.
Ratione virtutis primo, quia habet virtutem saporativam, quia cibos
condit; sic sermo apostolicus mentes insipidas condiebat; Col.
IV, 6: omnis sermo vester in gratia semper sit sale conditus.
Secundo habet vim arefactivam, unde Augustinus: sal sterilem terram
facit: sic apostoli, destructo regno peccati, germen vitiorum
compescebant. Sap. c. III, 13: felix sterilis et
incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in
respectione animarum sanctarum. Tertio habet virtutem restrictivam,
unde Augustinus: sal carnes desiccat: sic ipsi carnales
concupiscentias restringebant; I Petr. II, 11: obsecro vos
abstinere a carnalibus desideriis. Quarto habet virtutem
mundificativam, unde Augustinus: sal a vermibus et putredine servat:
sic praedicatio verbi divini arcet a putredine vitiorum; Rom. VI,
12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis
concupiscentiis eius. Quinto habet virtutem sanativam, sicut habes
IV Reg. II, 19 ss., quod Eliseus sale in vas novum misso
sanavit aquas Iericho: sic infuso sale sapientiae caelestis in corde
apostolorum, sanatae sunt aquae, idest populi; Ps. CVI, 20:
misit verbum suum, et sanavit eos. Secundo comparantur sali ratione
originis: nam sal ex aqua maris et calore ignis vel solis conficitur;
et apostoli ex aqua tribulationis, et calore dilectionis facti sunt;
Ps. LXV, v. 12: transivimus per ignem et aquam; Thren. I,
13: de caelo misit ignem in ossibus meis. Tertio ratione
consuetudinis, quia usus eius in omni sacrificio erat; Lev. II,
13: omnis victima sale salietur. Sic honesta conversatio erat, et
in occulto, et in aperto, et coram Deo, et coram proximo; Rom.
XII, 17: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram
hominibus. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Hic ostenditur
eorum periculum; unde dicit quod si sal, idest praedicator, vel
praelatus, vel doctor evanuerit. Evanescere dicitur sal tripliciter,
scilicet liquefactione, quod fit per humidum et frigidum; secundo
infatuatione; tertio evanescit, quando omnino deficit. Expone ergo
tripliciter sic: si evanuerit, idest frigore, sive timore
adversitatis, vel humiditate prosperitatis se dissolverit, in quo
salietur? Idest, in quo populus bonis moribus informabitur? Vel si
evanuerit, idest infatuetur, deviando a veritate, in quo, idest per
quem, populus erudietur? Secundum Bedam. Thren. IV, 4:
parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Vel, si
evanuerit, idest omnino defecerit, in quo salietur? Idest per quem
modum poenitentiae condietur populus? Ier. XXX, 12:
insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. De omnibus his
Hieronymus: evanescit sal cupiditate effluens, timore succumbens,
errore subvertens, prosperis elatus, adversis depressus. Ad nihilum
valet ultra. Hic notatur eorum supplicium: ubi tria ponuntur. Primo
valoris annihilatio per subtractionem gratiae; I Cor. XV, 10:
gratia Dei sum id, quod sum et cetera. Et quantum ad hoc dicit ad
nihilum valet ultra, quia, ut dicit Beda; suo unctu germinare
prohibet, et foecundare non sinit. Unde Lc. XIV, 35: neque
in terra, neque in sterquilinio utile est. Secundo gloriae amissio ex
defectu negligentiae; unde subditur nisi ut mittatur foras, idest
extra Ecclesiam, vel extra Paradisum, vel ab officio docendi
removeatur; Apoc. XXII, v. 15: foris canes, et venefici,
et impudici, et homicidae, e idolis servientes, et omnis qui amat,
et facit mendacium; Io. XV, 6: mittetur foras sicut palmes, et
arescet et cetera. Tertio damnatio Gehennae ex cumulatione
nequitiae; unde subditur et conculcetur ab hominibus, idest a
Daemonibus; Daemon enim aliquando dicitur homo, sicut Ps.
