|
Docet cautelas, a quibus cavendum sit. Describitur autem a
professione, quia prophetae. Sed potest quaeri, de quibus
prophetis, quia lex et prophetae usque ad Ioannem: unde in tempore
illo non erant prophetae de Christo, quia in ipso finiuntur. Ideo
dicendum quod prophetae sunt doctores in Ecclesia et praelati. Sed
quid est quod dicit falsi? Falsi dicuntur qui non mittuntur. De
talibus dicitur Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi
currebant. Item falsi dicuntur qui mendacium dicunt; unde Ier.
II, 8: prophetae eius prophetaverunt in Baal. Sic etiam multi
fuerunt pseudoprophetae in populo: sicut et in nobis erunt magistri
mendaces. Attendite, idest diligenter cavete, quia occulti sunt, et
a laqueis occultis cavendum est. Unde malignitas eorum intrinsecus
latet. Dicit ergo qui veniunt ad vos in vestimentis ovium et cetera.
Oves sunt fideles: nos autem populus eius, et oves pascuae eius,
Ps. XCIX, 3. Vestimenta autem eorum sunt ieiunium,
eleemosynae, quibus se tegunt; II ad Tim. III, 5: habentes
speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Sed sciendum, quod
si lupi se tegant pellibus ovium, non tamen propter hoc ovis perdit
pellem suam: sic licet illi mali bonis operibus tegantur, tamen multum
boni proficiunt. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Hoc
principaliter exponitur de haereticis, ex consequenti de malis
praelatis. Unde habetur super illud Io. X, 11: ego sum pastor
bonus: dicitur quod quidam est pastor, qui gubernat, et regit;
quidam lupus, qui perniciem intendit; quidam mercenarius qui commodum
proprium quaerit. Unde pastor est amandus, lupus fugiendus,
mercenarius tolerandus. Quod ergo dicitur, quod intrinsecus autem
sunt lupi rapaces, intelligitur de his qui habent intentionem
pervertendi plebem, et lupi sunt dicendi. Item mercenarii, scilicet
mali Christiani, qui dispergunt malo exemplo, qui vitam habent
malam; quantum ad effectum, habent modum lupi; Act. XX, 29:
quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non
parcentes gregi et cetera. Et dicit intrinsecus, quia malam habent
intentionem occidendi plebem. A fructibus eorum cognoscetis eos et
cetera. A fructibus, idest operationibus. Sed videtur contra, quia
habent vestes ovium; et vestes sunt opera. Ergo ab eis cognoscentur.
Chrysostomus: fructus est confessio fidei. Unde si confitetur
fidem, non est haereticus. Ad Eph. V, 9: fructus enim lucis est
in omni bonitate, et iustitia, et veritate et cetera. Si autem
exponatur de simulatoribus, tunc sic exponitur, quod per vestes
exteriora opera. Unde ad Gal. V, 22: fructus autem spiritus est
caritas, gaudium et pax et cetera. Sed quaeres: qualiter possunt
cognosci? Dicendum quod potest vix aliquis hypocrita esse ita
compositus, quin appareat aliquid malitiae vel verbo, vel facto:
Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendent vultus
prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Et
Seneca: nemo potest diu fictam ferre personam. In duobus autem
maxime manifestantur. In his quae subito agenda occurrunt, quia in
his quae cum deliberatione quis facit, cavet sibi. Item in
tribulationibus; Eccli. VI, 8: est amicus secundum tempus suum,
et non permanebit in die tribulationis. Item manifestantur quando non
possunt quod volunt, vel cum iam consecuti sunt. Unde principatus
virum ostendit. Numquid colligunt de spinis uvas? Per uvas, ex
quibus fit vinum, intelligitur spiritualis laetitia: quia vinum
laetificat cor hominis, Ps. CIII, 15. Per ficus dulcedo
ecclesiasticae pacis, quae est caritas. Haec non possunt nasci de
tribulis, idest peccatoribus, quia spinas et tribulos germinabit
tibi, Gen. c. III, 18. Et hoc probat per exemplum omnis
arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit.
