|
Hic ponitur, primo, conversio peccatorum; secundo disceptatio
Pharisaeorum, ibi et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius.
Et primo dicit, qualiter quemdam vocavit ad discipulatum; secundo
quomodo multos ad familiaritatem, ibi et factum est discumbente eo in
domo et cetera. Dicit ergo cum transiret inde Iesus. Quare
transivit? Quia insidiabantur ei, ideo nolebat turbas, ut dicitur
Eccli. VIII, 13: non incendas carbones peccatorum. Vidit
hominem, vere hominem, quia peccatorem; Ps. LXXXI, 7: vos
autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
Sedentem in telonio, telonio vectigalium. Unde erat locus ubi
vectigalia recipiebantur: unde erat in quodam statu ubi vix homo vivere
potest sine peccato. Matthaeum nomine. Alii appellant eum levi, ad
servandum honorem eius, ut non noscatur ille esse peccator; sed ipse
vocat se Matthaeum, quia iustus in principio accusator est sui, dans
intelligere quod dominus non est acceptator personarum. Et dixit ei:
sequere me. Et hoc magnum est quod moveat dominus ad sequelam. Et
surgens secutus est eum. Unde potuit dicere illud Iob XXIII,
11: vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non
declinavi ab ea. Sed obiicitur, quod hoc non potest esse quod ad unum
verbum iste secutus est eum. Et dicendum quod fama Iesu ita divulgata
erat, quod iam beatum se reputabat qui sequebatur eum; ideo ad unum
verbum iste secutus est eum. Unde ostenditur obedientia, quia statim
secutus est eum. Sed quare non statim vocavit a principio? Dicendum
quod iste sapiens erat sapientia saeculi. Tardavit autem dominus
vocare eum, donec miracula provocarent. Vel dicendum quod istud
dictum est per reiterationem, quia iste fuit in praedicatione domini in
monte. Sed quare ergo sic ponit Matthaeus? Dico ratione
humilitatis: quia enim miraculum reputavit vocationem eius, ideo inter
miracula recitavit. Sed quare plus fit mentio de vocatione Petri, et
Andreae, et Matthaei, quam aliorum? Dicendum quod inter viliores
homines fuerunt piscatores. Item inter peccatores, illi maxime qui
vectigal recipiebant. Et ideo specialiter fit mentio, ad cognoscendum
quod Deus non est personarum acceptator. Sequitur et factum est, eo
discumbente in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes
discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Hic tangitur quomodo multos
vocavit ad familiaritatem. Unde dicit et factum est et cetera. Alii
dicunt quod fecit ei convivium; iste vero tacet. Et verum est quod
fecit; unde invitavit multos, ut ad Deum traherentur, quia cortina
cortinam trahit, Ex. XXXVI. Unde signum est quod aliquis
firmiter conversus est ad dominum, quando alios trahit, quos magis
diligit. Unde dicit, quod multi publicani discumbebant et peccatores
cum Iesu, quia, si quis aperuerit mihi, intrabo, et caenabo cum
eo, et ipse mecum, Apoc. III, 20. Et videntes Pharisaei et
cetera. Dictum est qualiter dominus peccatores invitat ad sequelam,
et ad convivium recipit; hic ponitur disceptatio: primo de societate;
secundo de convivio, ibi tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis.
Circa primum primo ponitur quaestio; secundo responsio, ibi ait
Iesus et cetera. Dicit ergo et videntes Pharisaei dicebant
discipulis eius. Notandum quod isti Pharisaei erant malitiosi; unde
volebant schisma ponere inter discipulos et Iesum; unde discipulis
Iesum accusabant, et discipulos Iesu. Unde volentes erga discipulos
accusare Iesum, dicunt quare cum publicanis et peccatoribus manducat
magister vester? Isti sunt de numero illorum de quibus habetur Prov.
VI, 16: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima
eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias. Sed quaeritur
quare Lucas dicit istud esse dictum de discipulis. Et respondet
Augustinus, quod eadem est sententia utrobique, licet verba
differant, quia totum imputabant doctrinae magistri: unde Lucas
refert ad verba, sed Matthaeus ad sententiam. Sed videtur quod isti
recte arguebant, quia sunt vitanda peccatorum consortia. Sed
notandum, quod aliquando sunt vitanda peccatorum consortia propter
superbiam et contemptum, ut isti sicut habetur Is. LXV, 5: non
appropinques mihi, quia immundus es. Alii vero vitant consortia
propter peccatorum utilitatem, ut erubescant, et sic convertantur; et
sic ut dicit Paulus I ad Cor. VI, 5: ad verecundiam vestram
dico, sic non est inter vos sapiens quisquam. Item aliquis vitat
propter cautelam sui timens ne pervertatur; Eccli. XIII, v.
