Lectio 2

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. Hic secundo removet appetitum humani favoris ab oratione: et continet tria. Primo excludit humani favoris appetitum; secundo docet orandi modum, ibi tu autem cum oraveris; tertio orationis debitam subiungit formam, ibi sic ergo orabitis et cetera. Prima continet tria. Primo removet ab oratione hypocritarum ostentationem; secundo ostentationis modum et finem ibi qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare; tertio subdit eorum condemnationem, ibi amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Dicit ergo et cum oratis, scilicet ex affectu mentis. Sed hic est quaestio litteralis, quare non dixit, cum oras, singulariter, sicut superius, et, cum facis et cetera. Responsio. Pluraliter dicit cum oratis, quia omnium est orare, quia ad hoc non exigitur res temporalis, nisi cordis intentio; sed eleemosynam dare non est omnium. Vel dicendum, quod oratio dupliciter fit: in communi, sicut in choro, et solitarie et cetera. Non eritis sicut hypocritae, foris lucentes, intus foetentes, infra XXIII, 27. Qui amant. Sed quaeritur quare non dicit, qui orant. Responsio Chrysostomi: quia revera non orant, sed amant videri ac si orarent. Iuxta hoc quaeritur quare non similiter dixit de eleemosyna. Responsio. Quia licet dent eleemosynam mala intentione, dant tamen ipsam rem. In synagogis, ubi conveniunt sapientes orare, ut videantur. Stantes. Hoc dicit, quia mos Iudaeorum est ut stando orent, quia stando legem acceperunt; Ex. XIX, 17: steterunt ad radicem montis et cetera. Et in angulis platearum, supple: amant orare. Chrysostomus: quaerunt se abscondere ut dupliciter laudentur: primo quia orant; secundo, quia latenter orant. Ut videantur ab hominibus. Ecce vana intentio. Chrysostomus: non intendunt exaudiri, sed videri item idem: o insania vanitatis. Esse nolunt quod desiderant apparere: mendaciter orant, cum non orent: et mendaciter laudantur, cum non sint laudabiles. Speciem vacuam religionis vendunt, et verbum vacuum laudis emunt. Finito verbo, finitur et bonum quod positum erat in verbo. Unde bene subiungit amen dico vobis; quasi dicat, pro certo sciatis receperunt mercedem suam; Glossa: laudem humanam; sed a me recipient aeternam poenam. Tu autem cum oraveris et cetera. Haec est secunda pars, ubi dat orandi modum. Et primo ostendit debitum modum; secundo excludit ab ipso modo ritum gentilium, sive multiloquium, ibi orantes autem nolite multum loqui. Prima in duas: primo dat orandi modum; secundo subdit promissum, ibi et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Modus autem orandi consistit in tribus. Primo in secreto meditationis; secundo in exclusione pravae affectionis, ibi et clauso ostio: tertio in rectitudine intentionis ibi ora patrem tuum in abscondito. Dicit ergo tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, idest secretum mentis, et arcanum, ut dicit Augustinus, et Rabanus per actum secretae meditationis. Chrysostomus: Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus: quia non est vocis, sed cordis auditor. Vel intra in cubiculum ad litteram. Et signanter dicit cubiculum, quia tunc anima debet ab exterioribus quiescere cum orat: et tunc est tempus convenientius, et locus secretior. Chrysostomus: per diem mille te circumdederunt causae, et non permiserunt te esse secretum orationi. Sed quando ad lectum perveneris, dic animae tuae: anima, quomodo expendimus diem? Quid boni vel mali fecimus? Roga Deum prius, et sic animae tuae soporari permitte. Sic faciebat Iudith VIII, 6, sic Petrus, Act. X, 9, et Tobias III, 10. Et clauso ostio, idest exclusa omni prava affectione et mundana, vel sensibus exterioribus clausis, ut dicit Glossa. Is. c. XXVI, 20: vade, populus meus, in cubicula tua et claude ostia tua super te. Ora patrem, Glossa: qui oratur in spiritu et veritate, Io. IV, 23. Ora non de mundanis. Isidorus: longe est a Deo animus qui in cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Hieronymus: aliud est narrare nescienti, aliud rogare scientem: illic indicium, hic obsequium. In abscondito, idest cordis intimo. Chrysostomus: orans nil novi faciat quod aspiciant homines, nec voce clamet, nec manus expandat, nec impudenter oculos tollat ad caelum, ut notabilis fiat. Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Ecce promissum subdit dicens et pater tuus, qui videt in abscondito, idest qui intuetur cor; Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Reddet tibi. Non dicit, dabit, quia iam se debitorem constituit, idest pro certo retribuet tibi mercedem. Chrysostomus: intende Dei philanthropiam, idest amorem quem habet ad homines: et misericordiam Dei cum admiratione considera, cum pro his quoque quae a nobis rogatur bonis, mercedem se pollicetur daturum. Orantes autem nolite multum loqui. Hic excludit ab oratione multiloquium ubi primo ponit multiloquii prohibitionem; secundo prohibitionis rationem, ibi nolite ergo assimilari eis. Dicit ergo orantes autem nolite multum loqui, idest in verbis nolite confidere. Contra. I Thess. ult., 17: sine intermissione orate. Praeterea dominus multum stetit in oratione, infra cap. XXVI, 36 ss. et Lc. VI, 12. Responsio secundum Augustinum. Damnat multiloquium de infidelitate, sed non orationes quas in cordis puritate sancti faciunt. Unde Anselmus: non est peccatum orare cum cordis devotione per multiloquium. Sicut ethnici faciunt: gentiles enim multiplicabant verba in orationibus, primo, ut indicarent intentionem suam Daemonibus quos adorabant, quia aliter non potuissent cognoscere; unde Augustinus: gentilibus erat necessaria verborum multiplicitas propter Daemones. Secundo, ut Daemones absentes ad se revocarent: et huic causae alludit Elias III Reg. XVIII, 27, dicens sacerdotibus Baal cum diu orassent: clamate voce maiore: Deus enim vester est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut forte dormit: ut excitetur. Tertio, ut verborum persuasione inclinarent eos ad miserendum; unde subdidit: putant enim quod in multiloquio exaudiantur, idest opinantur quod in multitudine verborum persuasibilium preces eorum effectui mancipentur. Et quia illi ita faciunt, ergo vos, mei fideles, nolite assimilari eis, scilicet in multiloquio, ut credatis Deum inclinari persuasibilibus verbis. Isidorus: non in multiloquio exaudiuntur homines, quasi pluribus verbis conentur Deum inflectere. Item ut putetis Deum vestrum ignorare quod petitis: scit enim pater vester quid opus sit vobis. Ecce ratio prohibitionis; quasi dicat: non oportet vos multis verbis orare, sed rebus et cordis affectu simplici, dicit Rabanus. Quia scit pater vester quid opus, idest quid necesse sit vobis, antequam petatis. Quare ergo oportet orare? Responsio. Non ut doceas, sed inflectas, ut familiaris efficiaris, ut humilieris, ut peccatorum tuorum rememoreris. Et signanter dicit pater vester. Chrysostomus: dicendo pater, et veniam peccatorum, et poenarum interitum, et iustificationem, et sanctificationem, et liberationem, et filiorum adoptionem, et haereditatem Dei, et fraternitatem cum unigenito copulatam, et sancti spiritus dona largissima, uno sermone significavit. Quaerit hic Hieronymus et Rabanus: si novit Deus antequam petamus, ad quid scienti petimus? Responsio. Multiplex est causa quare scienti loquimur, et oramus. Prima ut nos profiteamur, et sciamus habere nos ab eo quod petimus; unde Rabanus: non est opus narrare, sed obsecrare. Secunda ut exemplum praestetur; unde Rabanus: vult Deus rogari, ut bonitas eius derivetur ad populos. Tertia ut mens nostra excitetur; unde Hieronymus: nos tempore orandi excitamus. Quarta ut devotio excitetur astantibus. Hieronymus: loquimur, non ut nostrae faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus obsequium piae devotionis. Quinta ut desiderium accendatur. Sexta ut cor purgetur. De his duobus Glossa interlinearis: verbis cor accenditur, et precibus serenatur. Septima ut animus occupatus circa sancta verba retrahatur a superfluis cogitationibus.