|
Cum autem ieiunatis et cetera. Haec est tertia pars ab illo loco cum
facis eleemosynam etc.; in qua excludit appetitum humani favoris a
ieiunio. Ubi primo excludit a ieiunio modum indebitum; secundo
subiungit modum ieiunandi debitum ibi tu autem cum ieiunas et cetera.
In prima dicuntur tria. Primo dissuadet hypocritarum simulationem;
secundo ponit suae ostentationis perversam intentionem, ibi exterminant
enim facies suas; tertio subiungit eorum condemnationem, ibi amen dico
vobis, quia receperunt mercedem suam. Dicit ergo cum ieiunatis,
nolite fieri sicut hypocritae. Per hoc quod dicit nolite, prohibet
non solum facere, sed velle, quia in voluntate radix merendi et
demerendi est. Tristes; signanter dicit fieri tristes, et non esse,
quia ista tristitia, sive simulatio, solum in apparentia est.
Chrysostomus: dum fingunt se ieiunare, non sunt tristes, sed fiunt.
Exterminant. Ecce perversa intentio, quia exterminant, idest extra
proprios terminos humanae conditionis ponunt, secundum Augustinum et
Rabanum, facies suas, in quibus magis apparent boni. Augustinus:
sicut de nitore vestium iactantia, sic de nimio squalore et macie. Ut
appareant hominibus, qui vident solum exteriora, I Reg. XVI,
7, ieiunantes, idest abstinentes. Isidorus super Amos: qui cibis
abstinent, et mala agunt, Daemones imitantur, quibus culpa adest,
et cibus abest. Chrysostomus: si quis ieiunat, et tristem se facit,
hypocrita est. Quanto nequior est qui non ieiunat, sed in facie sua
argumentis quibusdam fingit venalem pallorem? Amen dico vobis. Hic
subiungitur eorum condemnatio; unde dicit amen, idest vere, dico
vobis, receperunt mercedem suam, non Dei, idest laudem quam
intendebant. Gregorius in Hom.: incassum caro atteritur, si a suis
voluptatibus animus non refraenatur. Tu autem, cum ieiunas, unge
caput tuum. Hic subdit debitum ieiunandi modum. Et primo hortatur ad
ipsum; secundo ponit promissum, ibi et pater tuus et cetera. Quantum
ad primum dicit tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum,
quadrupliciter. Primo caput, idest mentem, oleo nitoris
conscientiae, ne Diabolus per capillos, idest cogitationes, teneat.
Esther II, 12 virgines oleo myrrhino ungebantur. Secundo oleo
caritatis. Hoc inunguntur pugiles, idest activi boni. Infra
XXV, 4: prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum
lampadibus. Item oleo compassionis et misericordiae, quo debent
inungi praelati; Eccle. IX, 8: oleum de capite tuo non
deficiat. Chrysostomus: caput tuum Christum est. Esurientem ciba,
sitientem pota, et sic caput tuum unxisti oleo misericordiae, qui
clamat in Evangelio: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Item oleo spiritualis laetitiae, quo inunguntur reges,
idest contemplativi. Ex. XVII, 19: sanctificabis vasa
tabernaculi oleo. Unde Hieronymus et Augustinus: Palaestinis mos
erat caput ungere. Ergo caput unge, idest hilarem et festivum te
exhibe. Et faciem tuam lava, Chrysostomus: facies est conscientia.
Lava ergo faciem tuam quadruplici lotione. Primo per veram
contritionem; Ier. IV, 14: lava a malitia cor tuum,
Ierusalem, ut salva fias. Secundo per confessionem; Is. I,
16: lavamini, mundi estote et cetera. Tertio per tribulationum
perpessionem; Apoc. VII, 14: laverunt stolas suas, et
dealbaverunt eas in sanguine agni. Quarto per devotam orationem;
Gen. XVIII, 4: afferam pauxillum aquae ut laventur pedes
vestri. Vel lava faciem, idest intellectum a curiositate, et
affectum ab illicito amore. Ne videaris hominibus ieiunans. Non
prohibet simpliciter videri, sed velle videri; quasi dicat, ne velis
favorem, vel laudem pro ieiunio ab hominibus captare, sed patri tuo,
per creationem, et recreationem, et conservationem, qui est in
abscondito, Glossa: idest in corde per fidem. Is. XLV, 15:
vere tu es Deus absconditus. Et pater tuus (ecce promissum) qui
videt in abscondito, idest in humili et pura conscientia, reddet
tibi; Sap. X, 17: reddet Deus laborem sanctorum suorum.
|
|