|
Et cum venisset Iesus in domum Simonis Petri et cetera. Commendata
est virtus Christi in curatione leprosi, commendata est etiam in
curatione festina servi centurionis, hic commendatur in curatione
perfecta. Primo ergo describit curationis locum; secundo infirmitatis
modum; tertio declarat Christi auxilium; quarto curationis effectum.
Dicit ergo cum venisset et cetera. Non tangit Evangelista, quando
hoc fuit factum; sed et Lucas, et Marcus transeunt ad alia. Sed
sciendum quod ubi Evangelistae ponunt statum, vel aliquid ad ordinem
pertinens, signum est, quod ad continuationem historiae pertinet; ubi
vero non, signum est, quod ad continuationem memoriae. Unde secundum
quod recolebant, scribebant. Venit in domum Petri. Et tria
possumus considerare. Honorem quem intulit discipulis suis, quia
noluit ire ad domum centurionis; ivit tamen ad domum pauperis
piscatoris; unde Ps. CXXXVIII, 17: nimis honorati sunt
amici tui, Deus. Item informavit in humilitate, quia nihil plus
placet domino. Iac. c. I, 21: in mansuetudine percipite insitum
verbum, quod potest salvare animas vestras et cetera. Tertio in hoc
ostenditur reverentia, quam habuit dominus ad Petrum, quia se
obtulit, licet Petrus non rogaret. Vidit socrum. Vidit oculo
scilicet mentis; Ex. III, 7: vidi afflictionem populi mei in
Aegypto. Socrum Petri. Per hoc potest intelligi synagoga. Qui
operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, scilicet in
Iudaeis, operatus est et mihi inter gentes ad Gal. II, 8. Haec
febricitabat, scilicet synagoga, febre scilicet invidiae. Vel per
istam socrum intelligitur anima aestuans igne concupiscentiae. Et
tetigit manum eius. Hic tangit curationem. Quaerit Chrysostomus,
quare curavit servum centurionis solo verbo, istam vero tactu. Et
respondet, propter familiaritatem; et in hoc etiam magis ostendebat
suam humilitatem: et ideo in tactu auxilium dedit; Ps. LXXII,
23: tenuisti manum dexteram meam. Sequitur et surrexit.
Consuetudo est febricitantium, quod quando incipiunt sanari,
debiliores sunt quam in infirmitate; sed talis non fuit curatio
domini, immo plenam sanitatem reddidit: quia Dei perfecta sunt
opera, Deut. XXXII, 4. Aliter enim curat dominus, aliter
natura. Ideo sequitur et ministrabat. Vespere autem facto. Hic
confirmatur Dei potestas per multitudinem curatorum. Primo ergo
tangit Evangelista multitudinem; secundo subiungit auctoritatem
Scripturae, ibi ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam
prophetam. Dicit ergo quod curavit daemoniacos et male habentes. Et
possunt intelligi per daemoniacos peccantes ex malitia: et per male
habentes peccantes ex ignorantia. Unde dicit vespere autem facto;
quare, nota, hoc non factum fuisse die sabbati, in quo habebant pro
inconvenienti curare; sed in vespere finito sabbato, obtulerunt ei
multos Daemonia habentes. Vel dicitur vespere, quia salvator noster
vespere venit. Oritur sol, et occidit, scilicet Christus, Eccle.
I, 5. Eiiciebat, sola increpatione: unde ad solam vocem eius
fugiebant Daemones. Item male habentes, ita quod conveniat ei illud
quod dicitur in Act. X, 38: liberavit omnes oppressos a
Diabolo. Unde notandum, quod non omnia miracula Christi posuerunt
Evangelistae, sed magis vulgata. Et quia videretur mirabile, quod
tot curaret; ideo confirmat auctoritate quae habetur Is. LIII,
4: infirmitates nostras ipse accepit, et aegrotationes nostras
portavit. Et quamvis non ita sit in serie textus, exponamus prout
iacet. Infirmitates nostras ipse accepit, idest abstulit: ita quod
infirmitates accipiantur pro levibus peccatis. Et aegrotationes,
idest maiora peccata, portavit, idest asportavit: vel cum ipse sit
Dei virtus et sapientia, infirmitates nostras, scilicet passionis et
mortis. Unde passibilitatem accepit ad tollendam infirmitatem et
aegrotationem nostram et cetera. I Petr. II, 24: qui peccata
nostra pertulit in corpore suo, ut peccatis nostris mortui, iustitiae
vivamus. Sed cum Isaias dixerit de peccatis, quaeritur quare hoc de
infirmitatibus corporalibus dicatur. Et hoc est, quia plerumque ex
peccatis spiritualibus causantur aegritudines corporales. Videns autem
Iesus turbas. Quia posita sunt miracula contra peccata interiora,
hic ponit miracula contra peccata exteriora, scilicet procellam. Et
primo ponit praeambulum ad miraculum, scilicet de introitu navis;
deinde miraculum, ibi tunc surgens imperavit ventis et mari; tertio
effectum, ibi et facta est tranquillitas magna. Circa primum primo
ponit praeceptionem; secundo mandati adimpletionem. Circa primum
tria. Primo praecipit ut sequantur; secundo unum se ingerentem
repellit; tertio alium discipulum arguit. Dicit ergo videns Iesus
turbas et cetera. Sed quare intravit navem? Hoc fecit propter duo.
