|
Posset videri quod ex iactantia loqueretur dominus; ideo auctoritatem
suam signis commendat. Primo ergo ponuntur signa, quibus liberantur
homines a corporalibus periculis; secundo a spiritualibus, cap.
IX. Circa primum duo facit. Primo ponit signa quibus homines
liberantur a periculis provenientibus ex intrinsecis causis; secundo ex
extrinsecis, ut tempestate, ibi et ascendente eo in naviculam.
Commendat auctoritatem, quia statim, quia absens, quia perfecte,
quia multos. Quia statim, in leproso; quia absens, in servo
centurionis; quia perfecte, in socru Petri; quia multos, in aliis
multis. Circa primum tria. Primo testes miraculi introducuntur;
secundo infirmus inducitur, ibi et ecce leprosus; tertio auxilium
praebetur, ibi et extendens Iesus manum, tetigit eum dicens volo,
mundare. Dicit ergo cum autem descendisset Iesus de monte et cetera.
Mons iste est caelum; Ps. LXVII, 17: mons in quo
beneplacitum est Deo habitare in eo. Unde postquam descendit de caelo
secutae sunt eum turbae; Phil. II, v. 7: exinanivit semetipsum
formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo et cetera. Vel per
montem altitudo doctrinae; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut
montes Dei. Cum esset in monte, idest cum altam duxit vitam, secuti
sunt eum discipuli sui. Et cum descendisset, secutae sunt eum
turbae; I ad Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi
spiritualibus. Secundo, persona infirmi introducitur: et ponuntur
duo. Primo infirmitas ostenditur; secundo sollicitudo adhibetur.
Infirmitas, quia est leprosus: et hoc significat spirituales
infirmitates. Quaedam enim infirmitates sunt intra latentes, ut
febres: quaedam vero, etsi sunt ab intra, eius tamen effectus patet
exterius, ut lepra. Ille ergo leprosus est, cuius mala voluntas
manifestatur per malum actum; Is. LIII, 4: et nos putavimus
eum quasi leprosum. Sed quaestio est, quia in Luca habetur, quod
cum veniret Capharnaum mundavit leprosum. Dicendum, quod Matthaeus
sequitur historiam, quia cum iret in Capharnaum, in via apparuit ei
leprosus. Sequitur sollicitudo, quia primo venit; secundo adoravit;
unde dicit ecce leprosus. Sic peccator per fidem venit, sed adorat
per humilitatem; Ps. XXXIII, 19: humiles spiritu salvabit
Deus. Item confitetur Christi potentiam, cum dicit domine, si
vis, potes me mundare. Item vocat dominum. Si dominus est, potest
salvare. In Ps. XCIX, 3: scitote, quoniam dominus ipse est
Deus. Item confidit de Dei misericordia. Misericordem non oportet
petere, sed solum indigentiam ei monstrare; sic iste domine, si vis,
potes me mundare. Unde Ps. XXXVII, 10: domine, ante te
omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Item
ostendit sapientiam Christi, quia non petit nisi voluntatem suam:
quia melius scit, quid opus sit tibi quam ipse. Ideo sapientiae
Christi dimisit. Deinde tangit auxilium. Primo sanat. Secundo
instruit. Primo tangitur opus; secundo effectus, ibi et confestim
mundata est lepra eius. Christus tria facit curando. Extendit
manum, quando auxilium impendit; Ps. CXLIII, v. 7: emitte
manum tuam de alto, et eripe me. Aliquando extendit manum, sed non
tangit; Is. LXV, 2: expandi manus meas tota die ad populum
incredulum et cetera. Aliquando tangit; et hoc est quando immutat,
ut in Ps. CXLIII, v. 5: tange montes (idest superbos), et
fumigabunt, per compunctionem. Sed quare tetigit, cum esset
prohibitum in lege? Hoc fecit ut monstraret se esse supra legem.
Legitur de Eliseo quod non tetigit Naaman, sed misit eum ad
Iordanem. Unde iste qui tetigit, videtur solvere legem. Sed
secundum veritatem non solvit, quia prohibitum fuit propter
contagionem. Quia igitur infici non potuit, tangere potuit. Item
tetigit, ut humanitatem monstraret; quia non sufficit peccatori subdi
Deo quantum ad divinitatem, sed et quantum ad humanitatem. Volo,
mundare. Hieronymus dicit, quod quidam male exponunt. Volunt enim
quod ly mundare sit infiniti modi; sed hoc non est verum: immo quia
dixerat, si vis, respondit, volo, et ly mundare est imperativi
modi. Unde imperavit qui dixit, et facta sunt. Item tetigit, ut
daret doctrinam de virtute quae est in sacramentis, quia non solum
requiritur tactus, sed verba: quia cum accedit verbum ad elementum,
fit sacramentum. Et per hoc exclusit tres errores, quando tetigit.
Ostendit enim corpus verum contra Manichaeos. Quod dicit volo,
dicit contra Apollinarem. Per hoc quod est mundare, ostendit Deum
verum contra Photinum. Et sequitur effectus et confestim mundata est
lepra eius, et curatus est. Chrysostomus dicit, quod citius quam
posset dici hoc verbum, mundare: quia istud in tempore dicitur, illud
vero in instanti. Et ait illi. Hic instruit eum: parum enim esset
sanare nisi instrueret eum; Ps. XXXI, 8: intellectum tibi
dabo, et instruam te. Primo iniungit ei taciturnitatem nemini
dixeris. Chrysostomus: quia sciebat quod Iudaei calumniabantur de
factis suis, ideo dixit nemini dixeris. Vel aliter. Quia hoc dixit
ad exemplum. Quia enim supra docuerat abscondere opera bona; ideo dat
exemplum, quod nullus in bonis operibus gloriari debet. Sequitur sed
vade, ostende te sacerdotibus. Et quare hoc dicit? Quia tetigerat
leprosum, ne penitus videretur fractor legum. Ad sacerdotes
mittitur, ut habetur Lev. XIV, 2. Et offer munus tuum et
cetera. Quare? Quia hoc erat praeceptum legis, quod sanatus a lepra
offerret duos pullos turturum. Sed secundum hoc videtur, quod cum
dominus praeceperit, adhuc sit tenendum. Dicendum quod figurae non
debebant cessare, donec penitus veritas manifestaretur. Hoc autem non
fuit nisi post resurrectionem. In testimonium illis: et hoc exponitur
dupliciter. Moyses praecepit in testimonium illis. Et per hoc docet
quod praecepta Moysi erant in testimonium Christi, sicut habetur
Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
Vel aliter. In testimonium illis, idest, contra illos, qui
viderunt miracula, et non crediderunt. Vel in testimonium illis,
scilicet curationis tuae. Quia cum receperint oblationem tuam, non
poterunt negare. Item secundum mysticum intellectum tria a Christo
iniunguntur. Ut erubescat de peccato; contra illos de quibus dicitur
Is. III, 9: peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec
absconderunt. Unde Eccli. IV, v. 25: est confusio adducens
peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Item debet
ostendere sacerdoti confitendo. Iac. V, v. 16: confitemini
alterutrum peccata vestra. Et hic videtur dominus iniungere
confessionem. Et confestim sanatus est: quia in ipsa contritione
quando dolet et proponit confiteri et abstinere, remittitur peccatum,
iuxta illud Ps. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me
iniustitiam meam, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Item
iniungitur satisfactio, cum dicit offer munus tuum. Item docet
observare mandata, cum dicit sicut praecepit Moyses.
|
|