|
Postquam docuit nos de ieiunio, docet nos de eleemosyna, et dicit
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Sed videtur quod hoc non
sit verum, quia regibus convenit thesaurizare. Sed dicendum, quod
per thesauros intelligit abundantiam: et haec duplex, necessaria, et
superflua: quod non est necessarium uni, est necessarium alteri. Et
ideo cum rex multis indigeat, multa potest congregare. Uni simplici
peccatum esset quod non est regi, quia indiget defendere regnum. Item
prohibet his, qui videntur habere fiduciam in eis; unde I ad Tim.
ult., 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, nec
sperare in incerto divitiarum suarum; Baruch III, 16: ubi sunt
principes gentium, qui argentum fabricant (sive thesaurizant) et
aurum in quo confidunt homines? Item prohibet propter instabilitatem,
quia cito amittuntur. Et ponit tria quae in divitiis habentur:
metalla, et haec rubigine consumuntur; vestes, et haec tineis: et
quaedam quae neutro modo, ut lapides pretiosi. Alia littera habet,
nec commestura. Unde tripliciter destruuntur: aut ex principio
intrinseco; et sic tinea quae innascitur vestibus, unde ubi aerugo et
tinea: aut ex luxuria possidentis, ideo commestura: quandoque ab
extraneis, unde dicit ubi fures non effodiunt. Si aliquis dicat quod
haec non fiunt: dicendum, etsi non fiant, tamen saepe contigit; et
si non contingit, possibile tamen est contingere: ideo arguit eas
incertas esse. Item exponitur mystice. Aerugo apparet, tinea
latet. Unde per aeruginem peccata corporalia, per tineam
spiritualia. Item quaedam sunt peccata quae per seipsos faciunt
homines, quaedam quae cum alio, et illa magis nocent. Dicit nec
fures effodiunt. Vel dicit propter thesauros absconditos. Item per
aeruginem superbi; Eccli. XII, 10: sicut aeramentum aeruginat
nequitia eorum. Tinea corrodit vestimenta: et haec significat
exteriora opera, quae per invidiam corroduntur; Prov. XXV,
20: sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri
nocet cordi. Item fures per vanam gloriam. Fures, idest Daemones,
qui cum non possint decipere homines per alia peccata, decipiunt per
vanam gloriam. Item ponit stabilitatem divitiarum caelestium, ubi
dicit thesaurizate vobis thesauros in caelo. Et hic Augustinus:
thesaurizate vobis in caelo, non in aliquo loco corporali, sed in
caelo, idest in spiritualibus bonis, idest abundantiam bonorum
meritorum acquirite. Et dicit vobis, non Deo, quia nihil accrescit
ei; Iob XXXV, 7: si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid
de manu tua accipiet? Docet autem dominus, unde hoc acquiritur,
scilicet per eleemosynam, dicens Lc. c. XVIII, 22: vende
omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo.
Ibi enim, idest in caelo, nulla erit corruptio, quia corruptibile
hoc induet incorruptionem, I Cor. c. XV, 53. Sequitur ubi
est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Docet contrariam
conclusionem esse nocivam; et hoc quia cordis distractionem habet,
quia si terrena diligis, ibi erit cor tuum; ubi enim amor, ibi
oculus: oculi stultorum in finibus terrae. Sed quia pauci sunt qui
considerent istud, ideo ostendit quantum sit periculum, per exemplum,
lucerna corporis tui. Et hoc primo exponitur de oculo corporali;
sicut enim lucerna dirigit gressus hominis, sic oculus. Unde si
oculus tuus fuerit simplex, idest fortis ad videndum, corpus totum
erit lucidum, idest dirigetur ad faciendum; si nequam, idest lippus
et obscurus, totum corpus tuum tenebrosum erit, idest omnia opera tua
fient ad modum tenebrarum. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae
sunt, ipsae tenebrae quantae erunt. Lumen quod in te est, est cor et
mens. Si ergo ad terram dirigatur, et omnes sensus hominis ad terram
dirigentur. Aliter exponitur de oculo spirituali: lumen enim inducit
ad probandum, sicut hominis ratio; Prov. XX, 27: lucerna
domini spiraculum hominis. Unde si oculus tuus fuerit simplex, sic