Ex hoc Manichaei assumpserunt duas naturas, scilicet bonam et malam.
Sed hoc non est verum: quia videmus de mala creatione bonum fructum,
et e converso. Unde ad hoc debes intelligere quod arbor est principium
fructus. Sed principium est duplex. Principium naturae, et
principium moris. Principium naturae est anima: et quicquid inde
procedit naturaliter, totum bonum est. Principium autem moris est
voluntas; ideo si voluntas fuerit bona, et opus bonum, cum habeat
voluntatem bonam cum intentione bona; quia si vellet furari pro
eleemosyna danda, etsi voluntas bona est, non tamen intentio est
recta. Sed quid fiet de arbore mala? Omnis arbor, quae fructum non
facit, excidetur: quia si non facit, vel si omittit facere cum
possit, excidetur; unde Io. XV, 6: si quis in me non manserit,
mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in
ignem mittent, et ardet. Unde Lc. XIII, 7 dicitur de
ficulnea, quam scilicet praecepit dominus succidi et tolli: tollatur
impius ne videat gloriam Dei. Concludit ergo a fructibus eorum
cognoscetis eos. Non omnes qui dicunt mihi, domine, domine et
cetera. Posita doctrina, ostendit quod oporteat eam observare, quia
nihil aliud sufficit ad salutem. Et circa mandata, sive doctrinam
Dei quatuor sunt necessaria, sive laudabilia: ut ore confiteamur,
confirmetur miraculis, et audiatur verbum Dei, et exequatur opere.
De primo ad Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam; ore autem
confessio fit ad salutem. De secundo, Marci ult., 20: domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Item ut
audiatur; Io. VIII, 47: qui ex Deo est, verba Dei audit.
Item, quarto, requiritur quod faciat; Iac. I, 22: estote
factores verbi, et non auditores tantum. Unde vult ostendere quod
tria sine quarto non proficiunt; unde dicit non omnis qui dicit mihi,
domine, domine et cetera. Sed videtur hoc esse contrarium apostolo
dicenti nemo potest dicere dominus Iesus, nisi in spiritu sancto.
Sed qui habet spiritum sanctum, intrat in regnum caelorum. Solvit
Augustinus, quod dicere dicitur multipliciter: communiter, et
stricte, et proprie. Et stricte non est aliud nisi manifestare
affectum et voluntatem; et sic dicitur ab apostolo: nemo potest dicere
dominus Iesus, nisi in spiritu sancto et cetera. Et hoc nihil aliud
est quam credere dominum, et obedire. Item communiter, idest ore
qualitercumque nuntiare; de quo habetur Ier. XXVI, 13:
populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Vel
sic. Non omnis qui dicit mihi, domine, domine et cetera. Ingeminat
verbum hoc, domine, domine, ad significandum, quod duplex est
confessio, scilicet vocis et laudis, quarum neutra sufficit. Ideo
Is. XXVI, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum
longe est a me. Quis ergo intrabit? Non qui dicit domine, domine,
sed qui fecerit voluntatem patris mei et cetera. Io. III, 13:
nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo et cetera. Unde
nemo potest ascendere, nisi descendat ut Christus, de quo dicitur
Io. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam,
sed voluntatem eius qui misit me. Unde oportet facere voluntatem
Dei; I Thess. IV, 3: haec est enim voluntas Dei sanctificatio
vestra. Unde dicebat David Ps. CXLII, 10: doce me facere
voluntatem tuam. Et etiam sicut dominus docuit orare, fiat voluntas
tua. Sed notandum, quod per hoc quod dicit regnum, tangitur
remuneratio aeterna; unde dicit intrabit. Illud enim regnum in bonis
spiritualibus est, non in bonis exterioribus; ideo dicit intrabit.
Ideo Cant. I, 4: introduxit me rex in cellaria sua. Item dicit
caelorum, quia licet aliquis hic divitias habeat, vel honores, hoc
totum est propter illud. Unde in sublimibus erit remuneratio. Sed
posset aliquis dicere, quod facere miracula sufficit ad salutem.
