|
Dominus dicit sic orabitis, non hoc orabitis. Non prohibet aliud ab
hoc orare, sed docet sic orare. Unde haec oratio habet tria: est
enim brevis, perfecta et efficax. Brevis est, ut omnes possent
capere tam docti quam indocti. Item ut daret fiduciam de facile
impetrando; unde Is. X, 23: verbum abbreviatum faciet dominus.
Item perfecta est; ipse enim Deus tradidit hanc, et Dei perfecta
sunt opera. Item efficax; unde apostoli dicebant: doce nos orare.
Ipse autem sic dixit sic orabitis: pater noster qui es in caelis et
cetera. Et in hac oratione, sicut in oratione rhetorum, duo facit.
Primo captat benevolentiam; secundo docet quid petendum. Captat
benevolentiam, sed alio modo quam captet homo hominis benevolentiam,
ut scilicet flectat eum ad se. Captamus autem nos Dei benevolentiam,
ut elevemur ad eum. Requiruntur duo ad dantem: quod possit, et
velit. Et ut velit, dicit pater: si enim est pater, vult utilitatem
filiorum. Quod possit, ostendit subdens qui es in caelis: si enim
est in caelis, potest quod vult. Hoc autem quod dicit pater noster,
valet ad fidei instructionem. Et removet duos errores, qui
destruebant orationem. Quidam enim dicebant Deum non habere curam de
humanis, ut habetur Ez. IX, v. 9: dereliquit dominus terram,
et dominus non videt. Quidam autem dixerunt quod habet curam, et
providet de omnibus; sed providentia dat necessitatem rebus; et sic
non oportet orare, quia si providet Deus, ita erit. Sed istas
opiniones destruit cum dicit pater: si enim est pater, providet
filiis, ut habetur Sap. XII, 13: non est autem alius Deus
quam tu, cui est cura de omnibus. Item pater dicitur ad filium, ut
dominus ad servum. In eo enim quod ipse pater est, dicimus nos
liberos: non enim dicitur pater aliarum rerum. Si ergo sumus liberi,
habemus libertatem arbitrii. Ergo aliquid est a nobis. Per hoc vero
quod dicit qui es in caelis, ostendit omnia impetrabilia, quando ipse
ibi immobilis est. Quia sicut ipse qui est in caelis, disposuit
effectus produci ex causis, ita providit talem petitionem per talem
orationem nobis dari. Unde valet ad sublevandum spem. Lc. XI,
13: si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris,
quanto magis pater vester caelestis et cetera. Item pater valet ad
exercitandum caritatem: naturale enim est, quod a patre diligatur
filius; Eph. VI, 1: filii, obedite parentibus vestris in
domino. Item invitamur ad imitandum; supra V, 45: ut sitis filii
patris vestri et cetera. Item ad humilitatem provocamur; Mal. c.
I, 6: filius honorat patrem et dominum servus. Si ergo pater ego
sum, ubi est honor meus? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus?
Item dicens pater noster: affectus ordinatur ad proximum, quia si
unus pater omnium, non debet contemnere quis proximum ratione generis.
Item dicit pater noster, non dicit. Pater meus, quia Christus
voluit servare quod sibi proprium est, quia quadam singularitate est
filius Dei; unde dicit Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum, et
patrem vestrum, quia aliter meum, aliter vestrum. Item docuit pro
toto populo orare. Chrysostomus: dulcior est apud Deum oratio quam
non transmittit necessitas, sed fraternitas. Secundo ad captandum
benevolentiam dicitur qui es in caelis, non pro corporali loco, quia
caelum et terram ego impleo, dicit dominus, Ier. XXIII, 24,
sed propter eminentiam. Unde per hoc infirmis providetur, ut
considerent per id quod supremum est in corporibus, quod Deo debent
obsequi. Propter hoc versus orientem oramus, quia ab oriente vertitur
caelum. Et sicut caelum supra corpus, ita Deus supra spiritum.
Unde sicut corpus convertitur ad caelum, ita spiritus convertitur ad
Deum. Ut ergo spiritus revocetur a terrenis, dicit pater noster,
qui es in caelis. Aliter per caelos sancti intelliguntur: Is. I,
2: audite, caeli, et auribus percipe, terra; et Ps. XXI,
4: tu autem in sancto habitas. Dat enim fiduciam impetrandi, quia
non longe sunt a nobis. Sanctificetur nomen tuum. Hic, captata
benevolentia, accedit ad petitiones. Sed omnis petitio habet
desiderium. Unde in hac oratione continetur omne quod homo desiderare
potest, et eo ordine quo petere debet: homo enim desiderat consequi
bonum, et vitare malum. Quatuor autem petuntur desideranda.
