Lectio 8

Audistis, quia dictum est antiquis: non moechaberis et cetera. Supra ordinavit irascibilem respectu suae passionis, hic ordinat concupiscibilem respectu passionis quae est in radice, scilicet in virtute generativa. Ponuntur autem hic duo: primo ordinatio concupiscibilis circa suum motum; secundo confirmatio ipsius matrimonii dati in eius remedium, ibi dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam. Insuper in prima, primo monet concupiscentiae inordinatum motum; secundo tollit occasionem sive provocationem ad ipsum, ibi quod si oculus tuus dexter scandalizat te. Prima duo continet, scilicet iustitiam legis veteris, quae consistebat tantum in opere exteriori; deinde explanationem novae, quae consistit etiam in interiori, ibi ego autem dico vobis et cetera. Dicit ergo audistis quia dictum est antiquis, idest Iudaeis sub praeceptis legis degentibus multo tempore iam elapso. Unde Chrysostomus: dicendo antiquis, ostendit multum tempus ex quo mandatum hoc acceperunt, non moechaberis, idest non illegitime commisceberis mulieri. Moechia enim proprie est illicita commixtio maris et foeminae. Quaerit hic Chrysostomus quare non dicit de primo mandato. Responsio. Quia incipit a generalissimis passionibus, ut dictum est supra. Ego autem dico vobis, idest ad hoc mandatum, quod solum in actu putatis esse servandum, addo et explano esse servandum in voluntate, secundum Augustinum. Quia omnis qui viderit mulierem, idest qui visum infixerit in mulierem. Est autem quaestio hic, quare praeter alios sensus solum visum nominat. Responsio. Quia visus magis est in promptu. Vel, secundum Bedam, in visu omnem motum animi ad delectationem intelligit. Item hic quaeritur, quare non dicit, concupierit, sed omnis qui viderit, responsio. Quia concupiscere est aliquando subito, et non deliberate; et sic est veniale, et est propassio secundum Hieronymum. Sed videre ad concupiscendum est cum deliberatione; et ideo mortale, et est passio secundum Hieronymum. Iuxta hoc quaeritur, quare non dicit ad moechandum, sed solum ad concupiscendum. Responsio. Ut det intelligere, quod non solum operatio, vel consensus ad operandum est damnabilis, sed etiam intentio vel consensus ad delectandum. Ad concupiscendum eam; secundum Augustinum et Hieronymum, idest ut eam eo fine videat ut concupiscat interius, ut faceret si facultas se offerret. Iam moechatus est eam in corde suo, idest moechiae reus est, quia iam transivit in affectum cordis, secundum Rabanum. Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Thren. III, 51: oculus meus depraedatus est animam meam. Secundum Augustinum nomine moechantium omnem carnalem delectationem intelligit; et cum dicit viderit, visus pro omni motu qui est ad delectationem, non solum corporalis, sed etiam interior, qui est in concupiscentia, ponitur, ut dicit Beda. Quod si oculus tuus et cetera. Hic removet provocantia ad ipsum motum, quae sunt duo principaliter, scilicet visus et tactus. Primum removet dum dicit quod si oculus tuus dexter scandalizat te; deinde secundum, ibi et si dextera manus tua scandalizat te. Dicit ergo quod si oculus tuus dexter scandalizat te; quasi dicat: supra prohibui vobis moechiam in actu et voluntate, sed et plus prohibeo, scilicet omnem occasionem provocantem ad ipsam; unde dico quod si oculus tuus dexter et cetera. Hoc exponitur multipliciter a sanctis. Secundum Hieronymum, Bedam et Hilarium. Oculum dicit visum et affectum mentis; unde Hieronymus: quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem etiam sensum in diversa volventem, oculum nuncupavit. Et Hilarius: in oculo, et dextro intelligitur affectus quorumlibet animorum. Secundum Augustinum, et Rabanum, et Chrysostomum, oculus