Lectio 9

Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo. Haec est secunda pars ab illo loco dico autem vobis etc. in qua monet ad impletionis perfectionem, addendo consilia. Et primo ponit consilia respectu iudicialium; secundo respectu moralium, ibi audistis quia dictum est, diliges proximum tuum. Prima in duas. Primo ponit veteris legis iustitiam; secundo novae legis perfectionem, quae consistit in duobus, scilicet in mali illati perpessione, et in beneficentiae operatione, ibi qui autem petit a te da ei. In patiendo autem malum illatum, dupliciter, aut in corpore, aut in re, ibi si quis voluerit tecum in iudicio contendere; aut in operatione, ibi si quis te angariaverit mille passus. Ad patientiam mali illati in corpore monet secundum duplicem gradum. Uno modo ad non appetendum vindictam; alio modo esse paratum ad plura sustinenda, ibi si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam. Dicit ergo audistis quia dictum est, non dicit quibus ut innuat illos esse duros corde, oculum pro oculo, dentem pro dente, in quo lex talionis erat iniuriae illatae statuta, ut Augustinus dicit, Ex. XXI, 24 et Deut. XIX, 21. Sed quaeritur quare legem talionis concessit Moyses. Responsio. Moyses vidit eos temerarios in iniuriis et vindictis faciendis; et ideo cum non posset aliter eos retrahere, poenam vindictae voluit temperare, ne supra modum illatas iniurias vindicarent, sed ad plura pro pari parem redderent talionem. Item super illud Glossa Augustini: lex modum ultionis constituit. Contra Levit. XIX, 18: non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum. Responsio. Talionis erat lex iudici in praecepto, et hoc ut faceret zelo iustitiae, et non zelo vindictae, ad malorum cohibitionem; et sic intelligit Augustinus. Sed quia erat permissa iniuriato secundum paritatem, putabant Iudaei se posse ulcisci; et ideo inhibetur in Levitico. Item ibidem Augustinus: iniustorum iustitia est: non quia iniqua est ultio quam lex statuit. Ergo ultio erat licita. Responsio. Ultio amore iustitiae erat licita ipsi iudici, non amore vindictae. Unde sic intelligitur Glossa: ultio iusta iniustorum, idest vindictam iniuste exigentium. Ego autem; quasi dicat: illis sic concessum est, ego autem dico vobis, idest dicendo moneo vos non resistere malo, idest non velitis repellere iniuriam illatam ulciscendo, vel animo ulciscendi. Unde cum dicit malo, intelligit de malo temporali, sive poenae, ut dicit Augustinus et Hieronymus; et non de malo culpae, cui usque ad mortem resistendum est. Chrysostomus: praecepit istud, non ut nobis mutuo oculos eruamus, sed ut potius innocentes custodiamus, vel contineamus manus, sicque comminatione tali impetum fraenavit iniuriae. Item idem: iracundia per iracundiam non compescitur. Et intelligi debet de malo poenae, quod est tripliciter, ut Augustinus dicit: in cruciatu corporum, damno rerum, et angariis operum. Quaeritur autem utrum non resistere malo, sit praeceptum, vel consilium. Responsio. Iniuria quam appellat hic malum, aut est particularis et privata, aut publica: si publica, tunc repelli debet iussu principis; Rom. XIII, 4: Dei minister est, vindex in iram ei qui male agit. Item Augustinus: fortitudo quae a barbaris defendit patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est. Et sic praeceptum est subditis, non solum principibus. Vel potest esse iniuria particularis; et tunc iniuria repelli potest tripliciter: vel impediendo, sicut Paulus, qui per milites impedivit iniurias Iudaeorum: vel arguendo, sicut dominus fecit danti ei alapam, Io. XXII, 23, et sic licet omnibus tam perfectis quam imperfectis: vel repellitur cogente necessitate, sicut quando non potest vitari laesio, nec per fugam, nec per aliud impedimentum; et tunc aut repellitur sine armis, et hoc modo permittitur clericis et laicis: aut cum armis, et sic non licet clericis, etsi laicis forte liceat flagrante maleficio cum moderamine inculpatae tutelae, ut dicit lex: et sic est in praecepto clericis, laicis autem in consilio; aut repellitur animo ulciscendi, sive vindictae libidine, et sic omnibus est prohibitum, et praeceptum. Et sic intellectum multipliciter non resistere malo, est in praecepto, vel in consilio. Si quis te percusserit