Desiderium enim tendit in finem: unde in unoquoque quod primo
desiderandum est, est finis. Finis autem est Deus: unde honor Dei
primo est petendus: et hoc tangitur sanctificetur nomen tuum. Item
petenda sunt quae ad nos pertinent: et primum est gloria Dei: et haec
tangitur adveniat regnum tuum. Item virtutes et merita bona: et hoc
tangitur fiat voluntas tua et cetera. Item subsidia mortalis vitae,
sive temporalia, sive spiritualia; et hoc tangitur panem nostrum
quotidianum: sive intelligas panem temporalem, sive spiritualem, vel
sacramentalem. Item malum est vitandum. Contra bona sunt quaedam
impedimenta. Contra primum non est impedimentum, quia semper est
honorandus Deus, sive velis, sive nolis habere. Beatitudinem
impedit peccatum; ideo petit dimitte nobis debita nostra et cetera.
Virtutes etiam et operationes bonas impedit tentatio: ideo dicitur et
ne nos inducas in tentationem. Habere necessaria huius vitae impedit
malum; ideo dicitur sed libera nos a malo. Sanctificetur nomen tuum.
Semper sanctificatum est, quomodo ergo petimus? Exponitur sic.
Sanctificetur, idest quod in se sanctum est manifestetur in nobis;
non quod accrescat sibi, sed nobis accrescit manifestatio gloriae
suae. Aliter Chrysostomus: sanctificetur etc., idest sanctificetur
ex operibus nostris, idest det nobis talia opera facere ut
sanctificetur. Secundum Cyprianum: sanctificetur, idest sanctifica
nos in nomine tuo. Is. VIII, 14: et erit vobis in
sanctificationem. Sed sanctificari est, ut qui non sunt sancti
sanctificentur, et ut sancti in sanctitatem perseverent; et si quidem
sanctificati non sint, contrarium amoveatur. Sequitur adveniat regnum
tuum, idest fac nos ad regnum tuum pervenire, ut dicitur (infra
XXV, 34): venite, benedicti, percipite paratum vobis regnum a
constitutione mundi. Aliter Augustinus in Serm. domini in monte:
Deus regnare incepit, cum mundum redemit. Adveniat; idest veniat
consummatio regni tui; Lc. XXI, 31: prope est regnum Dei.
Vel sic. Adveniat regnum tuum, idest regnes in nobis, non
peccatum. Unde Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro
mortali corpore. Sed non potest venire quis ad regnum caeleste nisi
fiat caelestis; ideo petimus ut fiamus caelestes. Fiat voluntas tua
sicut in caelo, idest fac nos caelestes. Unde petimus ut voluntas
Dei impleatur per nos. Et hoc frustra, nisi a Deo esset; et ideo
dicitur fiat voluntas tua, quia Deus operatur in nobis. Sed quid?
Sicut in caelo et in terra, idest sicut Angeli faciunt voluntatem in
caelo, sic nos terreni faciamus in terra. Vel aliter. Fiat voluntas
tua sicut in Christo, sic in Ecclesia. Unde fiat voluntas tua sicut
in caelo, idest in Christo, et in terra, idest Ecclesia. Vel
aliter. Per caelum sancti, per terram peccatores. Unde fiat
voluntas tua etc., idest converte peccatores, ut serviant tibi ut
iusti. Unde Ps. XVII, 29: illuminans lucernam meam,
domine, illumina tenebras meas. Vel aliter: quia spiritus comparatus
ad carnem, ita contrariatur. Unde apostolus: video aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meae. Unde, fiat etc., idest
sicut spiritus concordat voluntati tuae, sic et caro. Et nota quod
dicitur sanctificetur nomen tuum, et non sanctificemus. Et hoc est,
quia ad salutem requiritur persona Dei, et liberum arbitrium. Sed si
in prima persona peteretur, iam videretur quod solum ad liberum
arbitrium pertineret. Panem nostrum supersubstantialem da nobis
hodie. Postquam docuit petere gloriam, et beatitudinem, et
operationes virtutum; hic docet petere quae sunt necessaria ad
praesentem vitam, cum dicit panem nostrum et cetera. Hoc autem
exponitur quatuor modis. Primo exponitur de pane qui est Christus,
qui dicit de seipso, Io. VI, 52: panis quem ego dabo, caro mea
est pro mundi vita. Sed dicit nostrum, quia non cuiuscumque, sed
fidelium solum; Is. IX, 6: parvulus natus est nobis et cetera.