quod ratio tua dirigatur in Deum, totum corpus tuum, idest omnia
membra tua a peccato servabuntur: si non, involventur in operibus
tenebrarum. Vel lucidum, in resurrectione sanctorum. Infra
XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol. Item, per oculum
significatur intentio. Unde qui vult operari, aliquid intendit: unde
si intentio tua sit lucida, idest ad Deum directa, totum corpus,
idest operationes tuae erunt lucidae. Et hoc intelligitur in
simpliciter bonis. Item, per oculum intelligitur fides; unde si
simplex est, ita quod tendat in Deum, idest non vacillet etc.; ad
Rom. XIV, 23: quod non est ex fide peccatum est. Item, per
oculum significatur praelatus, qui est oculus subditorum. Unde cum
praelati boni dirigunt plebes, tota populi congregatio lucet virtutibus
et cetera. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri
eius. Sequitur nemo potest duobus dominis servire et cetera. Quia
dixerat quod thesaurizatio distrahit a Deo, ideo fugienda dicitur,
quia non solum distrahit, sed alienat a Deo, quia nemo potest duobus
dominis servire. Servus est qui ipsum quod est, alterius est; sed
impossibile est quod animus feratur ad duos fines simul et semel (dico
contrarios et dissentientes). Item nota quod quidam dominantur, ut
subditi dirigantur; quidam autem, ut timeantur. Dominus et divitiae
sunt contrarii domini; ideo non potestis Deo servire et mammonae.
Sed nota quod aliud est habere divitias ut dominus, aliud ut servus:
habet enim ut dominus, qui bene utitur illis, et inde facit fructum;
sed ille est servus divitiarum, qui fructum inde non accipit; Eccle.
V, 12: est aliud malum quod vidi sub sole: divitiae conservatae in
malum domini sui. Omne autem in quo quis ponit finem suum, Deus suus
est. Unde qui ponit finem suum in divitiis, Deus suus est, sicut
dicitur de illis quorum Deus venter est, Phil. III, 19. Non
potestis Deo servire et mammonae. Per mammonam potest intelligi
Diabolus, qui praeest divitiis, et quasi Deus suus est; non quia
possit dare, sed quia nititur divitiis homines decipere. Unde sicut
est quidam spiritus fornicationis, sic est spiritus divitiarum.
Aliter exponit Augustinus: nemo potest etc. scilicet contrariis.
Sed Deus et Diabolus contrarii sunt. Quae conventio Christi ad
Belial? II ad Cor. VI, 15, et in Lib. III Reg. c.
XVIII, 21: quid claudicatis in duas partes? Et sequitur aut
unum sustinebit, idest Diabolum. Et non dicit, diliget, quia
Diabolus naturaliter diligi non potest. Deus naturaliter diligitur;
Diabolus vero sustinetur, sicut ponit exemplum Augustinus: si
aliquis cupit ancillam alicuius, servit ei amore ancillae, non
ipsius: unde sustinet servitium domini propter ancillam; sic aliquis
sustinet servitium Diaboli propter divitias. Item posset aliquis
dicere: non pono finem in divitiis superfluis, sed necessariis. Et
hoc prohibet dominus dicens ideo dico: ne solliciti sitis animae
vestrae etc., non quia anima manducet, sed quia homini convenit,
anima existente in eo. Vel animae, idest vitae animae. Et destruit
hic error Euticharum, qui dicebant quod viri apostolici non debebant
laborare. Sed hos reprehendit Paulus dicens II Thess. III,
10: qui non vult laborare, non manducet. Secundum ergo apostolum
omnes tenentur. Sed quaero, aut est consilium, aut praeceptum. Si
praeceptum, ergo omnes tenentur; si consilium, constat quod non
omnes, quia ad consilia non tenentur nisi homines perfecti. Dico quod
aliquid est praeceptum propter se, aliquid propter aliud: ut cum
aliquis cepit crucem ut eat ultra mare, quod eat ultra mare tenetur,
sed non potest ire nisi quaerat navem: unde quaerere navem est ei
necessarium. Sic omnes tenentur ad conservandum vitam, ideo tenentur
ad omnia quae faciunt ad istum finem; unde tenetur quilibet qui non
habet unde conservet vitam, laborare ut conservet. Quid ergo dicit
nolite solliciti esse? et cetera. Dicendum quod sollicitudo nominat
providentiam cum studio; studium autem est vehemens applicatio animi.