in dexteram maxillam, ad litteram, praebe ei et alteram, idest paratus sis sustinere patienter. Rabanus: non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras. Et hoc congruebat apostolis pro tempore illo: nam quia fundaturi erant Ecclesiam, voluit eos debere sustinere primos impetus persecutorum, ut homines videntes eorum patientiam converterentur ad fidem. Unde Chrysostomus: si diligenter inspexeris quam illi fuerunt legis auditores, et in qua conversatione degentes, et quando haec praecepta susceperint, facile intelliges, maxime miraberis legislatoris sapientiam. Vel praebe ei et aliam. Glossa: totum corpus ad affligendum. Hieron.: aliam, idest dexteram, quia iustus totus est dexter. Ambrosius: quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Nonne omnis impetus indignantis frangitur, ira sedatur, et per patientiam ille qui iniuriatur, ad poenitentiam revocatur? Et ei qui vult tecum in iudicio Glossa altercationis: contendere, idest contentiose agere, et tunicam tuam tollere, idest vestes viliores, dimitte ei et pallium, idest vestes pretiosiores, sive exteriores, priusquam contentiose agas, et fraudulenter. Et secundum hoc inhibitum est omnibus causam movere contra aliquem cum fraude et contentione. Unde de isto iudicio dicit Chrysostomus: omne iudicium irritatio est cordis; si semel in iudicium ingressus fueris, iam non cogitas ut veritas causae appareat, sed ut quoquo modo victor existas. Vel potest esse monitio quoad perfectos, quia quamvis infirmis sit licitum movere causam contra proximum sub iudice, dummodo sit sine fraude, tamen hoc non licet perfectis litem cum proximo habere. Unde Chrysostomus: qui te venerari debuerat propter dignitatem filii, iudicat te propter necessitatem causae, et perdis dignitatem Christi propter negotium mundi. Unde solent dici hi versus: expedit infirmis, licet absque dolo, sine lite, praelatisque licet, non expedit anachoritae: non licet ut per eum sint res in iure petitae. Triplex autem est causa qua possunt ablata repeti ab aliquibus vice perfectorum. Prima est malorum refraenatio; Iob c. XXIX, 17: conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Gregorius: non solum cura debet esse ne nostra subtrahant, sed ut rapientes non sua, semetipsos non perdant. Secunda est pacis conservatio; Is. XXXII, 17: erit opus iustitiae pax. Tertia est pauperum consolatio, quibus data sunt illa bona temporalia ad sustentationem. Et quicumque. Ecce tertium, scilicet monitio in angaria operum: angaria enim est exigentia indebiti servitii, vel operis in propria persona; unde dicit et quicumque te angariaverit, idest servire te coegerit corporaliter, verbi gratia, ut vadas cum eo mille passus, vade cum eo et alia duo, idest, adhuc sis paratus, ut amplius patiaris. Augustinus: historialiter hoc nec in Iesu, nec in suis invenimus impletum. Exponitur ergo: vade, secundum Augustinum, non tam pedibus, quam parato affectu et animo; quasi dicat: si quis cogit te servire, et solatium impendere, paratus esto compassionis affectu multo plura impendere. Et qui petit a te, da ei. Hic ponitur perfectio in beneficentiae exhibitione, quod fit dupliciter, scilicet sine remunerationis spe, donando indigentibus: et absque usuris mutuum concedendo petentibus. Quantum ad primum dicit qui petit a te, da ei; rem vel correctionem. Glossa: quae honeste et iuste possunt dari. Honeste dicit, quia res ita posset esse necessaria, quod honeste non posset dari. Iuste, quia aliena res non potest dari iuste. Augustinus: ita des ut nec tibi noceas, nec alii. Est autem triplex donum, quod maxime debemus dare, scilicet de corde, compassionem; Is. LVIII, 10: cum effuderis esurienti animam tuam et cetera. Gregorius: plus est compati ex corde quam dare, quia qui compatitur, de seipso dat; qui de pecunia, de alieno. Secundo de ore, dulcis verbi consolationem; Eccli. XVIII, 16: nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. Tertio de manu temporalem substantiam; Deut. XV, 11: praecipio ut aperias manum fratri tuo egeno. Quaeritur autem hic, an ad hoc teneantur omnes, et semper. Responsio. Datum potest esse temporale, vel spirituale: si temporale, vel est de obsequio in opere; et sic tenetur quilibet ad indigentem; Ex. XXIII, 