Unde ex quo quis baptizatus est, ius habet in isto pane. Sed hoc
quod dicit supersubstantialem, loco eius habetur in Graeco usion,
idest peculiarem; et quod sit supersubstantialis, habetur ad Ephes.
I, 20: constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem
principatum, potestatem, et virtutem, et dominationem. Iste panis
est quotidianus, qui quotidie debet sumi non a quocumque, sicut in
libro de ecclesiasticis dogmatibus dicit Augustinus, quod quotidie
recipere nec laudo, nec vitupero: sed in Ecclesia quotidie debet sumi
a fidelibus, et percipiatur si non sacramentaliter, tamen
spiritualiter. Sed Orientales aliam consuetudinem habent, quia in
aliquorum Ecclesiis non celebratur nisi semel in hebdomada. Et
Augustinus in Serm. domini in monte dicit, quod illud sustinetur.
Da nobis. Sed qualiter dicitur da nobis, si nostrum est?
Cyprianus: da nobis, idest da ita vivere, quod per peccatum non
reddamur non idonei ad habendum istum panem. Non enim datur ei qui
indigne recipit, sed assumit in damnum suum. Qui enim manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, ut habetur I ad
Cor. XI, 29. Sed quid est quod dicit hodie? Dicendum quod
hodie aliquando accipitur pro praesenti die, aliquando pro tota vita
nostra. Unde da nobis hodie, idest ut in tota vita nostra possimus
percipere, quia in hac vita tantum est necessarius: in alia enim,
habita veritate, non indigebimus. Unde in hac vita et nunc peculiaris
est, tunc continuus. Alia expositio, ut per panem Deus vel
divinitas intelligatur. Lc. XIV, 15: beatus qui manducat panem
in regno caelorum; Ps. LXXVII, 25: panem Angelorum
manducavit homo. Unde da nobis hodie: da ut in praesenti vita
possimus ea frui. Item aliter potest exponi de pane sapientiae;
unde: venite, comedite panem meum: ille enim comedit panem
sapientiae, qui inquirit documenta salutis, qui facit divina
praecepta. Quarto exponitur de pane corporali. Dixerat sanctificetur
nomen tuum, et fiat voluntas tua et cetera. Unde docuerat nos
caelestes esse; sed memor fragilitatis nostrae docet nos petere terrena
ad vitam necessaria, et non superflua, sed necessaria. Unde:
habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Idem
petiit patriarcha Iacob: si dederit mihi panem quo vescar, et vestes
quibus operiar et cetera. Sed dicit nostrum, quia de proprio, non de
rapina. Alia ratio quare dicit nostrum, quia hoc datur ad
necessitatem. Unde debemus accipere ut communia, ut dicebat Iob: si
comedi buccellam panis solus. Sed quid est quod dicit
supersubstantialem? Hoc ideo dicit, quia (ut dicit Augustinus in
Lib. de orando Deum ad Probam) id quod est praecipuum in vita
hominis est panis. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis
aqua et panis. Unde per hunc omnia quae sunt substantialia ad vitam
intelliguntur. Sed dicit quotidianum, idest pro hac vita brevi: si
enim peteret ad longum tempus, contrariaretur petitioni suae, quae
dixit adveniat regnum tuum, idest ad nos veniat. Si ergo longa
petitio esset, contrariaretur orationi praecedenti. Item ut
superfluitatem tollat, quia quod necessarium, est ad diem; contra
quosdam qui plus expendunt uno prandio quam necesse esset in multis
diebus. Item dicit da nobis. Chrysostomus: temporalia habent boni
et mali: boni ad utilitatem, mali ad damnum: boni igitur a Deo,
mali a Diabolo. Alia ratio. Sicut si aliquis offerret panem
sacerdoti ad sanctificandum, postea peteret a sacerdote iam
sanctificatum; sic dicitur da nobis, idest sanctifica nobis, et
sanctificatur per orationem. Et quia noluit ut petatur ad longum
tempus, ideo dicit hodie: vel hodie, idest in vita ista. Sed
quaeritur quare dominus prohibuit sollicitudinem; unde dicit nolite
solliciti esse et cetera. Hic autem docet petere. Sed homo licite
potest desiderare quae necessaria sunt ad vitam; et non solum quae ad
vitam, sed quae ad statum, quia plura sunt necessaria regi quam
comiti: unde licet haec petere. Sed aliud est desiderare, et aliud
sollicitum esse. Item videtur quod non petendum sit nisi ad unum
diem, quia dicit hodie. Solutio. Non intendit quin cogites de
futuro: sic enim periret populus Dei, quia sic non esset congregandum
in aestate quod comedendum est in hieme; sed sollicitudinem removet de
futuro. Sequitur dimitte nobis debita nostra et cetera. Hic intendit
ponere petitiones quae fiunt ad remotionem mali, et primo magis
principalis quod magis impedit. Hoc autem est peccatum; ideo dicit et
dimitte nobis debita nostra: quia contra eum peccavimus; nos enim
indigemus de bono Dei. Hieronymus: indignum est quod agamus aliquid
contra Deum. Quando tu peccas, tu usurpas quod Dei est: quia
voluntas Dei est regula omnium. Si ergo dimittis voluntatem Dei pro
voluntate tua, usurpas quod Dei est. Ideo dimitte nobis peccata.