Istud excludit, quia multi dicent mihi in illa die: domine, domine,
nonne in nomine tuo prophetavimus? et cetera. Et dicit multi,
significans eos qui ab unitate recedunt, quia sunt sub multitudine:
quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. I, v. 15. Item
introducit hoc ad notitiam eius quod dixerat, quod omnis arbor quae
fructum non facit, abscindetur. Et non dixerat a quo; ideo dixit
mihi, tamquam iudici constituto; quia omne iudicium dedit pater
filio, Io. V, v. 22. Item dicit in illa die. Dies terminum
nominat, sed non secundum temporis qualitatem, quia dies iudicii
aliquando nox dicitur. Aliquando autem dies dicitur, aliquando nox:
quia incertum est quando veniet. Unde infra XXV, 6: media nocte
clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Diem dicit
apostolus I ad Cor. IV, 3. Et in Ps. XXXVI, v. 6: et
educet quasi lumen iustitiam meam, et iudicium meum tamquam meridiem.
Domine, domine. Multiplicat ad significandum maiorem confusionem et
timorem; Sap. v. 2: turbabuntur enim timore horribili. Nonne in
nomine tuo Daemonia eiecimus? Haec est potestas supernaturalis; Iob
XLI, 24: non enim est potestas super terram quae huic (scilicet
potestati Diaboli) valeat comparari. Sed tunc quaeritur, qualiter
qui eiiciunt Daemonia, fiunt reprobi. Respondet Chrysostomus, quod
isti mentiuntur. Alia responsio est quod aliquando fuerunt boni, et
fecerunt miracula; post facti sunt mali. Sed hoc non potest stare,
quia dicit dominus, numquam novi vos. Alio modo dicendum, quod
dicunt in nomine tuo, non in nomine spiritus sancti. Quidam enim in
virtute spiritus sancti, quidam non. Ut enim habetur Ier. II,
8, quidam prophetaverunt in nomine Baal. Item quidam per artes
magicas. Sed quaeritur qualiter Daemones faciunt miracula. Dico
quod non possunt; sed faciunt aliqua quae videntur miracula, non tamen
sunt miracula. Illa dicuntur miracula, quando effectus patent,
causae latent. Unde potest esse aliquod mirum apud quosdam minus
scientes, quod non est apud sapientes, ut patet de eclipsi. Unde cum
Daemones, veriori modo cognoscant naturalia, possunt facere quae
nobis videntur miracula. Aliter secundum Hieronymum. Quia secundum
quod dicit, inter dona spiritus sancti quaedam sunt quae gratis data
sunt: sola caritas est, quae distinguit inter filios Dei et filios
Diaboli; I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio ad
utilitatem, vel ad profectum bonitatis eius, vel Ecclesiae, ut fides
quam praedicat manifestetur. Et sic etiam aliquando praelatus male
vivens potest miracula facere. Et tunc confitebor illis, quia non
novi vos, idest non approbavi, nec etiam cum faciebatis miracula;
II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius. Dicit non novi
vos, cum dicit discedite a me, quia numquam approbati estis. Omnis
ergo qui audit et cetera. Ostendit quod sine operibus nihil sufficit,
nec etiam auditus verbi Dei; quia auditus ordinatur ad fidem. Rom.
X, 17: fides autem ex auditu. Auditus enim non sufficit. Et hoc
dupliciter manifestat, quia proponit eventum eius qui audit et facit,
et eius qui audit et non facit, sub similitudine. Et primo facit
tria. Primo ponit aedificationem; secundo impugnationem, ibi et
descendit pluvia etc.; tertio immutabilitatem, ibi et non cecidit et
cetera. Dicit ergo quod non sufficit auditus; auditus enim est
necessarius; Io. VIII, v. 47: quia qui ex Deo est, verba
Dei audit. Sed non sufficit; Rom. II, 13: non enim auditores
verbi sed factores iustificabuntur. Item bene dicit verba mea haec:
quia quicquid ad salutem pertinet, ibi continetur. Unde qui audit
verba haec, et facit, assimilabitur viro sapienti. Et non dicit quod
sit sapiens, sed assimilabitur. Et potest haec similitudo intelligi
de corporali aedificatore: et sic plana est littera. Vel potest
intelligi spiritualiter: et sic iste vir est Christus. Eccle.
