|
Sequitur et cum venisset Iesus trans fretum. Quia posita sunt
miracula, quibus dominus liberavit multos a periculis exterioribus;
hic ponuntur miracula, quibus fit liberatio a periculis interioribus,
sive spiritualibus. Et primo ponitur miraculum; secundo effectus,
ibi at illi exeuntes abierunt in porcos. Et circa primum primo
ostenditur malitia Daemonum quantum ad saevitiam quam in homines
exercent; secundo quantum ad impatientiam, ibi et ecce clamaverunt
etc.; tertio quantum ad nequitiam, quia animalibus brutis nocuerunt,
ibi Daemones autem rogabant eum et cetera. Circa primum primo locus
describitur; secundo saevitia Daemonum declaratur. Erat quaedam
regio quae dicebatur regio Gerasenorum. Gerasa interpretatur colonum
eiiciens vel advena appropinquans quia prope gentiles. Occurrerunt ei
duo habentes Daemonia. Ostenditur saevitia, primo quia opprimebant
eos; secundo quia homines decipere nitebantur. Sed quaeritur quare
alii Evangelistae non faciunt mentionem nisi de uno; iste de duobus.
Dicendum quod sine dubio duo fuerunt; sed unus fuit magis famosus.
Et erant saevi, quia nocebant non solum corporaliter, sed etiam
spiritualiter. Unde in monumentis habitabant, ut inducerent hominibus
terrorem. Unde error fuit, quem quidam posuerunt, quod Daemones
aliquam animam reducerent in corpus mortuum, ut legitur de Simone
mago; sed hoc nihil erat, sed fingebant Daemones ad homines
decipiendum. Unde dicit Porphyrius, quod genus Daemonum est
fallax. Unde isti magi maxime utuntur corporibus mortuorum: quare
habitabant Daemones in sepulcris; Is. LXV, 4: qui habitant in
sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt. Erant enim tam saevi,
ut nemo posset transire per viam illam: quia in via hac qua ambulabam,
absconderunt superbi laqueum mihi, Ps. CXLI, 4, superbi,
idest Daemones. Sed ostenditur eorum impatientia, quia Christi
praesentiam non ferebant; unde dicitur clamaverunt: et in hoc
ostenditur impatientia; Is. LXV, 14: clamabitis prae dolore
cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. Item fatentur Dei
potentiam dicentes quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Vere nihil,
quia nulla convenientia Christi ad Belial. Sed quare hoc dicebant?
Quia graviter puniebant homines: et audierant, quia Christus deberet
eis potestatem amovere. Unde voluerunt dicere: et si aliis nocuimus,
tibi non nocuimus, quare non debes nos gravare. Item confitentur
filium Dei. Et in hoc confunduntur Ariani, quia si non sanctis
credunt, saltem Daemonibus credant. Sed contra, quia videtur quod
non cognoverunt eum: quia I ad Cor. II, 8: si cognovissent,
numquam regem gloriae crucifixissent et cetera. Sed dicendum, quod
quando dominus volebat, humanitatem ostendebat, ita quod se eis
occultabat. Quare venisti ante tempus torquere nos? Sciunt Daemones
quod in die iudicii Daemones debent suscipere maius tormentum cum
dicetur ite maledicti, in ignem aeternum. Item credunt aliqui quod
Daemones usque in diem iudicii non patiuntur poenam sensus, sed poenam
damni: et hoc pro isto verbo quia venisti ante tempus. Sed contra hoc
est quod dicit Damascenus: hoc hominibus mors, quod Angelis casus.
Sed homines cum moriuntur, statim recipiunt poenam sensus, sic
Angeli qui ceciderunt. Quidam dicunt quod ignem suum semper secum
portant. Sed quomodo potest hoc fieri, quia iste ignis corporeus
est? Dicendum, quod licet hic ignis sit corporalis, habet tamen
aliquid spirituale: unde cruciat per modum cuiusdam alligationis;
spiritus enim excedit naturam corporis, sed Deus alligat spiritus
corporibus; sicut cum alligatur anima corpori, dat corpori ut moveatur
secundum voluntatem animae: sicut si datur aliqua praelatura alicui in
aliqua Ecclesia, ipso non existente in eadem; sic licet iste ignis
sit corporeus, ratione spiritualitatis potest agere. Torquere nos et
cetera. Magnum tormentum reputant quod non possint hominibus nocere.
Sed si essent in Inferno, non possent ita nocere; et ita tormentum
eis magnum est intrare in Infernum. Erat autem non longe ab eis grex
multorum porcorum pascens. Hic tangitur malitia, quia non solum
hominibus nocent, sed et brutis. Grex porcorum: unde patet quod hoc
non erat in Iudaea, quia Iudaei non utuntur porcis. Si eiicis nos,
mitte nos in porcos. Sed quare non petierunt quod mitteret eos in
homines? Quia ipsi videbant eum sollicitum circa curam hominum. Sed
quare in greges porcorum? Quia erant magis vicini. Item quia est
animal valde immundum. Unde ad designandam immunditiam permisit
intrare in porcos: et hoc videtur significari Iob XL, 22:
numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
Sequitur Christi concessio et ait illis: ite et cetera. Sed videtur
dominus audisse Daemones. Dicendum quod non audivit; sed ex sua
sapientia sic fieri permisit, et ordinavit, ut ostendatur malitia
Daemonum, quia nisi dominus cohiberet, ita ruerent in homines, sicut
ruerunt in porcos. Sed quando dominus permittit aliquid Daemonibus,
non totaliter permittit sed imponit eis fraenum, ut in Iob II, 6.
Unde ad hoc designandum permisit eos ruere in porcos. Item ad
designandum quod nihil possunt nisi ex Dei permissione. Item ut homo
suam dignitatem cognosceret, cum ad salutem unius hominis tot millia
porcorum permiserit interfici. Sequitur executio mandati et magno
impetu abiit totus grex per praeceps in mare; in quo denotatur quod
nullus a Diabolo totaliter potest extingui, nisi porcum se exhibeat,
idest totaliter immundum. Unde habetur Apoc. XVIII, 21: hoc
impetu mittetur Babylon civitas illa magna; II Petri II, 13:
hi velut irrationabilia pecora peribunt, percipientes mercedem
iniustitiae et cetera. Sequitur pastorum admiratio; unde pastores
fugerunt et nuntiaverunt haec omnia. Unde profecti nuntiaverunt triste
et laetum: triste de porcis; sed laetum de daemoniaco curato. Per
istos pastores signantur principes synagogae, qui propter temporalia,
quantumcumque possunt, contradicunt Christo. Consequenter sequitur
totius populi admiratio et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et
viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Et quare? Quia
multa damna eis fecerat, ideo timebant, quod si plus ibi moraretur
quod plura eis faceret damna. Sic aliqui propter detrimentum temporale
timent esse cum Christo, ut habetur Is. XXX, 11: declinate a
me semitam: cesset a facie nostra sanctus Israel. Vel aliter. Quia
non ex malitia, sed ex devotione, quia indignos se reputabant.
Simile dixit Petrus: recede a me, quia homo peccator sum.
|
|