dexter potest hic accipi pro amicis et consiliariis, qui quasi iter in agendis demonstrant. Unde Chrysostomus: dexter apposuit, ut discas, quoniam non de membris est sermo, sed de his qui familiariter ad nos se habuerint. Item secundum Augustinum, et Bedam, et Hieronymum, pro parentibus et propinquis potest accipi oculus dexter. Vel secundum unam Glossam, pro vita contemplativa. Intelligendum est ergo sic: si oculus tuus, idest sensus, et cogitatio, dexter, idest sub specie bonae intentionis, scandalizat te, illicita concupiscendo, erue eum, scilicet malum usum ei frangendo, et proiice abs te, scilicet ipsum ex toto annihilando. Unde Chrysostomus: erat mulier religiosa, et respexi, et dixi, debeo visitare illam assidue, ut instruam illam, et confirmem in bono: bonus est iste respectus, et oculus dexter. Sed dum assidue visito, decidi in laqueum desiderii eius; ecce respectus bonus, et dexter oculus factus est mihi in scandalum. Eiiciam ergo illum bonum respectum, qui generaturus est malum. Et concludit infra: omne ergo bonum quod nos, vel alios scandalizet, praescindere debemus a nobis. Item si oculus dexter, idest amicus et consiliarius in divinis, scandalizet, trahendo in haeresim, talis est eruendus reprobando, proiiciendus manifeste contradicendo. Item si parentes scandalizant, vitae sanctitatem impediendo, talis oculus eruendus est resistendo, proiiciendus a se separando. Item si vita contemplativa scandalizat, in taedium vel arrogantiam vertendo, eruendus est aliquando diminuendo, proiiciendus ad activam transeundo. Expedit enim tibi, idest magis est necesse et utile tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, idest sensus talis, vel consiliarius, vel propinquus, vel contemplatio; unde Glossa: ille quem habes ut membrum. Quam totum corpus tuum eat in Gehennam, idest quam tu totaliter in anima, et corpore mittaris in Infernum. Glossa: melius est illo praeciso salvari, quam cum illo damnari. Contra. Secundum canones, quicumque tali occasione absciderit sibi membrum, irregularis est. Praeterea alia Glossa Chrysostomi et Augustini: nullum membrum ad litteram erui praecipitur. Contra. In vitis patrum hoc legitur factum fuisse. Responsio ad primum, quod nullum membrum intendit debere praecidi propter hoc; sed vocat praecidere vel eruere, usum vel actum huiusmodi a se per studium pii laboris amovere, ut supra dictum est. Ad secundum quod obiicitur de vitis patrum, respondetur, quod hoc excusatur per spiritum sanctum, quo inspirante creditur fuisse factum, sicut dicit Augustinus de Samsone in libro de civitate Dei; quod non aliter excusatur, nisi quia spiritus sanctus latenter hoc iusserit, qui per eum miracula faciebat. Et si dextera manus tua, idest operatio, vel tactus exterior cum bona intentione; vel amicus qui tibi ministrat in bonis; vel, secundum Chrysostomum, dextera manus, voluntas animae, sinistra, voluntas corporis. Haec autem corporea, ut dicit idem, organum est illius manus. Sed quaeritur, quare non mentionem fecit de oculo sinistro et manu sinistra, cum contingat et per illam pati scandalum. Responsio. Removendo unum, quod videbatur minorem praestare occasionem, removet et id quod maiorem dat occasionem. Vel, secundum Chrysostomum, ut intelligas quod non de membris corporalibus loquitur, sed loquitur de familiaribus, vel amicis, ut supra dictum est. Scandalizat te, idest sit occasio ruinae tuae, sive scandali, abscinde eam, scilicet dimittendo, vel fugiendo; unde Chrysostomus: ad litteram nullum membrum in homine abscindi praecipitur, sed per studium pii laboris, si nocet, est revocandum, et removendum, et etiam longe a se faciendum, ut nec in memoria habeatur. Unde addit et proiice abs te, scilicet ex toto relinquendo. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in Gehennam. Glossa: idest melius est tibi illo praeciso salvari, quam cum illo damnari. Dictum est et cetera. Hic ponitur secundum, scilicet confirmatio matrimonii dati in remedium concupiscentiae. Unde cum supra removerit illicitam commixtionem contra matrimonii legem, hic removet illicitam coniunctorum separationem: et per hoc confirmatio matrimonii est contra haereticos. Dicuntur autem hic duo: primo legis Moysi permissio; secundo legis novae iustitia et prohibitio, ibi dico autem vobis. Dicit ergo dictum est: non dicit a quo, vel quibus, per hoc significans ipsos esse quasi alienos a Deo, quibus hoc dicebatur, Deut. XXIV, 1 ubi scripsit Moyses, quod si uxor non placeret viro propter aliquam foeditatem, dimittat eam. Quicumque dimiserit uxorem suam, idest dimittere voluerit; et hoc fuit permissum a Moyse, non praeceptum; unde Marci X, 4: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Det ei libellum repudii. Hoc fuit praeceptum sub ista conditione, si dimitteret. Et in libello repudii ut dicunt scripta erat causa divortii, et dos quam dabat ei, et licentia quam habebat nubendi alii. Unde, secundum Chrysostomum, abdicabat a se, ut non esset in eius potestate ad eam reverti. Quaeritur autem hic, quare hoc permisit Moyses, cum non esset ei indictum a domino. Responsio secundum Ambrosium et Chrysostomum: permisit, ne odio, vel alia causa habita in uxorem contingeret maius malum, scilicet occisio eius. Unde Ambrosius: melius est enim dividi, quam odio sanguinem fundi. Sed notandum, quod est multiplex permissio. Primo concessionis licitae, ut prior concedit te visitare parentes. Secundo dispensationis, quando permittit quod tibi non licet comedere, ut comedere carnes. Tertio tolerantiae, ut quando permittitur inter duo mala minus malum, ne fiat maius: et talis fuit permissio Moysis. Dicitur enim permisisse, quia toleravit, ne maius malum facerent, scilicet homicidium, ut supra dictum est. Et ideo dicit dominus, quod hoc praecepit Moyses ad duritiam cordis eorum, infra XIX, 8. Et talis permissio permittenti peccatum non est, quia hoc facit, ut resistat maiori malo. Quarto indulgentiae, quando permittitur aliquid, cuius oppositum melius est: sicut apostoli secundas nuptias, I Cor. VII, 39, permiserunt, cum tamen melior esset continentia vidualis. Quinto sustinentiae, sicut Deus permittit mala fieri, ut eliciat bona. Ego autem dico vobis etc., idest id determinando, uxorem non dimittendam ex qualibet causa; et toleratum a Moyse, ne maius malum fieret, scilicet homicidium. Sic astringo, et explano: quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, scilicet corporalis, viri vel mulieris, facit eam moechari, quia illa nubit alteri. Et hoc non est coniugium, sed adulterium; unde addit et qui dimissam duxerit, adulterat, quia debet manere innupta, vel viro reconciliari, ut dicit Glossa. Quod si ipsam dimittat ob causam fornicationis, ut dicit Augustinus, ipse non facit eam moechari, sed ipsa, cuius est reatus. Nec dimittens sic potest illa vivente aliam ducere, ut tangitur I Cor. VII, 39. Nota, quod qui dimittit, sive repudiat, quatuor mala facit, ut dicit Chrysostomus, quia quantum ad Deum existit homicida; secundo, dimittit non fornicantem; tertio, facit eam adulteram; et quarto, accipientem facit adulterari. Item adulterans quatuor peccata committit: exhaeredat filios, fidem violat, virum dimittit, et ex adulterio fornicatur. Propter hoc dicitur Is. l, 1: quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Eccli. XXIII, 32: omnis mulier relinquens virum suum peccabit. Item nota super illud excepta causa fornicationis etc., Glossam Augustini et