VII, 29: virum unum de mille repperi. Domus Christi est
Ecclesia: scit enim qualiter oportet aedificare. Unde de ipso
Prov. IX, 1: sapientia aedificavit sibi domum. Et Prov.
XIV, 1: mulier sapiens aedificat domum suam. Supra petram; I
Cor. X, 1: petra autem erat Christus. Unde Christus super se
aedificat: ipse enim est fundamentum; unde I ad Cor. III,
11: fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum
est, quod est Christus Iesus. Hoc enim est fundamentum veritatis
aeternae. Hoc autem est omnino immobile; Ps. CXXIV, 4: qui
confidunt in domino sicut mons Sion. Sequitur impugnatio huius domus
et descendit pluvia. Pluvia doctrina intelligitur: et est bona, et
mala pluvia. Ergo quae irruit, est mala doctrina; Gen. XIX,
24: dominus pluit super Sodomam sulphur et ignem. Item flumina
sunt bona, et non bona; Is. XVIII, v. 2: diripuerunt
flumina terram eius; et per hoc significantur sapientes qui reputant se
sapientes esse. Ista flumina ex pluviis generantur. Per ventos
Daemones. Unde in canonica Iudae, 12: nubes sine aqua, quae a
ventis circumferuntur et cetera. Et irruerunt in domum, idest in
Ecclesiam, et non cecidit. Non enim dirumpentur funiculi eius in
aeternum, Is. c. XXXIII, 20. Et quare? Fundata erat
super petram, idest Christum. Consequenter ponit similitudinem,
ponens eventum illius qui audit et non facit: et circa hoc primo ponit
aedificationem; secundo impugnationem, ibi et descendit pluvia etc.;
tertio ruinam, ibi et cecidit et cetera. Dicit: et omnis qui audit
verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui
cecidit a lumine sapientiae. Unde Eccle. IV, v. 13: melior
est servus sapiens, quam senex infatuatus. Item stultus est
Diabolus. Domus quam aedificat, est congregatio infidelium; unde
Ps. LXXIII, 30: repletae sunt terrae domibus iniquitatum.
Et iste super arenam. Per arenam infideles qui infructuosi sunt.
Item propter numerositatem: stultorum enim infinitus est numerus,
Eccle. I, 15. Item arena non adhaeret, sic isti semper in
iurgio sunt. Fundat ergo super arenam, idest finem, qui est quasi
fundamentum, scilicet intentionem suam firmat super bonum temporale.
Descendit pluvia, idest bona doctrina, venerunt flumina, idest sacri
doctores, flaverunt venti, idest Angeli; Ps. CIII, 4: qui
facit Angelos suos spiritus. Et irruerunt in domum illam, et
cecidit. Apoc. XIV, 8: cecidit, cecidit Babylon, scilicet
per praedicationem. Et fuit magna eius ruina. Si velimus adaptare
similitudinem, dicendum est sic, quod homo debet aedificare sicut
Christus. Et hoc docet apostolus I Cor. c. III, 10:
unusquisque videat quomodo superaedificet. Aliquis enim aedificat
habitaculum Dei; quidam e contrario, ut infra, et, ut habetur I
Cor. III, 12, quidam super stipulam aedificant. Fundamentum
enim est illud super quod ponit aliquis intentionem suam. Quidam enim
audiunt ut sciant, et hi aedificant super intellectum: et haec est
aedificatio super arenam; unde Iac. I, 23: qui audit, et non
facit, similis est viro consideranti vultum nativitatis suae in
speculo. Unde super mutabile aedificant. Quidam autem audit ut
faciat et diligat; et hic aedificat super petram, quia super firmum et
stabile; Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum
senuerit, non recedet ab illa. Istud enim fundamentum est super
caritatem. Apostolus Rom. VIII, 35: quis nos separabit a
caritate Christi? Sed hic potest quaeri quare fundamentum quod est in
intellectu, instabile, et non firmum est, sed quod in affectu.