CXVII, 6: non timebo quid faciat mihi homo; Glossa: idest
Diabolus. Vel conculcetur ab hominibus; idest, simul cum aliis
calcetur, vel subtus alios in profundum Inferni proiiciatur; Mal.
ult., 3: calcabitis impios; Iob XX, v. 25: vadent, et
venient super eum horribiles. Vel conculcetur ab hominibus, idest
irrideatur a carnalibus hominibus, Osee IV, 9: sicut populus,
sic et sacerdos. Glossa: irrideatur ab hominibus. Sed ille qui
persecutionem patitur, irridetur ab hominibus; ergo calcatur.
Contra. Augustinus et Rabanus: non calcatur qui persecutionem
patitur. Responsio. Calcari non dicitur nisi qui inferior est; et
ideo ille qui persecutionem patitur, licet in terra multa sustineat in
corpore, et a malis irrideatur, tamen quia fixus est in caelo corde,
non dicitur calcari. Et sic loquitur Augustinus et Rabanus. Vos
estis lux mundi et cetera. Hic ostenditur quod debent illuminare verbo
doctrinae: in quo possunt notari tria quae debet habere praedicator
verbi divini. Primum est stabilitas, ut non deviet a veritate;
secundum est claritas, ut non doceat cum obscuritate; tertium est
utilitas, ut quaerat Dei laudem, et non suam. Primum notatur cum
dicitur vos, discretive, scilicet qui estis derivati a me qui sum
prima lux; Io. VIII, 12: ego sum lux mundi. Estis, idest
esse debetis. Ecce stabilitas, quae notatur in verbo substantivo, in
quo excluditur lucis defectio, contra illos qui praedicant falsitatem,
et lucis fictio, contra illos qui se transfigurant in Angelum lucis,
II Cor. c. XI, 14, et lucis diminutio, contra illos qui
timore vel adulatione non reprehendunt vitia. Deinde notatur
claritas, cum dicitur lux. Glossa: per quos omnes illuminantur a
tenebris ignorantiae. Comparantur autem luci ratione essentiae,
ratione actus, ratione virtutis sive efficaciae: nam eius essentia est
caelestis. Unde Basilius in Hexameron: lux est natura sibi per
omnia similis et simplex. Eccli. XXIV, 6: ego feci in caelis
ut oriretur lumen indeficiens; et ipsi conversatione debet esse
caelestes; Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est.
Item non inquinatur ab immunditiis; Sap. VII, 25: nihil
inquinatum in illam incurrit; et ipsi debent esse mundi; Eccle.
IX, 8: omni tempore vestimenta tua sint candida. Item omnibus est
communicabilis; Iob c. XXV, 3: super quem non splendet lumen
eius? Et praedicatores se debent omnibus exponere; Lc. VI,
30: omni petenti te tribue. Secundo ratione actus, qui secundum
Basilium est tenebras illuminare, vias dirigere, latibula
manifestare, differentias rerum ostendere: et ipsi praedicatores
debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda
manifestare, et modo comminando, modo exhortando, hominibus
praedicare. Tertio ratione suae efficaciae: lux enim ingerit
delectationem; Eccle. XI, 7: dulce est lumen, et delectabile
est oculis videre solem. Item terrae foecunditatem; Eccli.
XLIII, 4: radios igneos exsufflans et cetera. Item viventibus
cognitionem. Philosophus: homo generat hominem et sol. Praeter
haec, secundum Basilium, veniente luce diei, aegritudines
alleviantur, homines a somno excitantur, aves garriunt, bestiae ad
latibula sua fugiunt: sic luce apostolorum mundus est aedificatus
exemplis, inflammatus doctrinis, foecundatus bonis operibus,
alleviatus peccatis, excitatus a negligentiis, animatus ad
contemplationem caelestium, ereptus de potestate Daemonum. Deinde
notatur utilitas, dum dicit mundi, idest universaliter; Ps.
XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum. Quaeritur autem
hic, quare praemiserit sal luci. Responsio Chrysostomi: quia prius
vita, quam doctrina: vita enim ducit ad scientiam veritatis.
|
|