|
Nolite putare quoniam veni solvere legem. Haec est secunda pars a
principio huius capituli ubi tacitae quaestioni respondet. Unde
Beda: quia poterant aestimare, quod vetera praecepta vellet abolere,
ante interrogata prius occurrit, dicens nolite putare et cetera. Ubi
tria facit: primo dicit se non velle legem destruere, sed implere;
secundo docet eam implendam fore, ibi amen dico vobis etc.; tertio ad
eius impletionem incipit alios provocare, ibi qui ergo solvit et
cetera. Dicit ergo nolite putare, idest opinari, quia veni, idest
quod venerim, solvere legem, aut prophetas. Per haec duo
comprehendit totam continentiam veteris legis, quia lex principaliter
erat ad declinandum a malo; prophetia ad faciendum bonum: illa
operandorum, et haec credendorum. Solvere autem est uno modo,
secundum Bedam, non facere quod illa spiritualiter dicit. Vel
solvere est non intelligere quod illa declaravit, secundum Glossam.
Unde Christus non venit solvere, quia spiritualiter implevit.
Propter quod dicit non veni solvere legem, sed adimplere, idest
perfecte implere. Implevit autem primo moralia, caritatis dulcedine
condiendo, quia plenitudo legis est dilectio, Rom. XIII, 10.
Io. XV, 11: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos. Secundo caerimonialia, figurarum velamen detegendo;
infra c. XXVII, 51: velum templi scissum est; Apoc. c.
V, 9: dignus est agnus aperire librum, et solvere signacula eius,
idest observationes figurarum in lege. Tertio prophetias in se
completas ostendendo; Lc. ult., 25: oportet impleri quae scripta
sunt in prophetis de me. Quarto promissiones confirmando; ad Gal.
III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones. Quinto iudicialia
per misericordiam temperando; Io. VIII, 11, de adultera: nec
ego te condemnabo. Sexto consilia addendo; infra XIX, 21:
vade, et vende omnia et cetera. Septimo promissiones omnes eis factas
de spiritus sancti missione, et filii incarnatione etc. persolvendo;
ad Hebr. VIII, 8: consummabo testamentum novum; Io. XIX,
30: consummatum est. Amen dico vobis et cetera. Ecce secundum,
ubi ostendit quod ex parte sui implenda est: unde dicit amen.
Assertivum veritatis est. Unde, secundum Augustinum, nomen
Hebraeum est, et interpretatur verum vel vere. Secundum
Hieronymum, vere, vel fideliter, vel fiat. Dico vobis, donec,
idest antequam, transeat caelum et terra. Contra. Eccle. I, 4:
terra autem in aeternum stat. Responsio. Non dicuntur caelum et
terra transire secundum substantiam, sed secundum formam; unde II
Petri III, 10: adveniet dies domini sicut fur, in quo caeli cum
magno impetu transient, et elementa calore solventur. Unde donec
transeat caelum et terra, idest elementa mutentur de hac mutabili forma
ad immutabilitatem, secundum Glossam. Iota unum. Iota unum est
decima littera Graeca, et est minima ceteris litteris, ut dicit
Augustinus, quia uno ductu fit. Apex est aliqua distinctio ipsius
litterae, idest quaedam virgula in summitate. Hebraei autem diversa
elementa significant per eamdem figuram, sed per quosdam punctos supra
vel infra positos distinguunt. Unde illi puncti vocantur apices. Et
secundum Rabanum iota significat Decalogum; secundum Hieronymum
significat ea quae minima putantur in lege, sicut forte erant aliquae
figurae. Apex significat minimam particulam praecepti, vel minimum
significativum legis, secundum Rabanum. Vult ergo dicere quod iota
unum, idest unum de decem mandatis, aut unus apex idest minimum
significativum in lege, non praeteribit a lege, donec omnia fiant
idest non remanebit quin impleatur et perficiatur. Glossa: in
capite, vel in corpore. Is. XXVIII, 22: consummationem et
abbreviationem audivi a domino. Qui ergo solverit et cetera. Hic
provocat ad eius impletionem, dicens qui ergo solverit unum de mandatis
istis minimis. Contra Io. X, 35: non potest solvi Scriptura.
Responsio. Non solvitur simpliciter, sed in aliquibus. Unde
Rabanus: mandata solvit in seipso, et non in ipsis. Solvuntur autem
tripliciter, scilicet non agendo, non credendo, alios in errorem
trahendo. Minima mandata sunt moralia, vel legalia aliqua, quia
minus sunt significatione; vel minima quantum ad remunerationem, in
comparatione ad illa quae Christus dixit. Unde Chrysostomus:
mandata Moysi in actu facilia sunt, ut non occidas; et ideo in
remuneratione modica, et in peccato magna: sed mandata Christi, ut
non irascaris, in actu difficilia; et ideo in remuneratione magna, et
in peccato minima. Minimus vocabitur in regno caelorum. Contra,
Cassiodorus: qui maiora negligens docere praesumpserit, consequens
est ut non iam minimus in caelo sed in Gehennae supplicio maximus
habeatur. Responsio. Non habebitur, ut dicit Cassiodorus, sed
vocabitur, quia erit eo indignus, ut dicit Augustinus. Unde minimus
vocabitur in regno caelorum, idest nullus, quia non erit ibi. Vel
ipse non existens in regno vocabitur minimus, idest despectissimus et
vilissimus, ab his qui sunt in regno. Vel, secundum Glossam,
minimus, idest despectissimus in Ecclesia. Contra. Immo minimus
est qui male facit, et male docet. Responsio. Qui male facit, et
male docet, non est in Ecclesia quoad hoc opus: et ideo non vocatur
in regno caelorum nec magnus, nec parvus; sed qui male facit, et bene
docet, est in Ecclesia quoad aliquod opus, sed minimus in illa. Qui
autem fecerit, idest servaverit, et docuerit, sic esse faciendum,
hic magnus vocabitur, scilicet merito in Ecclesia militante, et
magnus praemio, in regno caelorum, idest in Ecclesia triumphante.
Augustinus: non dicit determinate, qui fecerit minima, sed
indeterminate, ut ostendat quod maiora et minima oportet eum facere,
qui in regno caelorum vult magnus esse.
|
|