|
Supra posuit miracula contra pericula corporalia; hic ponit miracula
contra pericula spiritualia: et secundum hoc duo facit. Primo
ostendit quomodo subvenit sibi occurrentibus; secundo quomodo inquirit
quos salvet, ibi et circuibat Iesus omnes civitates et castella.
Circa primum primo ponit remedium contra peccatum; secundo contra
mortem, ibi haec illo loquente ad eos et cetera. Circa primum primo
ponit remedium contra peccatum remittendo; secundo peccatores ad se
trahendo, ibi et factum est discumbente eo in domo et cetera. Et
primo ponit quaedam praeambula ad beneficium; secundo ponit beneficium
ipsum, ibi ut autem sciatis et cetera. Et primo ponitur locus;
secundo devotio offerentium, ibi et ecce offerebant ei paralyticum.
Dicit ergo ascendens Iesus in naviculam transfretavit. Et
continuatur haec pars, quia rogabant eum ut ab eis discederet, ideo
ascendit navem. Unde dat intelligere quod si dicant aliqui, recede a
nobis, viam mandatorum tuorum nolumus, Iob XXI, v. 14, statim
recedit; unde ascendit in naviculam. Haec navicula significat
crucem, vel Ecclesiam. Et venit in civitatem suam, scilicet in
civitatem gentium, quae sibi datae sunt. Unde in Ps. II, 8:
postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Sed est
quaestio, quare Marcus et Lucas dicunt istud esse factum in
Capharnaum; hic vero habetur quod in Nazareth, quae erat civitas
sua. Dicendum quod quaedam erat civitas Christi ratione nativitatis:
et haec erat Bethlehem; quaedam ratione educationis; et haec erat
Nazareth; quaedam ratione conversationis et operationis miraculorum:
et sic Capharnaum. Ideo bene dicitur in civitatem suam. Unde
dicitur Lc. IV, 23: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac
et hic in patria tua. Augustinus aliter solvit, quia Capharnaum
inter alias civitates Galilaeae erat magis famosa: unde erat quasi
metropolis. Et sicut si aliquis esset de aliqua villa iuxta Parisius
diceretur quod esset de Parisius propter notitiam loci; sic dominus,
quia erat de finibus Capharnaum, dicebatur inde esse. Vel aliter,
quia praetermittunt aliquid Evangelistae, unde aliquid potest addi,
quod videlicet transivit per Nazareth, et venit in Capharnaum: et
tunc obtulerunt ei. Ecce offerebant ei paralyticum. Hic tangitur
devotio offerentium: unde in Marco tangitur, quod quia non poterant
transire, posuerunt per tegulas. Iste paralyticus significat
peccatorem in peccato iacentem; unde sicut non potest paralyticus se
movere, sic nec iste. Illi autem qui portant eum, sunt illi qui suis
monitionibus portant eum ad Deum. Videns autem Iesus fidem illorum
et cetera. Ponit beneficium: ubi possumus tria videre. Primo quid
movit Iesum; secundo quid sit quod requiritur; tertio disceptationem
contra beneficium. Curat aliquando dominus aliquem propter fidem
suam, aliquando propter preces suas, et aliorum. Videns ergo fidem
illorum dixit, unde dicitur Mc. XI, 24: quicquid orantes
petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Confide, fili.
Quid ergo requiritur? Fides; Ps. CXXIV, 1: qui confidunt
in domino sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in
Ierusalem. Et Act. XV, 9: fide purificans corda eorum.
