Lectio 7

Si ergo offers. Hic prohibet iram inveteratam, ex qua odium nascitur, et concludit a maiori, secundum Rabanum, sic: si non licet fratri tuo irasci, multo fortius non licet detinere iram, unde nascatur odium. Ergo si tu offers, idest offerre proponis ad altare. Hoc multipliciter exponitur, secundum quod altare aliquando accipitur pro materiali templo, sicut in Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, domine. Aliquando pro Christo; Thren. c. II, 7: repulit dominus altare suum, idest Christum, scilicet in passione. Aliquando pro cordis devotione, et hoc est templum interius, secundum Augustinum. Quantum ad primum, si offers munus tuum, idest oblatione, ad altare, materiale, ad litteram; vel munus boni operis, secundum Glossam, ad altare, idest Christum. Vel secundum Augustinum: munus tuum, idest orationes, Psalmos, hymnos, et huiusmodi, ad altare, idest in corde, quod est templum ubi oblaturus es; et ibi, scilicet in Ecclesia, vel in corde, recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te. Hoc potest intelligi dupliciter, scilicet de laedente et laeso. De laedente sic, secundum Augustinum: si recordatus fueris, idest si in mentem et notitiam tibi venerit, quod frater tuus, quem laesisti, habet aliquid adversum te, scilicet pro contumeliae affectione, pro corporali laesione, pro temporalium subtractione, pro famae denigratione: relinque ibi, scilicet coram altare, sive coram Deo, munus tuum, et vade, si absens est: non pedibus corporis, ut dicit Augustinus, sed animo humili te prosternas in conspectu eius cui oblaturus es; si praesens est, revocandus est ad amorem, petendo veniam ab eo. Vel si frater tuus, qui te laesit, habet aliquid adversum te, i. e. unde adversatur tibi, vade reconciliari fratri tuo, dimittendo rancorem sibi. Ex hoc enim quod dicens si frater tuus habet aliquid adversum te, non apponit iuste, dat intelligere quod etiam ille cui iniuria facta est, debet quaerere amicitiam. Unde Chrysostomus si pro gloria salutis tuae iubet te dominus amicitiam facere, multo magis debes rogare, ut duplicem gloriam consequaris, unam, quia innoxius es; alteram, quia prior rogasti. Et tunc veniens, quasi placens domino, qui prius non placebas, offeres munus tuum. Chrysostomus: si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si verbis, verbis; si factis, factis. Et iterum: nisi quem factis laesisti, factis placaveris, sine causa oras ad dominum, sine causa eleemosynas facis de rebus, quibus alios expoliasti. Quid enim prodest si alius pro te orat ad dominum, et alius adversum te interpellat ad dominum? Eccli. XXXIV, 23: dona iniquorum non probat altissimus. Et nota hic quatuor quae requiruntur ad dationem sive oblationem, scilicet mentis hilaritas; unde dicit si offers; Eccli. c. XXXV, 11: in omni dato hilarem fac vultum tuum. Secundo, rei proprietas; unde dicit munus tuum; Prov. III, 9: honora Deum de tua substantia. Tertio, loci opportunitas ad altare. Quarto, proximorum caritas: unde dicit et recordatus fueris; I Cor. XIII, 3: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Stultus est qui copiam ciborum perdit pro denario salis, idest caritatis, quae dat omnibus saporem et decorem, ut aurum aliis metallis. Esto consentiens adversario tuo. Supra prohibuit habere iram, sive discordiam cum fratribus, hic removet habere discordiam cum adversario, dicens esto consentiens, idest benevolus vel benignus, ut habetur ex Graeco sicut dicit Hieronymus, adversario tuo. Contra. Diabolus est adversarius: ergo est sibi consentiendum. Responsio. Loquitur de illo qui nobiscum est in via; sed Diabolus non est in via, nec potest esse, sed est in devio aeterno; unde adversario tuo, secundum Chrysostomum, idest homini adversanti, sive inimico ad litteram; Rom. XII, 18: si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. Dum, idest donec, es cum eo in via, idest in statu merendi; Io. IX, 4: venit tempus quando non licet operari. Vel adversarius noster est Deus, de quo Ex. XXIII, 7: ego dominus qui adversor impium. Vel sermo divinus, qui adversatur peccare volentibus; II Tim. penult., 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum. Vel conscientia remordens, de qua Ps. XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Et sic iterum omnibus istis modis exponitur. Unde esto consentiens adversario tuo, id est Deo, et divino sermoni, secundum Augustinum et Bedam, quibus est consentiendum in spe promissi, in timore supplicii, in opere praecepti, in declinatione prohibiti. Cito, idest sine mora; Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum. Dum es cum eo, idest cum quo recte gradieris in via, scilicet Christi, sive poenitentiae, sive mundi; Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Ne forte tradat te. Secundum Augustinum, ne forte causa sit occasionaliter ut tradaris. Et dicit forte, secundum Glossam, ne auferatur poenitentiae locus. Si enim obiisset adversarius antequam consentiret, sive esset benevolus, videretur quod damnaretur, dicendo simpliciter ne tradat te adversarius, idest sermo divinus, vel Deus, vel conscientia remordens, iudici. Glossa: in manus Christi. Io. V, 22: omne iudicium dedit filio. Et iudex, idest Christus; Ier. XXIX, 23: ego sum iudex, et testis. Tradat te ministro; Glossa: idest Angelo qui colligit zizania ad comprehendendum, inf. XIII, Ps. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Vel ministro, i. e. exactori Diabolo; Is. XIV, 4: quomodo cessavit exactor? Et in carcerem mittaris, idest in abyssum Inferni; Is. XXIV, 22: claudentur in carcere; Apoc. XX, 3: misit illum in abyssum, et clausit. Amen dico tibi, idest certe scias qui non exies inde, donec, Glossa: idest numquam. Unde Augustinus: donec non significat hic finem poenae, sed continuationem miseriae. Quasi dicat, semper solves, et numquam persolves; sicut in Ps. CIX, 1: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, idest semper sedebis. Reddas novissimum quadrantem, idest minutissima peccata, secundum Bedam et Rabanum, quia nihil remanebit impunitum: est enim quadrans genus nummi habens duo minuta. Vel secundum Augustinum et Hieronymum, per quadrantem voluit intelligere terrena peccata: nam quadrans novissimus est terra, quae quarta pars elementorum huius mundi est, et ea novissima ab igne; quasi dicat: quia noluisti esse ignis per caritatem, aereus per boni operis strenuitatem, aqueus per Baptismatis sanctificationem; sed fuisti terrenus inhaerendo terrenis, non exibis inde, quia numquam persolves peccata quae de terra contraxisti.