Primo, ut ostenderet infirmitatem humanae naturae; secundo, ut
placeret discipulis; unde aliquando cum discipulis ascendit in montem,
aliquando in desertum, aliquando in navem. Item ut nobis daret
exemplum, ne favores hominum quaereremus. Item ad tollendam invidiam
Iudaeorum; Is. XLII, v. 3: linum fumigans non extinguet.
Sequitur repulsio et accedens unus Scriba: et videtur quod iste valde
devote accessit. Et quare repulit? Hieronymus: quia non habebat
bonam fidem. Et hoc patet: quia solum vocavit eum magistrum; sed
veri discipuli vocabant eum dominum. Unde in Io. XIII, 13:
vos vocatis me magister et domine. Item ex mala intentione volebat eum
sequi: quia audiebat signum fuisse factum; volebat sequi, ut faceret
signa, ut dicitur de Simone mago. Item dicit Chrysostomus, quod in
alio peccavit, scilicet in superbia; quia seorsum traxit se. Unde
reputabat se digniorem aliis. Hilarius interrogative legit:
magister, sequar te? Culpa istius est, quia quod certum erat,
interrogavit, et quod debebat facere, posuit sub dubio. Sequitur
vulpes foveas habent. Hieronymus exponit ad litteram, quod Deus ad
intentionem respondit, ut saepe facit. Volebat sequi; sed intendebat
lucrum: et dominus contra hoc allegat paupertatem; ideo dicit vulpes
foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet
ubi caput suum reclinet; ut habetur II Cor. VIII, v. 9: qui
egenus factus est cum dives esset et cetera. Secundum Augustinum
notat eum de triplici vitio. De vitio dolositatis, quia dulcedinem
habebat in ore, et venenum in corde, ut habetur Ps. XIII, 3.
Item notavit eum de superbia, cum dixit volucres caeli, per quos
superbia intelligitur. Vel volucres Daemones, ut habetur infra
XIII, 4, ubi dicitur: et venerunt volucres, et comederunt ea.
Item de infidelitate, quia non erat in caritate quae habitat in nobis
per fidem. Sequitur alius autem de discipulis eius ait illi. Primus
se ingessit, sed alter se excusavit. Et ponitur reprobatio
excusantis, ibi Iesus autem ait illi et cetera. Domine, permitte me
primum ire, et sepelire patrem meum. Et magna est differentia inter
istum et praecedentem. Iste vocavit eum dominum, ille vocavit eum
magistrum. Item ille dolum allegavit, iste pietatem, quia praeceptum
erat de honoratione patris: unde dilationem petiit. Simile habetur
III Reg. XIX, 20 de Eliseo. Sequitur istius reprehensio
sequere me: quia qui vult sequi Christum, non debet dimittere sequi
propter aliud negotium temporale; unde Ps. XLIV, 11 dicitur:
obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Item hoc praecepit
ei, quia erant alii qui poterant sepelire. Ideo dixit dimitte mortuos
sepelire mortuos suos. Item quia accidit, ut saepe, quod qui
impeditur aliquo uno negotio, cum unum aliud trahat, cito ruit in
aliud; sic si iste ivisset sepelire patrem, haberet fortassis post
cogitationes de testamento patris: et ita forte totaliter
retraheretur. Is. V, 18: vae qui trahitis iniquitatem in
funiculis vanitatis. Unde hoc non fuit crudelitatis. Ut si videamus
aliquem affectum nimis de morte patris, prohibetur a funere propter
periculum, ut habetur Eccli. XXX, 25: multos occidit
tristitia. Sed dicit mortuos in plurali, quia mortuus erat duplici
morte, scilicet morte infidelitatis, et morte corporis. Unde mortuus
erat et in corpore et in anima. Unde dat quatuor documenta. Primum
scilicet ut qui vocatus est ad statum perfectionis, non cognoscat
patrem carnalem per affectionem inordinatam; infra XXIII, 9:
unus est enim pater vester qui in caelis est. Secundum est quod inter
fideles et infideles retrahitur germanitatis affectus. Unde Lc.
XIV, v. 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et
matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et
animam suam, non potest meus esse discipulus. Et hoc verum est ubi
pater et mater retrahunt a Deo. Tertium est, quod infidelium
mortuorum non est facienda memoria apud sanctos. Quartum est, quod
omnis qui vivit extra Christum, mortuus est, quia ipse est vita,
secundum Gregorium. Et ascendente eo in naviculam. Positum est
praeceptum domini de transfretatione; hic ponitur executio praecepti.
Erant enim manifestata miracula in terra, vult manifestare in aquis,
ut ostendat se esse dominum terrae et maris. Per istam naviculam
intelligitur Ecclesia, vel crux Christi; unde de ista potest dici
illud Sap. XIV, 5: exiguo ligno committunt animas suas.
