|
Non potest civitas abscondi supra montem posita. Haec est pars ubi
ostenditur, quod non debent esse in absconsione vitae, unde dicit non
potest civitas abscondi. Glossa, idest soliditas apostolicae
doctrinae, vel sancta vita ipsorum munita virtutibus. Ier. I,
18: dedi te in civitatem munitam. Abscondi, id est celari, supra
montem posita, idest sita super Christum, vel Ecclesiam. Quare non
potest celari? Quia ipse mons manifestat eam, secundum Glossam
Chrysostomi: omni tuba documenta sunt operum clariora, vitaque munda
ipsa est luce fulgentior, nec obscurari poterit, etiam si innumeri
fuerint obloquentes. Et notandum quod ex virtute verbi supra montem,
notantur tria: quia est secura, quod indicat constantiam: quia est
inexpugnabilis, quod indicat patientiam: quia est in firmo et immobili
loco sita, quod indicat perseverantiam. Deinde ponit, quod non
debent esse in absconsione doctrinae: unde dicit neque accendunt,
scilicet viri sancti lucernam, idest doctrinam praedicationis, vel
fervorem doctrinae: nam in lucerna est ignis et lumen: sic et in
praedicatione debet esse fervor spiritus interius, et lumen boni
exempli exterius; sicut dicitur, quod Ioannes erat lucerna ardens et
lucens, Io. V, 35. Sub modio idest in abscondito, sed super
candelabrum, idest in manifesto. Glossa Bedae: idest super
Ecclesiam; quasi dicat: non ideo data est doctrina praedicationis,
ut celetur sub modio timoris, vel commodo vitae praesentis: modius
enim, secundum Isidorum Lib. Etymol. XVII, est vas in quo
mensuratur, et id quod mensuratur. Secundum Bedam, mystice,
Christus lucernam incarnationis suae non inclusit sub modio, idest
mensura legis, vel in terminis unius gentis, sed super candelabrum,
idest Ecclesiam, ut luceat omnibus qui in domo sunt, idest in
Ecclesia, vel in mundo. Sed est hic quaestio cur apostoli, sive
apostolica doctrina, dicuntur civitas, cum potius sint fundamentum,
et Ecclesia sit civitas cuius sunt fundamentum. Responsio. Dicuntur
civitas, quia sub Christo fuerunt initiatores Ecclesiae. Vel nomine
totius intelligitur pars, nomine civitatis fundamentum. Mons enim,
super quem civitas ponitur, Christus est, de quo Is. II, 2:
erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice
montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
Deinde dicit sic luceat lux vestra coram hominibus. Et est secundum
ab illo loco vos estis sal terrae. Ubi informat eos quoad modum
docendi. Et hunc modum describit quoad tria. Primo quoad doctrinae
manifestationem; unde dicit sic luceat lux vestra, idest doctrina,
coram hominibus; Rom. XII, 17: providentes bona non tantum
coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Secundo, quoad
manifestatae doctrinae per opera bona confirmationem; unde subdit ut
videant opera vestra bona. Glossa: opera requiro ut videantur, et
sic doctrina confirmetur. Iac. II, 12: sic loquimini, et sic
facite. Chrysostomus: nomen Dei per eos blasphematur, qui non
faciunt quod docent. Sed contra hoc videtur esse quod infra dicitur:
cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
Item: ora patrem tuum in abscondito, et pater tuus, qui videt in
abscondito, reddet tibi. Responsio. Bona opera prohibet fieri in
manifesto quantum ad laudem hominum; hic autem requirit fieri ut
confirmetur doctrina, et Deus glorificetur, secundum Glossam. Si
enim doctrina est bona, et praedicator malus, tunc ipse est occasio
blasphemiae doctrinae Dei. Unde Bernardus: lingua magniloqua, et
manus otiosa, doctrina lucida, et vita tenebrosa, est res
monstruosa. Tertio, quoad rectam intentionem; unde addit et
glorificent patrem vestrum, Glossa: in vobis et non vos, quia eius
opus est. Qui in caelis est. Gregorius: sic opus sit in publico,
ut intentio maneat in occulto, ut de bono opere proximis praebeamus
exemplum, et tamen pro intentione, qua soli Deo placere quaerimus,
semper optemus secretum.
|
|