|
Implevit legem quoad praecepta et quoad promissa, nunc quoad iudicia.
Primo ergo ordinat ut non sit temerarium iudicium, et dicit nolite
iudicare etc., idest ex amaritudine odii; Amos VI, 13:
convertisti iudicium in amaritudinem. Vel sic. Nolite, quantum ad
ea quae nostro iudicio non sunt commissa. Domini est iudicium, nobis
commisit iudicare de exterioribus, de interioribus vero sibi retinuit.
Nolite ergo iudicare de eis; I Cor. IV, 5: nolite iudicare
ante tempus; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis, et quis
cognoscet illud? Nullus enim debet iudicare de aliquo quod sit malus
homo: dubia enim in meliorem partem interpretanda sunt. Item iudicium
debet esse congruum quantum ad personam iudicantis. Unde si es in
eodem peccato, vel maiori, non debes iudicare; ad Rom. II, 1:
in quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas. Item non prohibetur
praelatis, sed subditis: unde non debent iudicare nisi subditum. Sed
Chrysostomus: nolite iudicare etc., idest nolite iudicare
vosmetipsos vindicando. Unde si remittitis, non inde iudicabimini;
immo ratione huius misericordiae misericordiam consequemini. Sequitur
ratio in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini; idest, pro quo
iudicio iudicaveritis, iudicabimini; Ps. VII, 17: convertetur
dolor eius in caput eius et cetera. Et infra XXVI, 52: qui
percusserit gladio, gladio peribit. Vel sic. Timere debent qui
iudicant, ne hoc iudicio dominus permittat eos puniri, ut in Is.
XXXIII, 1: vae tu qui praedaris, nonne et tu praedaberis? In
qua mensura et cetera. Hic ponit rationem sub similitudine iudicii;
iudex enim est sicut regula animata: cum enim vis aequare duo, defers
ad regulam, et quod superabundat de uno, resecas; sic si aliquis
habeat de alieno plusquam debeat habere, id resecat, et reddit
unicuique quod suum est, idest pro ista mensura remetietur nobis. Sed
obiicitur. Aliquis peccat temporaliter, et inde punitur
aeternaliter; videtur quod non sit aequum iudicium. Dico quod in
peccato duo sunt consideranda: duratio et offensa; et in offensa duo,
scilicet aversio et conversio. Ex parte conversionis culpa finita
est; ex parte aversionis, infinita, quia avertitur a Deo qui est
infinitus. Cum ergo avertat se ab infinito, infinite puniri debet.
Item ex parte durationis est duo considerare, scilicet actum et
maculam. Actus momentaneus est, macula infinita, idest aeterna;
ideo infinite, idest aeternaliter, puniri debet. Unde si a
Daemonibus posset deseri macula, possent liberari a culpa et poena.
Similiter a parte poenae est acerbitas, et haec est finita. Item
duratio, et haec est infinita. Quid autem vides festucam in oculo
fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Hic dicit quod non
debet esse iudicium inordinatum: inordinatum enim est quando ab aliquo
incipit, non plene examinata causa, aut gravitate delicti. In
iudicando enim duo sunt necessaria: cognitio causae et iudicium. De
primo Iob XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime
investigabam et cetera. Quid autem vides festucam, leve peccatum, in
oculo, idest in conscientia fratris, trabem autem, idest grave
peccatum, in oculo tuo non vides? Per trabem et festucam docet
considerare quantitatem peccatorum: saepe enim qui gravia peccata
committunt, reprehendunt eos qui levia, sicut contingit in iudicandis
religiosis. Cum aliqui qui gravia faciunt, quae vident levia, in
religiosis iudicant gravia; sed absorbentur illa sicut una gutta aquae
in multitudine vini. Item contingit quod aliquis ex infirmitate peccet
leviter, et aliquis iudex malus et male affectus, qui vellet punire
illum ex odio, considerat festucam in oculo illius, non autem trabem
in oculo suo. Quomodo ergo, idest qua fronte dicere potes: frater,
sine eiiciam festucam de oculo tuo? Verecundari debes.