Discipuli domini sequuntur eum in Ecclesia per obsequium mandatorum.
Item sequuntur eum ascendentem in crucem. Ad Gal. VI, 14: per
quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Deinde subiungitur
miraculum. Et primo ponitur periculum imminens; secundo discipulorum
interpellatio, ibi et accesserunt; tertio eorum exauditio, ibi et
dicit eis Iesus. Periculum tangitur ex procella, et Christi
dormitione. Et ecce motus factus est magnus. Sicut sancti dicunt,
non est facta tempestas ex intemperie aeris, sed ex divina ordinatione
provenit. Et hoc factum est multiplici ratione. Primo ut discipuli,
qui specialiter dilecti et vocati erant, humilia saperent, et non se
extollerent: et hoc significabat futurum periculum, quod imminere
debebat tempore passionis. Et post, ut ait Paulus apostolus II ad
Cor. I, 8: gravati sumus supra virtutem, ita ut nos taederet
etiam vivere. Item alia causa, ut scirent in periculis vivere, et
vincere, ut habetur Rom. c. VIII, 37: in omnibus his
superamus propter eum qui dilexit nos. Item Chrysostomus exponit,
quia ipsi erant praedicaturi quae de Christo viderant; ideo ut magis
in ipsis experti essent miraculis, et essent certiores, voluit dominus
eos pati. Unde in Ps. LXV, 16: venite, et narrabo opera
domini. Citius enim poterant recordari de huiusmodi quae sibi
evenerunt. Ipse vero dormiebat: et hoc ut ostenderet se verum
hominem; sic enim erat in omnibus, ut ubi volebat ostendere
divinitatem, semper ostendebat aliquid humanitatis. Dormiebat, quia
habitu inventus est ut homo, Phil. II, 7. Secundum enim
divinitatem non dormiebat. Unde Ps. CXX, 4: non dormitabit,
neque dormiet qui custodit Israel. Item dormiebat, ut
constituerentur inter timorem et spem. Item ut ostenderet
singularitatem, quia in tanta tempestate manebat securus; Prov.
VIII, 28: quando librabat fontes aquarum, quando circumdabat
mari terminum suum, et legem ponebat aquis. Sequitur interpellatio
discipulorum accesserunt discipuli et cetera. Tantum enim erat
ventus, quod oportuit eum evigilare: et totum istud dictum fuit in
figura de Iona, quia Ionas in navi dormiebat, et nautae
evigilaverunt eum ad interpellationem, isti vero ad salvandum; unde
dicunt, domine, salva nos, perimus. Et primo confitentur potestatem
eius dum dicunt, domine; Ps. LXXXVIII, 10: tu dominaris
potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Item petunt
auxilium, quia sciebant ipsum esse salvatorem; Is. XXXV, 4:
ipse veniet, et salvabit nos. Item periculum terrenorum exprimunt.
Et hic signatur mors Christi in dormitione, qui et excitatus est per
resurrectionem. Vel dicitur dormire in tribulationis et tentationibus
sanctorum: et tunc precibus sanctorum evigilat: unde dicitur Ps.
XLIII, 23: exurge, quare obdormis, domine? Item dormit in
pigris: unde excitandus est, ut admonet Paulus ad Eph. V, 14:
exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Sequitur quomodo subvenit quid timidi estis modicae fidei? Videtur
quod non essent modicae fidei, quia dicebant, salva nos; sed vere
modicae fidei fuerunt, quia non credebant quod etiam dormiens posset
salvare. Vel modicae fidei, quia si ipsi haberent magnam fidem, ipsi
possent imperare mari. Tunc surrexit et imperavit ventis: tempestas
enim oritur ex ventis ut ex causa efficiente, ex aquis ut ex causa
materiali: et utrique imperavit; unde Ps. CVI, 25: dixit, et
stetit spiritus procellae. Et hoc est quod dicitur et facta est
tranquillitas magna. Sed consuetudo est quod quando fit tempestas,
duobus diebus mare non sedatur totaliter. Ideo ut appareat perfectum
miraculum, statim facta est tranquillitas magna, quia Dei perfecta
sunt opera, Deut. XXXII, 4. Porro homines mirati sunt et
cetera. Hic ponitur effectus, scilicet admiratio turbarum. Quod
dicit homines, non intelligatis apostolos, quia numquam apostoli sic
appellantur; sed per homines intellige nautas. Vel, secundum
Hieronymum, si etiam intelligas homines, idest apostolos, potest
esse quod dubitare potuerunt ut homines, dicentes qualis est hic? Hic
Chrysostomus addit homo; quia enim ipsum viderant dormientem, hominem
vocabant; quia signum divinitatis viderant, ideo dubitabant. Quia
venti et mare obediunt ei: quia omnis creatura suo creatori obedit;
Ps. CXLVIII, 8: ignis, grando, nix, glacies, spiritus
procellarum, quae faciunt verbum eius et cetera. Non quia animam
rationalem habeant, sed quia ad modum obedientis se habent. Ut manus
et membra animae obediunt, quia statim moventur ad eius nutum, sic
omnia Deo obediunt.
|
|