Chrysostomi: causa fornicationis est si uxor cogat ad idololatriam, vel avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias: non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quae a lege Dei aberrare facit. Ergo spiritualis fornicatio solvit matrimonium. Contra. Hieronymus: si mulier peccat in animam suam, non est polluta viro: quasi dicat: propter hoc quod peccat tantum in animam suam, non peccavit contra virum: et sic per hoc non debet solvi matrimonium. Responsio. Vinculum matrimonii consideratur tripliciter: vel quantum ad mutuam continentiam; vel quantum ad reddendum debitum carnale, vel quantum ad cohabitationem mutui servitii. Primum vinculum non solvit nisi mors alterius, vel utriusque: quia consummato matrimonio, alter contrahere, altero vivente, non potest. Secundum vinculum solvitur in carnali fornicatione; cum distinctione tamen: nam quaedam spiritualis fornicatio corrumpit facientem tantum, sicut superbia, ira, et similia; alia corrumpit cohabitantem, sicut haeresis, vel furtum, et similia. Quantum ergo ad primum modum non debet solvi vinculum cohabitationis. Quantum ad secundum debet solvi manente illa fornicatione spirituali, ut si diceret mulier se nolle habitare cum viro, nisi faceret furtum, vel talia huiusmodi. Sunt autem sex casus, qui continentur his versibus: simile, prostituens, vis, mors, et credita forma si convertatur, post novit, mittere nequit. In istis casibus non licet dimittere uxorem fornicantem. Primus est similitudo, idest si ipse vir convincitur fornicari; secundus prostitutio, hoc est si ipse vir prostituat ipsam; tertius est violentia, hoc est quando ab altero opprimitur per violentiam: et intelligitur de violentia absoluta, et non de illa quae est per metum; quartus est credita forma, hoc est quando ab alio cognita est sub specie viri sui, quem putabat virum suum; quintus est mors, hoc est cum credit probabiliter virum suum mortuum, et alteri nubit; et viro redeunte statim recedit a priori; sextus est conversio, hoc est fidelis ab infideli secundum ritum suae sectae dimittatur; postea utroque converso ad fidem cogitur per Ecclesiam eam recipere; septimus est reconciliatio, hoc est cum reconciliavit eam sibi post commissum adulterium, vel publice adulterantem retinuit. In istis casibus nequit vir mittere, idest dimittere uxorem fornicantem. Et sic intelligitur Glossa Augustini et Chrysostomi. Quaeritur autem hic, utrum similis causa sit in viris, si dimittantur ab uxoribus suis causa fornicationis. Responsio Hieronymi: quicquid viris dicitur, redundat in feminas: neque enim adultera uxor dimittenda, et vir moechus retinendus: aliae sunt leges Caesaris, aliae Christi; apud illas in viris fraena pudicitiae laxantur, apud Christum quod non licet feminis, aeque non licet viris, quia eadem servitus pari conditione censetur. Item super illud facit eam moechari, quaeritur quare non dicit et mulier si nubat alteri, adulterat. Responsio. Mulier, ut dicit Chrysostomus, imbecillis est: propterea per minas quas in virum dimittentem eam facit, vult emendare illius stultitiam. Sicut habens filium prodigum, illum dimittens increpat eos qui faciunt eum talem, et prohibet eos non convenire, neque apparere sibi. Iterum audistis quia dictum est antiquis. Supra, ordinavit irascibilem, et concupiscibilem ad suas passiones; hic ordinat rationalem respectu veritatis. Est autem duplex veritas, creata et increata. Ordinat ergo virtutem rationalem ad veritatem increatam per debitam reverentiam et honorificationem; secundo ad veritatem creatam per rectam interpretationem, ibi sit autem sermo vester, est est, non non. In primo dicuntur duo. Quia primo ponit iustitiam legis, quae consistit in duobus, scilicet