1: qui tangit picem, coinquinabitur ab ea. Et in Ps. XVII,
27: cum perverso perverteris. E contrario similiter aliqui
commorantur cum peccatoribus ad sui probationem: unde tentatio est sui
probatio, ut habetur Eccli. XXVII, 6: et II Petri II,
8: aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos. Et Cant.
II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Et
ibi dicit Glossa: non fuit bonus, qui malos tolerare non potuit.
Item aliqui inter malos commorantur propter conversionem, ut Paulus
dicit I Cor. IX, 19: omnibus omnia factus sum, ut omnes
lucrifacerem. Sed differentia est, quia peccatoribus perseverantibus
et poenitere nolentibus non oportet communicare; de illis vero, de
quibus speratur, distinguendum est ex parte illius qui habitat, quia
aut est firmus, aut infirmus: si infirmus, habitare cum eis non
debet; si firmus, competens est ut cum eis habitet, ut eos ad Deum
convertat. Item Iesus medicus erat certus; ideo cum esset cum eis,
periculum non timebat; ideo et cetera. Sed sequitur Iesu responsio.
Et ponit rationes tres. Primo ex similitudine dicit at Iesus audiens
dixit: non est opus valentibus medicus. Et vocat se dominus medicum:
et bene; Ps. CII, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas,
scilicet tam animae, quam corporis; ideo tangit infirmitates et
animae, et corporis; unde dicit non est opus valentibus medicus et
cetera. Valentes dicuntur qui ex superbia reputant se valere, de
quibus Apoc. III, 17 dicitur: dicis: dives sum, et
locupletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et
miserabilis, pauper, caecus, et nudus. Et talibus non est opus
medicus, sed male habentibus, idest peccatum recognoscentibus: sicut
dicebat David, Ps. l, v. 5: iniquitatem meam ego cognosco et
cetera. Secundo inducit auctoritatem dicens euntes autem discite quid
est; quasi dicat: vos non intelligitis Scripturas, sed ite, et
discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium. Hoc
scribitur Osee VI, 6. Et dupliciter exponitur. Primo ita quod
intelligatur unum alii praeferri, quia magis volo misericordiam quam
iudicium: unde praefertur sacrificium sacrificio. Sacrificium est
agnus, item misericordia: talibus enim hostiis miseretur Deus. Quid
ergo istorum melius? Prov. XXI, 3: facere misericordiam et
iudicium magis placet Deo quam victimae. Vel ita quod unum
approbetur, reliquum vero reprobetur; misericordiam volo, sed non
sacrificium, quod facitis. Unde Is. I, 15: holocausta nolui,
quia manus vestrae sanguine plenae sunt. Vel aliter. Misericordiam
volo, et non sacrificium. Illud enim dicitur aliquis velle, quod
vult propter se, et non propter aliud, sicut si medicus diceret: volo
sanitatem; et sic in operibus quae offerimus Deo, quaedam offerimus
propter se, ut diligere Deum et proximum; alia vero propter ista;
Michaeae c. VI, 8: indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et
quid dominus requirat a te. Utique facere iudicium, et diligere
misericordiam. Tertio inducit dominus aliam rationem ex suo officio,
ut si aliquis legatus missus esset, et uteretur suo officio, si
prohiberetur ab alio, diceret: stultus es, quia prohibes quod ad me
pertinet. Venerat dominus ad salvandum peccatores; unde dictum est:
et vocabis nomen eius Iesum: hic enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. Et ideo dicit non veni vocare iustos, sed
peccatores. Lucas addit, ad poenitentiam. Et iusta est haec
additio, quia non venit vocare peccatores, ut remanerent in peccatis,
sed ut amoveantur ab eis. Sed potest quaeri de iustis, quia nullus
iustus, nisi solus Deus, quia omnes sumus peccatores. Item videtur
falsum quod dicit, quia Ioannes iustus fuit, Simeon iustus,
Zacharias iustus; et tamen eos vocavit. Dicendum quod distinguendum
est de iustitia; quia iustus aliquis dicitur qui peccato non est
obnoxius; et sic non est iustus quisquam, quia omnes vel mortali, vel
veniali, vel originali sunt obnoxii, saltem quantum ad reatum; et
istud penitus delevit, quia, Io. V, v. 40, ipse venit ut vitam
habeant. Unde non venit vocare iustos, inquantum iustos, sed
inquantum peccatores. Item dicitur iustus, qui non est obnoxius
peccato mortali: unde non veni vocare iustos ad poenitentiam, sed ad
maiorem iustitiam. Vel sic. Non veni vocare iustos, idest qui de
sua iustitia confidunt sed peccatores, qui poenitent ignorantes suam
iustitiam.
|
|