Chrysostomus: quo animo diligit homo magis alium quam se? Si enim
corrigis eum animo correctionis, prius corriges te; sed hoc facis
odio, vel inani gloria; ideo et cetera. Sed quaeritur utrum qui in
peccato mortali est, possit alium corrigere. Dico quod aut aliquando
fuit in peccato, aut non: si numquam fuit in peccato, debet timere ne
cadat, ideo invite debet corrigere; si aliquando in peccato fuit, cum
mansuetudine corripere debet. Et ideo forte dominus permisit Petrum
cadere, qui debebat esse pastor Ecclesiae, ut mitius se haberet cum
peccatoribus; et de Christo dicit Paulus Hebr. IV, v. 15:
non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris,
tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Si autem subiacet
peccato, aut est publicum, aut occultum: si occultum, aut ex
infirmitate, quia displicet ei quod peccat; et sic corripere potest,
quia quod corripit in alio, corripit in seipso; si ex malitia,
numquam debet corripere. Si autem publicum, non debet arguere cum
severitate, sed mansuete seipsum coniungere illi. Unde contra
peccatores non est obiurgandum cum asperitate. Sequitur hypocrita,
eiice primum trabem de oculo tuo. Incipit dominus arguendo sicut
inferius contra servum nequam et cetera. Augustinus: ostendit quod
intendit reprehendere eum qui assumit auctoritatem quae non est sua.
Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras
iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero
odisti disciplinam et cetera. Eiice primum, ieiunando, orando,
trabem de oculo tuo; et tunc poteris videre festucam in oculo fratris
tui. Sequitur nolite sanctum dare canibus. In quo ostendit quod
iudicium debet esse discretum. Notandum ergo quid per sanctum, et
quid per margaritas. Augustinus: sancta sunt inviolata et immaculata
conservanda; margaritaeque pretiosae non debent contemni. Per canes,
qui lacerant dentibus, haeretici significantur; per porcos, qui
conculcant pedibus, immundi. Sancta ergo dare canibus est sancta
haereticis ministrare. Item si aliquid spirituale dicatur, et istud
contemnitur, porcis datur. Vel per sancta, ecclesiastica
sacramenta; per margaritas, mysteria veritatis. Canis est animal
totaliter immundum; porcus partim immundus, partim non. Per canes,
infideles; per porcos, mali fideles. Nolite ergo sanctum dare
canibus, idest sacramenta dare infidelibus. Margaritae, idest sensus
spirituales, non debent porcis dari; I Cor. II, 14: animalis
homo non percipit ea quae Dei sunt, idest, ne forte contemnat;
Prov. XXVII, 7: anima satiata conculcat favum. Unde
conversi, ad peccata, dirumpunt, quia contemnunt, vel calumniam
inferunt. Sed quare? Nonne Christus multa bona dixit infidelibus,
et illi dirumpebant verba sua? Dico, quod hoc fecit propter bonos qui
cum malis erant, qui inde proficiebant. Petite, et dabitur vobis.
Dedit suam doctrinam, quae est completa et perfecta; hic docet
qualiter possit impleri; ad hoc autem est necessaria oratio, et
diligens attentio. Primo ergo docet petere; secundo dat securitatem
ad impetrandum, ibi aut quis ex vobis et cetera. Dicit ergo petite.
Et in hoc vide duas falsas opiniones amoveri. Primam scilicet
superborum, qui putant suis viribus praecepta complere. Sed dicit,
quod necesse est petere a Deo. Quod enim habes quod non accepisti?
I Cor. IV, 7. Item amovet opinionem multorum qui dicunt, quod
Deus non curat de orationibus, et quod non impetrarent si peterent;
ideo addit et accipietis. Item addit quaerite, et invenietis. Et
hoc exponitur, primo, ut in istis duobus nihil addatur, sed tantum
exprimatur modus. Requiritur enim ad petendum sollicita attentio;
item fervens devotio: et haec duo innuit, cum dicit quaerite, idest
orate. Vel petite, sicut qui aliquid quaerunt, totam intentionem ibi
ponunt. Unde ad illum pertinet quod sponsa dicit in Cant. III,
1: quaesivi quem dilexit anima mea. Et invenietis; Ps. XXVI,
4: unam petii a domino, hanc requiram. Item quaerite ad modum
pulsantis: quia qui clamat ad ostium, si non exaudiatur, fortiter
pulsat; Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in
agrum, commoremur in villis. Secundo, exponitur iuxta Augustinum
referendo ad ea quae Christus dicit de seipso: ego sum via, veritas
et vita: si vis per hanc viam ire, pete ab eo, ut vias tuas dirigat,
dicens cum Psalmista, XXIV, 4: vias tuas, domine demonstra
mihi, et semitas tuas edoce me. Si vis veritatem cognoscere,
quaere, et invenies; sed non sufficit viam nosse, et veritatem
quaerere, nisi veniamus ad vitam, idest ut in illam ingrediaris,
pulsa; unde Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis in monte
haereditatis tuae. Sed, iuxta eumdem, longe melius, ad
instantissimam petitionem omnia ista referuntur. Item aliter exponitur
referendo ad diversos actus, petite orando, quaerite studendo,
pulsate operando. Omnis enim qui petit, accipit et cetera. Dicet
aliquis, tu dicis, quod petamus. Credo quod dicitur istud sanctis
hominibus, sed non sum de numero istorum: ideo dicit omnis qui petit,
accipit et cetera. Sed videtur falsum esse, quia scribitur Io. c.