in evitatione periurii, et solutione praestiti iuramenti, ibi reddes autem domino iuramenta tua. Secundo iustitiam Evangelii, quae consistit in duobus, in prohibitione assiduitatis iuramenti, cum dicit ego autem dico vobis, non iurare omnino et in prohibitionis explanatione, cum dicit neque per caelum et cetera. Dicit ergo iterum audistis, quia dictum est antiquis, non periurabis, idest non periurium committes; unde Lev. XIX, 12: non peierabis, ne polluas nomen Dei tui. Quaerit autem Chrysostomus, quare furtum praeteriens, ad falsum testimonium transcendit. Responsio. Quoniam qui furatur, quandoque peierat, et non e converso: quoniam qui non vult mentiri, vel iurare, numquam eliget furari: et per hoc id advertit. Vel dicendum quod furtum puniebatur in lege; mendacium autem non. Et ideo ne putetur licitum, hic prohibet. Reddes autem domino iuramenta tua, Hieronymus: idest si iurare contigerit, per creationem iurabis, non per creaturam. Unde domino dicit, non idolo, vel creaturae: quia, ut dicit Chrysostomus, qui domino non reddit iuramenta sua, sed elementis, dupliciter peccat: primo, quia non reddit Deo ius suum; secundo, quia deificat per quod iurat, et sic idololatriam committit. Glossa Hieronymi: sicut victimas Deo immolare iussit, ne eas idolis immolarent, sic parvulis concessum est iurare per Deum. Ergo si parvulis, non licet hoc perfectis. Contra. Apostolus iuravit, Rom. I, 9: testis est mihi Deus et cetera. Et Angelus Apoc. X, 6. Responsio. Parvulos dicit qui veritatem dicunt, seu humiles Deum timentes. Vel parvulis, idest pro parvulis, hoc est pro istis temporalibus. Ego autem dico vobis, idest occasione periurii etiam iuramenta prohibeo, mandans vobis non iurare omnino, idest ex qualibet causa, sive sine legitima causa, quia cum sine causa iuratur, attestatio primae veritatis contemnitur, quia assumitur in vanum, quod prohibetur Ex. XX, 7: non assumes nomen Dei tui in vanum. Contra Ps. CIX, 4: iuravit dominus, et non poenitebit eum; ad Hebr. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum. Responsio. Prohibet iurare omnino, idest assidue. Vel omnino, in sensu composito, idest in omni casu. Debent autem in iuramento tria esse: materia debita, scilicet veritas; forma debita, scilicet iustitia; et finis rectus: unde secundum Augustinum, et Gregorium, et Origenem, non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii, quod perfectius est, docuit. Secundum Alexandrum, hoc praecipitur solum apostolis in primitiva Ecclesia, ne imperfecti haberentur. Vel cum dicit non iurare omnino, prohibetur affectus iurandi, non effectus, sicut Iac. V, v. 12: ante omnia, fratres, nolite iurare, idest non appetatis. Unde Hieronymus: Christus omnino iurare prohibet, ne quis quasi bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi labatur in periurium. Item Augustinus in libro de mendacio dicit: omnino non iurare, idest quantum in te est, non ames, neque cum aliqua delectatione appetas. Item idem Augustinus: iuratio non est bona, non tamen est mala, cum est necessaria. Contra. Augustinus in sermone de periculo: falsa iuratio perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Si periculosa, ergo mala. Responsio. Periculosa dicitur respectu iurantis, non quia mala, sed quia de facili potest omitti aliqua conditio iuramenti, quae est triplex, iuxta illud Ier. IV, 2: iurabis, vivit dominus, in veritate, in iudicio, et iustitia. In veritate iurat qui secundum veritatem rei et conscientiae; in iustitia qui licite; in iudicio qui pro causa sufficiente. Neque per caelum. Chrysostomus: qui per caelum iurat, caelum deificat, et per caelum intelligit omnem creaturam superiorem naturalem. Glossa: non iuremus per creaturas. Contra. Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, Gen. XLII, 15. Responsio. Iuravit, potestatem eius a Deo atque salutem cognoscens. Ergo non fuit per creaturam iurare, sed per Deum, in cuius manu salus est omnium. Quia thronus Dei est; Is. ult., 1: caelum mihi sedes est. Neque per terram, per quam intelligitur omnis creatura naturalis inferior, quia scabellum pedum eius est; Is. ibid.: terra scabellum pedum meorum. Et, ut dicit Augustinus, in caelo dicitur Deus sedere, terramque calcare, non quod membra sic locata habeat; sed quia in corpore mundi maxima species est caeli, minima terrae: propter quod in caelo dicitur sedere, quia in magna sua potentia relucet. Deinde comprehendit creaturam artificialem, dicens neque per Ierosolymam. Consuetudo erat Iudaeis iurare per Ierusalem, et templum, et huiusmodi. Quia est civitas magni regis; Ps. LXXVI, 14: quis Deus magnus, sicut Deus noster? Neque per caput tuum iuraveris. Per hoc intelligitur omnis creatura, quae est idem quod nos. Augustinus: cum quis per salutem meam iurat, salutem suam Deo obligat. Cum per filios meos, oppignorat Deo, ut hoc eveniat in caput eorum quod exit de ore eius. Quoniam non potes unum capillum album facere aut nigrum, scilicet naturaliter, quasi dicat, non est opus tuum, sed Dei. Unde Augustinus: iurare per quaslibet creaturas est creatorem earum testem adhibere. Propter haec omnia dicitur Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum. Chrysostomus: nemo est qui frequenter iuret, qui aliquando non periuret. Sit autem sermo vester, est est, non non. Haec est secunda pars ubi ordinat rationalem veritatem creatam per rectam interpretationem, scilicet quando veritas exprimitur verbo, secundum quod concipitur in animo. Unde dicit, ita prohibui non iurare etiam cum oportet loqui. Sit autem, idest: sed, sermo vester sit, est est, idest sermo vester habens existentiam rei sit, est est, idest proferatur secundum veritatem conscientiae non non, idest, de re quae non est, proferatur non esse. Unde Rabanus: est est, non non, bis dicit, ut quod ore dicis, operibus comprobes; quod verbis negas, factis non confirmes. Quod autem his abundantius est, idest illud quod asseritur, vel negatur supra simplicem veritatem rei, sicut per iuramentum a malo est: non dicit quod malum sit, ut dicit Augustinus, sed a malo, scilicet non tuo, sed ex infirmitate compellentis te iurare, aut incredulitate. Unde nota, quod iurare licet multis de causis. Primo pro veritate confirmanda incredulis, II Cor. I, 18: fidelis Deus, quia sermo, qui fuit apud nos, non fuit in illo est et non, secundo pro pace reformanda, ut Iacob iuravit Laban, Gen. XXXI, 53, tertio pro amicitia contrahenda, Gen. XXVI, 28: dixerunt viri Gerarae ad Isaac: sit iuramentum inter nos, quarto pro veritate manifestanda, Deut. c. XIX, 15: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, quinto pro fidelitate servanda, II Reg. V, 3: venerunt seniores Israel ad regem, et percussit cum eis foedus, sexto pro obedientiae et subiectionis recognitione: sic viri Galaad Iephte, septimo pro consuetudine Ecclesiae servanda, ut canonici: sicut iuraverunt filii Israel se domino servituros. Et hae septem causae sunt propter bonum introducendum. Item aliae duae causae sunt propter malum amovendum, scilicet sicuti iuratur in contestatione litis ut calumnia sopiatur; ad Hebr. c. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum. Alia causa est ad infamiam purgandam; Deut. XXI, 1: quando inventum fuerit cadaver hominis occisi, et ignorabitur caedis reus, egredientur maiores natu, et iudices (...) et dicent: manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt. Propitius esto populo tuo Israel quem redemisti, domine.