In ista autem vehementi applicatione potest esse peccatum, quando
scilicet ponit animum ibi ut ad finem; et sic non debemus solliciti
esse. Et ideo habetur Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum
peribit. Item potest esse quod mens intendat ad superflua acquirenda:
et sic prohibetur, ut habetur Eccle. II, 1: dixi ego in corde:
vadam, et affluam divitiis. Item sollicitudo potest esse, quia
animus nimis sollicitatur ad temporalia acquirenda et necessaria: et de
hoc habetur I ad Cor. II. Item quidam solliciti sunt cum quodam
timore et desperatione, quia timent sibi deficere; et haec sollicitudo
prohibetur. Sequitur nonne anima plus est quam esca? Docuit vitare
sollicitudinem etiam necessariorum. Ponit rationes. Et primo talem:
qui dedit maiora, dabit minora; sed Deus dedit animam et corpus;
ergo qui dedit haec, servabit ea. Respicite volatilia caeli et
cetera. Est haec alia ratio. Qui providet minoribus, providebit
maioribus; sed Deus providet brutis; ergo et cetera. Primo deducit
in cibo; secundo in vestimento. Docet ergo vitare sollicitudinem,
dicens respice, idest considerate, volatilia caeli, quia ex his est
sapientia; unde Iob XII, 7: interroga iumenta, et docebunt.
Unde cum non habeant operationem ad acquirendum panem, attamen et
cetera. Et tria dicit quoad tria quae requiruntur, scilicet serere,
metere et congregare. Et quantum ad hoc tria dicit non serunt, neque
metunt, neque congregant in horrea, et tamen pater vester caelestis
pascit illa. Et dicit vester, non illorum, quia proprie pater est
rationalis creaturae. Pascit ea, de quo in Psalmo CXLVI, 9:
qui dat iumentis escam ipsorum et cetera. Nonne vos magis pluris estis
illis? Idest maioris valoris? Homo enim omnibus praeponitur, ut
habetur Gen. I, 26: faciamus hominem etc.; et sequitur, ut
praesit piscibus maris, et volatilibus caeli. Et non est
intelligendum quin apostolici viri non congregent, sed est
intelligendum, quod Deus in congregatione a tribulatione liberat
iustos, ut Danielem liberavit de lacu leonum, et tres pueros de
fornace. Et non dico, quod existentes in tribulatione non debeant
facere ut eruantur, quia praecepit dominus ut ex una civitate fugerent
in aliam; sed est intelligendum, quod si faciant iusti quod in se
est, quod liberabit eos dominus. Et ista exempla inducuntur ad
sciendum quod dominus habet providentiam de omnibus, et dat unicuique
secundum modum suum: avibus enim dedit quomodo necessaria acquirerent:
dedit enim eis naturalem instinctum quo moverentur ad inquirendum unde
viverent; ideo non debemus esse nos nimis solliciti. Quis autem
vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? Hic
probat experimento, quod sicut providet avibus, ita et nobis: quaedam
enim est pars animae quae subiacet rationi, ut motiva et sensitiva:
quaedam quae non, ut augmentativa et nutritiva; et in his convenit
homo cum brutis; et sicut providet brutis in augmento et nutrimento,
sic et hominibus. Unde augmentum non est nobis ex nobis, sed ex
Deo: unde de providentia Dei non debetis desperare. Considerate
lilia agri et cetera. Instruxit nos de cibo, modo de vestimento:
unde habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Dicit
ergo considerate lilia agri. Consideratio creaturarum debet esse ad
laudem Dei; Ps. CXLII, 5: meditabor in omnibus operibus tuis
et cetera. Non laborant, neque nent: ad vestimentum enim requiritur
et opus virorum, et mulierum. Ideo ad amovendum opus virorum dicit
non laborant; ad excludendum opus mulierum dicit neque nent. Dico
enim quod neque Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex
istis, quia etsi ars imitetur naturam, non tamen consequitur. Unde
numquam ars faceret colores ita puros, sicut in natura fiunt in
floribus. Et dicit in gloria, quia inter notos apud Iudaeos Salomon
gloriosior fuit; et tamen vestimentum non potuit ita adaptari ei sicut
