|
Cum autem introisset Capharnaum. Hic ostenditur virtus Christi ex
absentia. Et primo designatur pietas centurionis cum fide; secundo
humilitas, ibi et respondens centurio et cetera. Circa primum duo,
quia designatur primo pietas centurionis; secundo ostenditur Christi
benignitas. Et circa primum tria. Primo locus ponitur; secundo
oratio describitur, ibi domine, puer meus iacet in domo paralyticus;
tertio exauditio ponitur, ibi et ait illi Iesus. Locus primo cum
introisset Capharnaum, qui interpretatur villa pinguedinis, scilicet
villa gentium, quae pinguedine devotionis defluxit. Ps. LXII,
6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Deinde accessit.
Sed hic potest quaeri: quia Lucas posuit, quod misit sacerdotes.
Augustinus dicit quod non personaliter venit, sed quod dicitur quod
venit, totum refertur ad intentionem: quia ille facit rem cuius
auctoritate fit. Chrysostomus aliter, quia dicit quod iste
constitutus erat super centum milites, et ideo erat praepositus. Unde
Iudaei volentes adulari propter benevolentiam habendam, dixerunt ei:
domine, nos ibimus, et impetrabimus vobis. Tunc ut satisfaceret
eis, permisit eos abire; sed post ipse secutus est eos. Istud
miraculum differt a primo in tribus. Quia primum Iudaeo fuit factum,
secundum gentili; per quod datur intelligi, quod non solum pro
Iudaeis, sed pro gentibus Christus venit. Item in primo Iudaeus
per se accessit, iste non. Et hoc quia miseretur dominus aliquorum
per propriam devotionem, quorumdam per aliorum intercessionem. Item
iste centurio potest intelligi aliquis Angelus praesidens ibi ad
salutem gentium, vel primitiae gentium. Item ille fuit leprosus, in
quo immunditia quiescit. Paralytici autem sunt qui non possunt membra
movere. Leprosi sunt intemperati, et paralytici sunt incontinentes.
Et sunt paralytici, qui ex infirmitate peccant; leprosi, qui ex
certa malitia. Per centurionem potest intelligi mens. Ad Eph.
IV, v. 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Et iste dicit
domine, puer meus, idest servus meus. Et in hoc ostenditur
benignitas centurionis, quia ita pro servo orat: unde facit illud quod
dicitur in Eccli. XXXIII, v. 31: si fuerit tibi servus
fidelis, sit tibi sicut anima tua. Et iste servus dicitur inferior
pars animae. Dicit ergo quod iacet et male torquetur; et loquitur ex
affectu, quia quando aliquis diligit aliquem, reputat parvam
aegritudinem valde magnam. Iacet ergo inferior pars animae, quando
non potest se erigere, Gal. V, 17: caro concupiscit adversus
spiritum: et torquetur. Homines lascivi gaudent: laetantur enim cum
male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Sed isti torquentur,
quia cum peccent ex infirmitate, cum ceciderint, dolent. Et ita
torquentur ex dolore. Et ait illi Iesus: ego veniam et curabo eum;
idest non loquar. Unde nota quod nullus auderet tantum petere,
quantum dominus dare. Dicit veniam, et curabo eum, quia praesentia
Christi est causa salutis. Sed notandum quod ad filium reguli noluit
ire, et ad servum ivit; quod esset contra multos qui nolunt visitare
nisi magnos, contra illud Eccli. IV, 7: congregationi pauperum
affabilem te facito. Sequitur et respondens centurio. Posita fuit
cum fide benignitas centurionis; nunc tangitur humilitas cum fide.
Primo ergo ponitur humilitas et fides; secundo benignitas Christi,
ibi audiens autem Iesus miratus est. Circa primum tria facit. Primo
confitetur suam indignitatem, ibi sed tantum dic verbo: secundo
Christi potestatem; deinde inducit similitudinem, ibi nam et ego homo
sum sub potestate constitutus. Obtulerat se dominus benignum. Sed
quia iste gentilis erat, reputavit se indignum, dicens domine, non
sum dignus et cetera. Sic etiam Petrus dixit, Lc. V, 8: recede
a me, quia homo peccator sum. Et dicit Augustinus, quod confitendo
se indignum, reddidit se dignum. Et sicut iste dicit, sic et nos
debemus dicere: non sum dignus ut intres in corpus meum. Deinde
tangitur fides centurionis confitentis potestatem Christi: dic tantum
verbo, et sanabitur puer meus; quia, ut habetur Sap. XVI,
12, non herba, non malagma sanavit eos, sed sermo tuus, domine.
Et in Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.
Deinde inducit similitudinem, et probat a minori. Et describit
ordinem primo; secundo potestatem, et dicit nam et ego homo sum sub
potestate constitutus et cetera. Et tangitur ordo: quia quidam sunt
superiores, ita quod non habent superiorem se; quidam sunt
superiores, ita quod habent superiorem se; quidam vero inferiores qui
non habent inferiores se; quidam ergo sunt medii; et de istis erat
iste, quia erat sub tribuno, sed habebat sub se milites. Habebat
enim sub se quosdam quorum erat gubernator; et isti erant milites;
unde dicit et dico uni: vade, et vadit; et alii: veni, et venit;
in quo commendatur nobis obedientia. Ad Hebr. XIII, 17:
obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Item alios habebat
servos quibus cibaria ministrabat. Eccli. XXXIII, 25:
cibaria, et virga, et onus asino; panis, et disciplina; et opus
servo. Et servo meo: fac hoc, et facit. Unde vult arguere a
minori: quia si ego qui sum in potestate constitutus, haec possum,
quanto magis dominus dominantium potest et cetera. Sed videndum quod
rationales creaturae sunt liberae, et sunt sicut milites; Iob c.
XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Et ideo dicitur
dominus exercituum. Sed creatura irrationalis habet subiectionem
servilem, quia non habet liberi arbitrii facultatem. Vult ergo
dicere: quia tibi natura obedit, dic naturae, et obedit tibi, quia
sermo tuus iudicio plenus est. Videndum est, quod istud duplex
dominium invenitur in anima: anima enim praesidet corpori; ratio vero
irascibili et concupiscibili. Prima est dominativa potestas, quia ad
imperium animae movetur corpus; secunda praeest aliis quadam imperativa
potestate, et dominativa, vel regali: unde habent aliquid de motu
suo. Et haec sunt quasi milites; Iac. c. IV, 1: unde bella et
lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis, quae militant in membris
vestris? I Petr. II, 11: hortamur vos abstinere a carnalibus
desideriis, quae militant adversus animam. Debemus ergo dicere huic
vade, idest malis moribus; et veni, scilicet bonis moribus, et servo
huic, fac hoc. Unde corpus debemus operi applicare, ut sicut
exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad
iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra servire iustitiae in
sanctificationem, ut habetur Rom. VI, 19. Audiens autem Iesus
miratus est et cetera. Hic tangitur Christi benignitas. Sed quid
est quod dicit admiratus est? Quia admiratio non cadit in Deo; quia
non fit nisi ex ignorantia causae, quae non potest esse in Deo. Item
est apprehensio magnitudinis effectus, quod fit ex imaginatione et
phantasia alicuius effectus magni, et sic potest cadere etiam in
Christo: unde admiratus est, idest magnum reputavit, et hoc turbis
sequentibus ostendit. Et commendavit eum, unde sequentibus se dixit:
non inveni tantam fidem in Israel. Sed quid est? Nonne in
Abraham, Isaac et Iacob fuit maior fides? Dicendum, quod immo;
sed quod hic dicitur, intelligitur pro tempore illo. Sed tunc est
quaestio de apostolis, et Martha, et Maria. Et dicendum quod iste
maioris fidei erat, quia nullum praeambulum viderat, sicut isti qui
miracula viderant. Item Petrus venit ad vocem Andreae, Andreas ad
vocem Ioannis. Item in verbo Marthae fuit aliquid dubietatis, quia
dixit: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus;
quasi absens non posset. Sed in verbo istius nihil fuit dubietatis.
Aliter exponit Chrysostomus. Quia magnum et parvum aliquando
dicuntur non absolute, sed in comparatione, sicut dicuntur in domo
multi, in theatro pauci. Unde non inveni tantam fidem in Israel,
scilicet per comparationem illius gentilis. Deut. XXVIII,
43: advena qui tecum moratur in terra, ascendet super te, eritque
sublimior. Dico autem vobis. Occasione huius agit de comparatione
Iudaeorum et gentilium; et primo de vocatione gentilium; secundo de
reprobatione Iudaeorum. Dico quod multi ab oriente et occidente
venient et cetera. Et dicitur istud in comparatione, quia multi sunt
vocati, pauci vero electi; infra XX, 16. Ab oriente et
occidente, ita quod per hoc totus mundus intelligatur. Vel ab
oriente, in tempore prosperitatis; et occidente, scilicet in tempore
adversitatis. Vel ab oriente, in tempore iuventutis; et occidente,
in tempore senectutis. Et recumbent. Iste recubitus opulentia est
rerum spiritualium, scilicet in contemplatione. Lc. XXII,
29: ecce dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam
meam in regno meo. Et Is. LXV, v. 13: ecce servi mei
comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis et
cetera. Sed quare cum Abraham, Isaac et Iacob? Quia gentiles per
fidem iustificantur, sicut Iudaei, ut habetur Rom. IV, 12 et
Gen. XII. Item istis facta est repromissio, quia in semine tuo
benedicentur omnes gentes, Gen. c. XV, 18. Ideo isti
recumbent cum patribus suis. Sequitur filii autem regni eiicientur in
tenebras exteriores. Hic ostendit reprobationem Iudaeorum, et
describit poenam damni, quia amittent bona, et incurrent mala. Dicit
autem filii regni, quia in illis Deus regnabat; Ps. LXXV, 2:
notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Item figuris
legis servi erant. Item facta est eis promissio, ut habetur Rom.
IV, 13. Eiicientur in tenebras exteriores. Et haec est poena
damni. Consequenter enumerat mala quae incurrent, quia qui primo
quoad intellectum incurrerunt tenebras interiores, eiicientur postea in
tenebras exteriores, quia tunc erunt totaliter alienati a Deo, qui
est lux vera. Et hoc est quod dicitur Tob. c. IV, 11:
eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animas
ire in tenebras. Item quantum ad affectum ibi erit fletus. Fletus
nuntiat dolorem; Is. LXV, 14: ecce servi mei laetabuntur, et
vos confundemini. Item ostenditur passio in corpore, quia stridor
dentium: habebunt enim corpora in resurrectione; Prov. XIX,
29: parata sunt derisoribus iudicia, et mallei, et ferrum: quae
iudicia doloris pertinent ad concupiscibilem, stridor ad irascibilem.
Vel secundum Hieronymum, utrumque pertinet ad poenam corporalem,
quia resurrectio non erit solum in anima, sed in corpore: quia erit et
multus calor, et multum frigus; Iob XXIV, 19: transibunt ab
aquis nivis ad calorem nimium. Ostenditur Dei benignitas, cum dicit
et dixit Iesus centurioni: vade, et sicut credidisti fiat tibi. Sed
sequitur effectus et sanatus est puer, quia sermo eius virtute plenus
est, Eccle. VIII, 4.
|
|