Ratio est quia intellectus est universalium: non enim potest scire
multa nisi in universali; ideo vagando circa universale non est
stabilitas; sed operationes et affectus sunt circa particularia, et
circa consuetudinem bonam; ideo si tentatio veniat, adhaeret ei quod
consuevit, scilicet operationi bonae: ideo resistit. Sed tunc
quaeritur quid intelligat per pluviam. Ideo dicendum quod Diabolus
numquam tentat primo in maioribus, sed primo in minoribus, deinde
procedit ad maiora. Unde per pluviam cogitatio prava. Tentat ergo in
cogitatione prava; et si consentit, tentat postea in maiori, et sic
postea augmentatur. Et ex istis fiunt flumina: et post totis viribus
irruit, et necessario cadit; Eccli. XIX, 1: qui spernit
modica, paulatim decidit. Vel sic. Pluvia, tentatio carnis;
flumina, tentatio mundi; venti, tentatio Diaboli. Vel secundum
Augustinum pluvia superstitiosa doctrina, cui inhaerens gravissime
cadit, et haec facta est ruina magna; sed non magna quando titubat,
et non cadit, quia cum accidit tentatio, timet et dolet. Quidam vero
totaliter; Ps. CXXXVI, 7: exinanite, exinanite usque ad
fundamentum in ea. Vel dicitur ruina magna, quia impoenitens est
cor; Iob XXI, 13: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad
Inferna descendunt. Et factum est cum consummasset Iesus verba
haec, mirabantur turbae. Ponitur effectus. Erat enim triplex modus
hominum qui sequebantur dominum Iesum. Quidam enim mirabantur et
scandalizabantur, ut Pharisaei, de quibus inf. XV. Quidam
mirabantur, sed non scandalizabantur, ut turbae. Quidam vero, ut
perfecti, non mirabantur. Sed quaerendum de hoc quod dicit turbae,
quia non erant ibi turbae. Et potest dici quod factus est sermo et
turbae, et discipulis; sed in monte sub cacumine montis erat quaedam
planities. Discipuli ergo erant in cacumine cum Christo; sed turbae
in planitie. Vel potest dici quod primo discipulis, et post turbis.
Vel potest dici: secutae sunt eum turbae discipulorum. Sed quae erat
ratio admirationis? Quia erat docens tamquam potestatem habens. Unde
in eo impletur quod dicitur Eccle. c. VIII, 4: sermo illius
potestate plenus est. Unde quasi potestatem habens, quia ut dominus
loquebatur, vel sicut legislator. Vel sicut potestatem habens, cum
virtute penetrandi cor. Unde dicitur Ps. LXVII, 34: dabit
voci suae vocem virtutis. Vel cum potestate faciendi miracula: quia
quod dicebat miraculis confirmabat. Augustinus dicit, quod omnia quae
dicuntur in hoc sermone debent reduci ad septem dona, et ad
beatitudines, quia quod primo dicitur non occides, hoc pertinet ad
donum timoris, et ad beatitudinem paupertatis. Istud autem quo
sequitur. Esto consentiens adversario, pertinet ad donum pietatis,
per quod impletur mansuetudo. Illud autem non moechaberis etc.
pertinet ad donum scientiae, per quam impletur beatitudo luctus.
Istud de sustinendo, ad donum fortitudinis, quo impletur, et ad
beatitudinem beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam et cetera. Illud
autem quod dicitur diligite inimicos vestros, ad donum consilii, quo
impletur beatitudo misericordiae. Per illud vero quod sequitur in VI
cap., de non habendo sollicitudinem, usque ad intrate per angustam
portam, intendit mundare cor: unde pertinet ad donum intelligentiae,
et ad beatitudinem quae est munditia cordis; unde beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt. Quicquid autem sequitur, ad donum
sapientiae.
|
|