5: si videris asinum odientis te, iacentem sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo; vel est de rebus; et tunc vel est de superfluis, vel de necessariis: ad superflua tenentur clerici; unde Ambrosius: non maioris est criminis habenti tollere, quam cum possis, indigentibus denegare. De necessariis autem vel superfluis in casu tenetur quilibet, scilicet posito in extrema necessitate. Unde Hieronymus super illud Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus: quisquis in quacumque necessitate morituro succurrere poterit, si non fecerit, occidit. Si autem non sit dives, cum non possit dare temporalia, tenetur ad affectum. Unde Glossa: si deest facultas, da affectum. Si autem est spirituale, tunc vel est compassionis de corde, vel dulcis verbi de ore, vel sapientiae de mente, et obligat tam pauperes quam divites; unde Hieronymus: in plerisque pauperibus hoc stare non potest, sed etiam divites si semper dividunt, semper dare non poterunt. Praeceptum ergo intelligitur de illa pecunia, secundum Hieronymum, quae dando non deficit, idest de sapientia; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur. Et volenti mutuari a te, ne avertaris. Ecce secundum genus praestandi, secundum Chrysostomum, scilicet cum reddituro commodamus; unde dicit et volent mutuari a te, idest volenti a te accipere mutuo, ne avertaris. Glossa: idest ne alienes voluntatem. Chrysostomus: similis est pecunia usurarii morsui aspidis: percussus enim ab aspide quasi delectatus vadit in somnum, et per suavitatem soporis moritur, quia tunc venenum latenter per omnia membra decurrit: sic qui sub usura accipit, sub tempore quasi beneficium sentit; sed usura per omnes eius facultates decurrit, et totum convertit in debitum. Audistis, quia dictum est: diliges proximum tuum et cetera. Hic ponit consilia respectu moralium. Et quia moralia complentur in dilectione proximi, Rom. XIII, v. 8: qui diligit proximum, legem implevit; ideo monet ad dilectionem cuiuslibet tibi proximi et conformis in natura, sicut sunt et inimici. Dicuntur autem hic tria. Primo legis antiquae reprobatio; secundo Iudaeorum facta traditio, ibi et odio habebis inimicum tuum; tertio legis evangelicae perfectio, ibi ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros. Ubi quatuor tangit, scilicet inimicorum dilectionem; secundo monitionis suae rationem, ibi ut sitis filii patris vestri; tertio suae rationis approbationem, ibi si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Quarto perfectionis conclusionem, ibi estote ergo vos perfecti. Dicit ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum, scilicet affectu et effectu, et odio habebis inimicum tuum. Istud numquam invenitur in lege, sed additio est ex parte Iudaeorum: putabant enim hoc forte addendum ex multis quae in lege dicta sunt: nam Deus praecepit ut delerent Amalecitas, et Ex. XXIII, 22 dicitur: inimicus ero inimicis tuis. Et sic de aliis. Et ideo contra hoc ponitur evangelica perfectio, quae consistit in tribus: in actu cordis, operis, et oris. Quantum ad actum cordis dicit ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, ad litteram, consulendo, auxiliando, beneficia largiendo. Augustinus de vera religione: quid ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? Eius enim praesidio atque merito inimicitias non timescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. Quaeritur autem si omnes ad hoc tenentur. Responsio. Omnes tenentur ad hoc affectu, et etiam effectu in necessitate, ut dictum est supra. Perfecti vero extra necessitatem debent diligere inimicos perfecte, affectu et effectu. Affectu autem possunt diligere inimicos generalis Ecclesiae. Benefacite, in effectu operis, his qui vos oderunt, tum ex naturae conformitate, Is. c. LVIII, 7: carnem tuam ne despexeris, tum ex Dei et proximi caritate; Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum et cetera. Chrysostomus: si benefeceris inimico, tibi amplius benefecisti. Et orate, verbo oris, pro persequentibus vos, per apertam iniuriam, et calumniantibus, per apparentem iniustitiam. Vel persequentibus, facto, calumniantibus, idest falso criminantibus verbo. Hoc fecit Stephanus, Act. c. VII, 59. Et Christus, Lc. XXIII, 34: pater, ignosce illis: non enim sciunt quid faciunt. Ut sitis filii patris vestri. Hic ponitur monitionis ratio ex duplici exemplo, scilicet divino et humano. Quantum ad exemplum divinum dicit, ita debetis diligere ut sitis filii patris vestri, idest imitatione. Unde Rabanus: filii non degeneres. Carnales filii si similes sunt patribus, nullam laudem merentur; si dissimiles, nullum vituperium: quia non est in potestate hominis, quam accipiat corporis qualitatem. Filii autem spirituales, si similes, laudandi; si dissimiles, vituperandi: quia in potestate cuiuslibet est mensuram iustitiae faciendi. Qui in caelis est, per operis sui maiorem relucentiam. Vel in caelis, secundum Glossam, idest in electis et sanctis per gratiam. Qui solem suum. Ecce exemplum humanum. Et dicit signanter suum, idest quem ipsemet fecit, contra haereticos. Facit oriri super bonos et malos, ad litteram, secundum Rabanum; et pluit super iustos et iniustos, similiter ad litteram. Vel per solem potest significari influentia divinae bonitatis; per pluviam manifestatio veritatis; quasi dicat: si es similis patri caelesti, benefacies bonis et malis. Si enim diligitis eos qui vos diligunt et cetera. Hic probat rationem et admonitionem suam exemplo publicanorum; quasi dicat: non est perfectio tantum diligere amicos; quia si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Quasi dicat, nullam. Infra VI, 2: recepistis mercedem vestram. Nonne et publicani hoc faciunt? Qualis in vobis erit perfectio, si in dilectione non superatis exemplum publicanorum qui imperfecti sunt? Secundum Rabanum, dicuntur publicani qui vectigalia publica, vel negotia saecularia, vel lucra sectantur. Et, ut idem dicit, publicanus nomen traxit a Publio rege, qui primus eos ordinavit. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, idest si tantum oraveritis pro his, qui aliqua affinitate, vel amicitia coniuncti sunt vobis: nam salutatio, ut dicit Glossa, est quaedam species orationis, quid amplius facitis? Id est, quid plura facietis quam gentes sive gentiles, qui ex quodam humano affectu hoc faciunt? Quasi dicat: in hoc non eritis gentilibus perfectiores. Nam et ethnici, Rabanus, idest gentiles sive gentilibus dediti: ethnos Graece, gens Latine; hoc faciunt, idest humano affectu suis compatiuntur, et pro suis orant. Chrysostomus: si indignum est ut te qui in eodem est honore contemnat, quanto indignius est a te Deum contemni? Estote ergo. Hic ponitur conclusio; quasi dicat: monui vos ad perfectionem evangelicam, ergo estote perfecti; Glossa: in caritate Dei et proximi sicut et pater vester caelestis perfectus est. Glossa: sicut imitationem notat, non aequalitatem; quasi dicat: hoc quod dixi faciatis, ut mereamini esse filii patris caelestis per adoptionis gratiam. Et nota quod duplex est perfectio, scilicet gloriae, et viae. De prima ad Eph. IV, 13: donec occurramus omnes in virum perfectum et cetera. Perfectio viae vel est naturae, de qua Gen. II, 1: perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum, vel est gratiae: et haec est duplex, vel status, vel meriti. Perfectio meriti est multiplex. Prima cordis; Is. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Secunda oris; Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Tertia operis, et haec est multiplex. Prima innocentiae; Eccli. XXXI, 8: beatus vir qui inventus est sine macula et cetera. Et sequitur: qui probatus est in illo, et perfectus inventus est. Secunda excellentiae vitae, Gen. VI, 9: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis: ad hanc tenentur clerici super laicos. Tertia obedientiae; Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Quarta patientiae; Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. Quinta perseverantiae; I Petr. I, 13: sobrii, et perfecti. Glossa: constanter perseverando. Sexta est caritatis; I Io. IV, 18: perfecta caritas foras mittit timorem: ad hanc tenentur omnes. Perfectio status est duplex. Prima ordinis; Deut. XXXIII, 8 dicitur Levitis: perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo. Secunda praelationis; Lc. VI, 40: perfectus erit omnis si sit sicut magister eius. Tertia religionis; infra c. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus et cetera.