|
Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Haec est
pars secunda ab illo loco. Dico autem vobis etc., in qua postquam
monuit ad executionem evangelicae perfectionis, monet ad executionis
rectam intentionem. Et dividitur in duas: primo monet ad
simplicitatem sanctae intentionis; secundo ad puritatem sanctae
conversationis, ibi attendite a falsis prophetis. Simplicitas sanctae
intentionis debet esse affectu et effectu: contra duplicitatem
effectus, de qua Eccli. II, 14: vae peccatori ingredienti
terram duabus viis; et contra duplicitatem affectus, de qua Iac.
I, 8: vir duplex animo inconstans est in omnibus operibus suis.
Primam ergo removet in hoc cap., et duplicitatem effectus removet ibi
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Duplicitas affectus
est, cum quis quod est bonum ex genere, facit ex mundano favore.
Removet ergo primo appetitum mundani favoris ab omnibus operibus
generaliter; secundo specialiter, ibi cum ergo facit eleemosynam.
Insuper primo ponit mundani favoris exclusionem; secundo subiungit
rationem, ibi alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum.
Dicit ergo attendite, id est cauti et attenti estote, ne iustitiam
vestram, Glossa: idest opera iustitiae vestrae, faciatis, Glossa:
eo fine, coram hominibus, ut videamini ab eis, idest ut humanum
favorem appetatis. Augustinus: non prohibet videri ut Deus
laudetur, sed videri ut ipsi laudentur. Chrysostomus: sicut lampas
abscondi non potest, sic nec opus iustitiae celari. Alioquin, quasi
dicat, quod si ita non feceritis, non habebitis mercedem apud patrem
vestrum qui in caelis est. Glossa: quia humanus favor vobis
deputatur, pro cuius mercedis amore fit. Aggaei I, 6: qui
mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Hieronymus:
non virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Cum ergo
facis eleemosynam. Haec est secunda pars, ubi removet specialiter
humani favoris appetitum a bonis operibus. Unde Augustinus in
Glossa: a toto descendit in partes. Sunt autem tria bona opera
maxime, scilicet eleemosyna, oratio et ieiunium: eleemosyna contra
oculorum concupiscentiam, oratio contra superbiam vitae, ieiunium
contra concupiscentiam carnis. Prima ordinat ad proximum; secunda ad
Deum; tertia ad seipsum. Excludit ergo appetitum favoris humani
primo ab eleemosyna; secundo ab oratione, ibi et cum oratis etc.;
tertio a ieiunio, ibi cum autem ieiunatis et cetera. In prima
dicuntur quatuor: primo ponit favoris exclusionem; secundo eius
rationem, ibi amen dico vobis, receperunt mercedem suam; tertio dandi
modum et discretionem, ibi te autem faciente; quarto danti
promissionem, ibi et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet
tibi. Dicit ergo cum ergo facis eleemosynam, idest opera
misericordiae, noli ante te tuba canere, ad litteram, secundum
Anselmum, forte canebant tuba ut omnes venirent quasi ad spectaculum,
cum eleemosynas dabant. Vel tuba canere est pompam vanae laudis
appetere; unde Rabanus: ante se tuba canit qui ante alios vult
laudari. Vel, ut dicit Chrysostomus, tuba est omnis actus vel
sermo, per quem ipsa operis iactantia designatur. Et sic aliquando
ipsa etiam absconsio tuba est. Sicut hypocritae faciunt. Hypocrita,
ut dicit Augustinus, est qui simulat quod non est: unde dicitur ab
hypos, quod est sub, vel supra, et crisis, aurum, quasi supra
aureatus, intus luteus. In synagogis, ut videantur a sapientibus,
et vicis ut videantur a turbis. Et per hoc notatur vana eorum
intentio. Ut honorificentur ab hominibus, idest eo fine ut honorent
eos homines. Ecce vanae pompae appetitus. Chrysostomus: non est
ingrata Deo quae ab hominibus visa est eleemosyna; sed quae ad hoc est
facta ut ab hominibus visa sit. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam. Hic ponit exclusionis rationem. Amen dico vobis, idest certe
sciatis, receperunt mercedem suam. Glossa: idest merces sua laus
humana est. Te autem faciente eleemosynam. Hic tertio ostenditur
modus faciendi eleemosynam. Unde dicit te autem faciente eleemosynam,
idest cum opus aliquod misericordiae facis nesciat sinistra tua. Per
sinistram intentio perversa designatur vanae laudis; per dexteram
intentio sancta implendi praecepta Dei, ut dicit Augustinus. Unde
nesciat sinistra tua, idest non se immisceat perversa intentio laudis,
vel ineptae laetitiae, vel elationis quid faciat dextera tua, idest
cum praecepta Dei implere contenditis; quasi dicat: quod agit
virtus, nesciat elatio, vel vana gloria. Ut sit eleemosyna tua in
abscondito, idest in secreto conscientiae, secundum Glossam. In
conscientia dicitur fieri eleemosyna, quando propter Deum fit, non
quia abscondatur aliquando ab hominibus. Unde Chrysostomus: qui
propter Deum facit eleemosynam, neminem videt in corde suo nisi
Deum, propter quem facit: et ideo si praesentibus aliquibus faciat,
tamen animus eius non videt illos, etsi videatur ab eis; potest et e
contrario fieri ut nemo sit praesens, tamen ille in corde suo gerit
personas quibus vult ostentare. Eleemosyna in ascondito fit quae
nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebrae extra. Et pater
tuus. Ecce quartum, scilicet facienti promissio. Unde dicit et
pater tuus qui vidit in abscondito, idest qui est discretor
intentionum, ad Hebr. IV. Et I Reg. XVI, 7: homo videt
quae foris parent; Deus autem intuetur cor. Reddet tibi, scilicet
mercedem; Eccli. V, 4: altissimus est patiens redditor.
Chrysostomus: impossibile est ut bonum opus in abscondito dimittat
Deus, quia gloria eius est. Si vis ergo directiones tuas videre,
absconde eas. Si enim studueris nunc latere, tunc Deus famose
praedicabit toto orbe terrarum praesente.
|
|