Remittuntur tibi peccata tua. Hic tangitur beneficium. Sed quid est
quod iste petebat? Sanitatem corporis, et dominus dat sanitatem
animae. Ratio est, quia peccatum erat causa aegritudinis, sicut in
Ps. XV, 4: propter iniquitates eorum multiplicatae sunt
infirmitates eorum. Unde fecit Deus sicut bonus medicus qui causam
curat. Deinde ponit disceptationem contra beneficium, ibi et cum
cognovisset Iesus cogitationes eorum et cetera. Dicit ergo ecce
quidam de Scribis dicebant intra se: hic blasphemat. Et quare
mirabantur? Quia videbant hominem, et non videbant Deum; solius
autem Dei est dimittere peccata: ideo dicebant eum blasphemum, iuxta
illud Iob XXXIV, 18: qui dicit regi apostata, qui vocat duces
impios et cetera. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit:
ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Hic confutat eos
tripliciter: sua cognitione, verbo et facto; cognitione, quia sicut
soli Deo pertinet dimittere peccata, sic cognoscere secreta cordis;
Ps. VII, 10: scrutans corda et renes Deus. Cum vidisset,
quia solus scit cogitationes hominum. Et primo reprehendit eorum
nequitiam, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quia
blasphemum eum dicebant; Is. I, 16: auferte mala de
cogitationibus vestris. Quid est facilius et cetera. Hic ponit
confutationem. Sed videtur male arguere dominus, quia arguit a minori
affirmando: facilius enim videtur sanare corpus, quam sanare animam.
Sed exponit sic Hieronymus: facilius est dicere quam facere; verum
quantum ad factum, fortius est animam quam corpus sanare; sed quantum
ad potestatem, eadem est potestas utrobique. Sed si ad dictum
referatur, videmus quod mendaces cito mentiuntur, ubi non possunt
deprehendi: in his enim quae apparent, deprehendi possunt, sed non in
his quae latent. Unde in his audacter loquuntur ubi deprehendi non
possunt. Facilius est ergo dicere, si non possitis cognoscere. Ideo
ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata. Ostendit facto. Et primo ponitur finis
operationis; secundo modus; tertio efficientia. Unde dicit. Et
propter hoc ut sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata; tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum,
et vade in domum tuam. Per hoc manifestat se Deum. Supra I,
21. Ipse enim est qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Dicit quod filius hominis, et dicit in terra, et elidit duplicem
errorem, scilicet Nestorii et Photini. Dicebat Nestorius quod
filius hominis, et filius Dei erant duo supposita: nec poterat dici
de uno quod dicitur de altero; unde non poterat dici: iste puer
creavit stellas. Ideo dicit hominis; quia Dei est dimittere
peccata. Item contra Photinum, qui dicebat, quod Christus
acceperat initium de virgine Maria, et merito acquisivit divinitatem:
et nitebatur super illud infra XXVIII, 18: et data est mihi
omnis potestas in caelo et in terra; ideo dicit in terra. Unde
Baruch III, 38 dicitur: post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est. Habet potestatem. Videtur quod per hoc
non ostendatur, quia etiam ipsi apostoli habebant potestatem. Sed
dicendum quod ipsi habebant per viam administrationis, non
auctoritatis. Hoc autem quod dicitur ut autem sciatis etc. dupliciter
potest legi: vel ut sint verba Evangelistae, et ita fuit narratoria;
vel sint verba Christi dicentis ut sciatis etc., et sic oratio est
imperfecta, quia ipsi dubitabant. Ideo, ut sciatis quia ego habeo
potestatem dimittendi peccata, ait paralytico: surge et cetera. Unde
verbo curavit, quod proprium est Dei, iuxta illud Ps. XXXII,
9: dixit, et facta sunt. Tria habebat infirmus: iacebat in lecto,
portabatur ab aliis, ire non poterat. Quia ergo iacebat dixit surge;
quia portabatur, praecepit ut portaret tolle lectum tuum; quia ire non
poterat, dixit et ambula, Dei enim perfecta sunt opera, Deut.
XXXII, 4. Similiter peccatori in peccato iacenti dicitur
surge, a peccato per contritionem; tolle lectum, per satisfactionem;
Michaeae VIII, 9: iram domini portabo, quia peccavi ei. Et
vade in domum tuam, in domum aeternitatis, vel in conscientiam
propriam; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam in
illa. Sequitur executio surrexit, et abiit. Videntes autem turbae,
non Scribae, quia isti dedignabantur, timuerunt; Hab. III,
2: domine, audivi auditum tuum, et timui. Sed quo timore? Quia
glorificaverunt Deum, quia omnia in Deum retulerunt; Ps.
CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam. Qui dedit potestatem talem hominibus. Unde isti non
contemnunt, sicut Scribae. Sed quia dicitur hominibus, ideo
Hilarius exponit: qui dedit talem potestatem hominibus ut fiant filii
Dei, ut in Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri.
|
|