lilio. Item dicit Chrysostomus, quod lilium habet ista sine
sollicitudine; Salomon autem saltem oportuit praecipere. Hieronymus
retorquet ad resurrectionem, quia per lilia Angeli: et sicut Angeli
non indigent vestimento, sic in resurrectione, qui reformabit corpus,
providebit de vestimento. Si enim foenum agri et cetera. Hic
commutat lilium in foenum, et argumentatur, quia si minoribus
providet, providebit et nobis, qui potiores sumus quoad dignitatem
substantiae, quia nos super ista sumus. Item quoad durationem, quia
nos aeterni quoad animam, istud vero hodie est, et cras in clibanum
mittitur et cetera. Is. XL, 7: exsiccatum est foenum, et
cecidit flos. Item quoad finem: quia homo est propter beatitudinem,
foenum vero propter usum hominis; Ps. CXLVI, 8: qui producit
in montibus foenum et herbam servituti hominum et cetera. Et ad vilem
usum, scilicet ut in clibanum mittatur quoad aliquas terras, ubi fit
ignis de stipulis. Et si hoc sic vestit, idest dat necessarium
ornatum, quanto magis vos modicae fidei? Vel sic: ut per foenum
intelligantur infideles. Si ergo infidelibus, qui parati sunt ad
clibanum ignis, multo magis electis. Nolite ergo solliciti esse et
cetera. Hic concludit de utraque; et debes exponere sollicitudinem
quatuor modis, ut superius dictum est. Vel sic. Si vivis in aliqua
societate, non sis sollicitus de cibo ampliori, vel vestimentis
amplioribus, immo esto in eis quasi unus ex eis. Haec enim omnia
gentes inquirunt, quia ibi ponunt finem, quia credunt in eis esse
beatitudinem. Et si hoc non credant, ponunt ibi magnam
sollicitudinem, quia non credunt providentiam divinam. Et quia in
ordinatione ad finem duo requiruntur, scilicet scientia et voluntas,
dicit scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Unde, scit
quia Deus: item, quia pater, vult. Quid ergo facietis? Dicit
tria. Primum quaerite regnum Dei, tamquam finem, quia regnum est
beatitudo. Regnum dicitur a regendo: tunc enim homo regitur, quando
voluntati regentis subditur; hoc autem erit in caelo; unde Lc.
XIV, 15: beatus qui manducat panem in regno Dei. Item iustitia
perducit ad regnum; Prov. VIII, 20: in viis iustitiae
ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me, et
thesauros eorum repleam et cetera. Et ideo dicit et iustitiam eius.
Et dicit eius, et non hominis, quia per iustitiam propriam nullus
potest venire ad regnum. Tertio dicit et haec omnia adiicientur
vobis, quasi, ultra forum haec adiicientur; Prov. c. X, 3: non
affliget dominus fame animam iusti. Non ergo debeamus haec temporalia
quaerere; et hoc verum est tamquam finem, aut mercedem. Unde non
debemus evangelizare ut comedamus, sed potius e converso. Sed contra
hoc obiicit Augustinus de Paulo, quia dicit: in fame, et siti, et
nuditate laboravi. Et respondet quod sicut medicus aliquando abstrahit
cibum et potum infirmo, ut curet eum, sic dominus, qui habet
providere, permittit hominem pati, vel ut curetur, si curanda sunt
aliqua, vel ut alii exemplum recipiant. Nolite ergo solliciti esse in
crastinum. Sed hoc non videtur, quia nullus tenetur ad maiorem
perfectionem, quam Christus et apostoli. Sed Christus habuit
loculos: apostoli etiam congregabant. Augustinus exponit sic in
crastinum, idest futurum, cogitando nimis de temporalibus, scilicet
ibi finem ponendo, vel etiam superflua congregando. Vel, secundum
Hieronymum nolite solliciti esse in crastinum, verum est de his quae
ad Deum pertinent, faciendo quae in nobis sunt: non enim debemus
dimittere laborare, si timeamus de pluvia, vel huiusmodi quae ad Deum
pertinent. Vel sic. Nolite illam sollicitudinem quam debetis in
futuro habere, accipere in praesenti, sicut tempore messium accipere
curam de vindemiis non est competens. Quare? Sufficit enim diei
malitia sua, idest tribulatio et angustia, quam habet homo in die,
sufficere debet ei; non autem accipere eam quam debet habere in futuro
et cetera.
|
|