Et hoc ille petebat Ps. XXXVIII, 14: dimitte mihi, ut
refrigerer prius quam abeam, et amplius non ero. Et per hoc duos
errores excludit. Error scilicet Pelagii, qui dicebat, quod sine
peccato poterat homo vivere: et hoc est falsum, quia esset aliquis qui
non posset dicere hanc orationem; sed hanc dominus dedit omnibus;
omnes ergo peccatum habent. Et Ioannes in prima canonica I, 8: si
dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et cetera.
Item, alius error, quod si quis peccavit, non potest agere
poenitentiam; sed hoc non doceret dominus petere, nisi vellet
remittere. Unde Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei
fieri: quod non fieret nisi remitterentur peccata. Sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Debitores dicuntur duobus modis: vel
quia peccant contra nos; vel quia aliquid nobis debent, ut pecuniam,
et huiusmodi. Non ergo docet ut dimittam debita pecuniae, sed debitum
quo peccavit quis contra me; vel etiam si offendit me pro solvenda
pecunia, offensam teneor dimittere, non pecuniam: indignum enim esset
quod peterem misericordiam, si remittere non vellem; unde Eccli.
XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a Deo petit medelam.
Sed sunt multi qui nolunt dimittere, debentne dicere pater noster? et
cetera. Quidam enim subtrahebant verbum illud sicut et nos etc., sed
talis omittens peccat, quia formam Ecclesiae non servat. Dicendum
ergo quod, licet sit in peccato, debet dicere, quia debet facere
quicquid boni potest; quia licet non sint meritoria ad vitam aeternam,
tamen sunt proficua ad impetrandam gratiam. Item oratio dicitur in
persona Ecclesiae: unde licet ipse non remittat, tamen Ecclesia
remittit. Item quaerit Augustinus, si solum illis qui remittunt
offensas, dominus remittit. Et vult Augustinus quod eo tenore
dimittamus, quo dimittit dominus: dominus enim rogantibus dimittit.
Qui ergo paratus est roganti dimittere, fructum recipit orationis.
Et ne nos inducas in tentationem. Cyprianus exponit sic: et ne nos,
idest non sinas nos perduci in tentationem; tentatio enim utilis est,
sed ille inducitur in tentationem, qui tentationi succumbit: multi
volunt igne calefieri, sed non igne comburi. Fidelis Deus qui non
permittit vos tentari ultra quam possitis. Et per hoc amovetur error
Pelagii, qui dicebat, quod homo poterat perseverare per liberum
arbitrium. Et hoc amovet, cum docet non consentire tentationi. Ad
Phil. II, 13: Deus operatur in nobis velle et perficere pro
bona voluntate. Ultimum est sed libera nos a malo, praesenti vel
futuro, poenae vel culpae. Unde Augustinus in hoc verbo: omnis homo
lacrimas fundit. Ita dicebat ille Ps. LVIII, 2: eripe me de
inimicis meis, Deus meus. Sequitur autem amen, idest ita fiat.
Hebraeum est. Datur securitas impetrandi, si tales fuerimus quod
dimittamus et cetera. In Graeco adduntur tria verba: quoniam tuum
regnum, et veritas, et gloria. Et haec tria tribus praemissis
respondent. Vel sic. Tu potes, quia tuum regnum, tua est virtus,
quae potest donare. Item totum ad gloriam Dei; Ps. CXIII,
1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
|
|