IX, 31: scimus, quia peccatores Deus non audit. Et Augustinus
solvit id. Si peccatores Deus non audit, quomodo dictum est de
publicano quod dicebat: propitius esto, domine, mihi peccatori?
Unde addit: peccatores non audit, scilicet volentes remanere in
peccatis. Sed sciendum, quod oratio est meritoria et impetratoria;
et potest esse meritoria, etiamsi non sit impetratoria. Sed quid est
quod dicit quod omnis qui petit accipit? Videtur esse falsum, quia
non semper accipitur quod petitur. Dico, quod in quatuor casibus
petit homo, et non exauditur. Quia vel petit quod non expedit; infra
XX, 22: nescitis quid petatis; ideo petenda sunt necessaria ad
salutem. Item secundo, quia non bene petit; Iac. IV, 3:
petitis, et non accipitis, eo quod non bene petatis; ideo petendum
est pie, idest cum fide. Item humiliter; unde Lc. I, 48:
respexit humilitatem ancillae suae. Item pie, idest devote. Item
non aliquando auditur, cum pro alio oratur cuius merita contradicunt;
Ier. XV, 1: si steterit Moyses et Samuel coram me, non est
anima mea ad populum istum et cetera. Item non exauditur quia non
perseverat; Lc. XVIII, 1: quia oportet semper orare, et
perseveranter; quia dominus vult quod crescant vota. Item contingit,
quod dominus exaudit; sed non videtur, quia dat dominus ad
utilitatem, non ad voluntatem, ut accidit Paulo. Augustinus: bonus
dominus qui saepe non tribuit quod petimus, ut tribuat quod mallemus:
et quia nos vocamus eum patrem, tribuit nobis quod pater filio. Ideo
subdit quis ex vobis homo quem si petierit filius suus panem, numquid
lapidem porriget ei? Per panem intelligitur Christus; Io. VI,
51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi et cetera. Item
panis est sacra doctrina; Eccli. XV, 3: cibabo illum pane vitae
et intellectus. Item caritas; Is. c. XXX, 23: erit panis
terrae uberrimus et pinguis. E contrario lapis est Diabolus; Iob
XLI, 15: indurabitur cor eius quasi lapis. Item dicitur
obduratio; unde dicitur Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor
lapideum, et dabo cor carneum. Item dicitur falsa doctrina; Iob c.
XXVIII, 3: lapidem caliginis, et umbram mortis dividit torrens
et cetera. Unde si quis petit a Deo, ut a patre, panem, idest
Christum, non dabit Diabolum. Similiter si piscem. Piscis vivit
in aquis, et est intelligentia in dogmatibus; Io. IV, 13: qui
biberit ex hac aqua non sitiet amplius. Et ibid.: erit fons aquae
vivae salientis in vitam aeternam. Item per aquas tribulationes: unde
per pisces, viventes in aquis tribulationis. Vel piscis dicitur
fides, quae latet sub aqua, idest custodia spiritus; sed per
serpentem falsa doctrina haereticorum. Dicit ergo et si petierit
piscem, non dabit ei serpentem? Alius Evangelista ponit tertium,
scilicet ovum. Ita quod per panem caritas, per piscem fides, per
ovum spes. Infert ergo si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare
filiis vestris; quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit
bona petentibus se? Sed dicet aliquis: hoc dixit apostolis, qui non
erant mali. Et solvit Chrysostomus: quia immo ad comparationem
bonitatis divinae. Is. LXIV, v. 6: omnes iustitiae nostrae
quasi pannus menstruatae. Hieronymus dicit: et si non omnes mali
secundum actum, tamen omnes mali secundum pronitatem ad malum. Unde
habetur Gen. VI, 5: quia cuncta cogitatio humani cordis intenta
est ad malum omni tempore. Et Ier. XVI, 12: ecce enim
unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui. Augustinus: si ergo
vos cum sitis mali: non dicitur, vos estis mali, sed cum sitis mali,
daretis filiis temporalibus temporalia bona quae reputatis bona; multo
magis ergo pater vester qui est summe bonus. Et hoc est quod sequitur
quanto magis pater vester qui in caelis est, dabit bona petentibus se,
si vultis accipere? Omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis
homines, et vos facite illis; idest, aliis dimittite, si vultis ut
dimittatur vobis. Aliqui apposuerunt omnia bona; sed non oportet,
quia dicit vultis. Voluntas autem bonorum, et cupiditas malorum;
ideo non est necessarium addere bona. Unde quod tibi vis fieri, aliis
facias. Haec est enim lex et prophetae; et non dicit: tota lex et
prophetae, sicut in primis praeceptis: ab illis enim duobus tota lex
pendet et prophetae. Intrate per angustam portam. Ne forte crederet
aliquis eo quod dixerat petite et accipietis, quod homo totum haberet a
Deo sine operibus bonis; ideo docet quod hoc etiam fit per opera
bona. Primo ergo ponit admonitionem; secundo rationem. Dicit ergo
intrate, idest conemini ad intrandum. Augustinus exponit dupliciter.
Christus porta est; Io. X, 9: ego sum ostium, quia sine ipso
non venitur ad regnum. Haec porta est angusta per humilitatem quia
humiliavit se usque ad mortem. Unde: verbum abbreviatum faciet
dominus super terram. Unde intrate per angustam portam, idest per
Christi humilitatem; Lc. ult., 26: oportuit enim Christum
pati, et ita intrare in gloriam suam: et sic nos oportet. Unde per
multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Item, haec
porta dicitur caritas; Ps. CXVII, v. 20: haec porta
domini, iusti intrabunt in eam. Haec est arctata lege divina; et per
hanc debemus intrare servando legem et praecepta. Deinde assignat
rationem quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem.
Et describit duas portas, unam latam, aliam strictam. Lata
describitur, quia lata Diabolus, lata praesumptio superbiae; infra
XVI, 18: portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Haec
porta lata est, quia latum est quod omnes recipit: non enim est quod
eam repleat. Item haec porta dicitur iniquitas sive vitium: et haec
est lata, quia multipliciter contingit: dicitur enim virtus uno modo,
vitium autem multifarie; Osee IV, 2: maledictum, et mendacium,
et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis
sanguinem tetigit et cetera. Item est via lata: et hoc est opus
peccati; Ier. II, 18: quid tibi vis in via Aegypti? Item
haec via est spatiosa, quia in sui principio videtur esse lata, sed
post angustatur, quia exitus eius est ad perditionem, quia stipendia
peccati mors est. Et multi sunt qui intrant per eam. Hic tangit
numerum, quia ad litteram stultorum infinitus est numerus. Angusta
est porta, et arcta via quae ducit ad vitam. Haec est contraria
praecedenti; et haec est arcta, quia arctata secundum regulam legis,
et est via contra viam; Prov. IV, 27: vias enim quae a dextris
sunt, novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a sinistris et
cetera. Sed potest quaeri, quare via caritatis est arcta, quia
videtur quod sit lata; Prov. IV, 11: ducam te per semitas
aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui.
Via autem peccatorum est via stricta; unde Sap. V, 7:
ambulavimus vias difficiles. Dicendum quod est via carnis et
rationis. Via caritatis in via carnis est stricta via, in via
rationis e contra. Et est exemplum de paedagogo: quia quanto plus
diligit puerum, magis arctat gressus suos. Unde viae caritatis in via
carnis arctantur, in via rationis e contrario; Ps. CXVIII,
120: confige timore tuo carnes meas. Et pauci sunt qui inveniunt
eam. Hic facit mentionem de difficili et rara inventione in via
spiritus: et in via carnis non. Et est ratio: quia via carnis est
delectatio, et haec est in promptu; via vero spiritus est occulta;
unde Ps. XXX, 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae,
domine, quam abscondisti timentibus te. Quia enim est in occulto,
ideo et pauci inveniunt eam. Sed et aliqui inveniunt, et
retrocedunt, de quibus dicitur Lucae IX, 62: nemo mittens manum
suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
|
|