|
Hic ponitur quaestio de convivio: et sequitur responsio, ibi et ait
Iesus. Sed tunc est hic quaestio litteralis, quare Mc. II, 18
et Lc. V, 29 videtur quod ab aliis facta fuerit quaestio: ubi
dicitur Mc. II, 18: quare discipuli Ioannis et Pharisaeorum
ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? Ergo discipuli non
dixerunt. Augustinus solvit. Ita erat quod Pharisaei insidiabantur
Christo: unde aliquando secum Herodianos traxerunt, modo vero
assumpserunt discipulos Ioannis. Unde potuit et ab aliis, et a
discipulis peti. Sed unde hoc quod ieiunabant? Respondetur hic ex
traditionibus suis, vel ex lege, sicut habetur quod in die
propitiationis tenebantur ieiunare. Et Zac. VIII, 19:
ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium
decimi erit domui Iuda in gaudium, et laetitiam, et in solemnitates
praeclaras. Item discipuli Ioannis ieiunabant exemplo magistri sui,
qui magnae fuit austeritatis; discipuli vero Christi non ieiunabant.
Et ait illis Iesus. Hic respondet Iesus, et subtiliter. Primo
assignat causam a parte sua, deinde a parte discipulorum. Circa
primum duo facit. Primo determinat tempus epulandi; secundo
ieiunandi, ibi venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus; et
tunc ieiunabunt. Dicit ergo numquid possunt filii sponsi lugere
quamdiu cum illis est sponsus? Ubi iste dicit lugere, alius dicit
ieiunare; licet enim ieiunium quamdam habeat laetitiam spiritualem,
tamen, ut habetur Hebr. XII, 11, omnis disciplina in praesenti
quidem videtur esse non gaudii, sed moeroris. Unde est ieiunium
spiritualis laetitiae, ut habetur Dan. IX, v. 3: posui faciem
meam ad dominum Deum meum deprecari, et rogare in ieiunio, sacco et
cinere. Item est luctuosum et afflictionis, ut quando propter
dolores. Respondet dominus de utroque. Sponsus Christus enim est:
qui habet sponsam sponsus est. Ipse enim est sponsus totalis
Ecclesiae, et primordium. Aliud habuit primordium lex vetus, et
aliud lex nova; lex enim vetus primordium habuit in timore; lex nova
in amore; unde Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum Dei. Et Hebr. XII, 22: accessistis ad montem
Sion, et civitatem Dei viventis Ierusalem. Quia igitur primordium
novae legis fuit in amore, ideo discipulos suos nutrire debuit in amore
quodam: ideo se sponsum nominat, et discipulos filios, quia ista sunt
nomina amoris. Unde bonum est quod conservem eos; et ideo nolo
aliquid grave eis imponere ne abhorreant, et sic retrocedant. Et ideo
qui in religionibus sunt novi, non sunt gravandi. Unde Ambrosius in
Lib. de Simil. reprehendit eos qui novitios graviter onerant. Et
hoc est quod Christus dicit: numquid possunt filii sponsi lugere?
etc., quasi dicat: non oportet quod ieiunent, sed magis in quadam
dulcedine vivere et amore; ut sic legem meam recipiant in amore, ut
habetur ad Rom. VI, 4: quomodo surrexit Christus a mortuis per
gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Unde a
Pascha usque ad Pentecosten non fiunt ieiunia, quia tunc recolit
Ecclesia novitatem legis. Venient autem dies et cetera. Et hoc ad
litteram. Venient dies, quando scilicet vobis procurantibus auferetur
ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt. Et hoc praedixit eis dicens,
Io. XVI, 20: vos plorabitis, mundus autem gaudebit. Illi
enim qui ante Christum fuerunt, desideraverunt Christi praesentiam,
ut Abraham, et Isaias, et alii prophetae. Item post mortem eius
desiderata fuit ab apostolis: unde Petrus quasi in continuo dolore
erat propter absentiam Christi; et Paulus dicebat, cupio dissolvi,
et esse cum Christo. Unde tunc erat tempus ieiunandi. Alia ratio
quare in praesentia non tenentur ieiunare, quia ieiunium eligendum est
inquantum castigat carnem, ne contra spiritum invalescat; sed cum erat
praesens, custodiebat eos ab excessu; ideo non oportebat eos
ieiunare; unde in Io. XVII, 12: pater, cum eram cum eis,
conservabam eos. Sed Ioannes Baptista non habebat hanc virtutem,
ideo ieiunare debebant eius discipuli. Sed quando Christus ablatus
fuit, eos oportuit ieiunare. Unde Paulus dicit I Cor. IX,
27: castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. Nemo
autem mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Hic ponit
aliam rationem a parte discipulorum, et ponit duo exempla. Unum
secundum Augustinum, aliud secundum Hieronymum. Unde secundum
Augustinum vult dicere: dictum est quod in praesentia Christi non
debebant ieiunare discipuli, nec etiam ex conditione sua, quia
imperfectis gravia iniungi non debent. Igitur cum isti sint
imperfecti, eis ieiunium iniungi non debet. Ut istud ergo
significet, tangit sub metaphora panni et vini. Quia iustitia
consistit in operibus exterioribus, et in novitate affectionis, ideo
duo exempla ponit. Dicit ergo nemo mittit etc., ut si vellet iungere
novum pannum, non ponet commissuram, idest depetiaturam, panni
rudis, idest novi in vestimentum vetus, quia tolleret eius
pulchritudinem; sic si aliquis imperfectus habet aliquam consuetudinem
vitae suae, si vis imponere ei aliud iugum, recedit ab eo quod
consueverat, et efficitur peior scissura, ut habetur infra. Neque
mittunt vinum novum in utres veteres. Ponit hic aliud exemplum de
vino; quasi dicat: discipuli mei sunt quasi utres veteres. Vinum
novum est lex nova ratione novitatis: unde cum recepissent spiritum
sanctum, dixerunt eos musto madere, Act. II, v. 13. Unde
neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres.
Unde si homini veteri, qui aliquando habet aliquam consuetudinem,
imponis novum vivendi modum, rumpitur cor per intolerantiam. Item
effunditur vinum, idest non custoditur, et utres pereunt: quia
conculcaverunt mandata Dei; et ideo pereunt. Sed vinum novum in
utres novos mittunt, doctrinam spiritualem innovans per affectum, ut
dicit apostolus I Cor. c. II, 13: spiritualibus spiritualia
comparantes. Prov. II, 10: si introierit sapientia cor tuum,
et scientia animae tuae placuerit, custodiet te, et prudentia servabit
te, ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur et
cetera. Hieronymus aliter exponit: quia institutum Pharisaeorum
vocat vestimentum vetus, novum doctrinam evangelicam; quasi dicat,
non est bonum ut servent documenta vestra, quia sic facerent scissuras
veteres, et sic novam doctrinam recipere non possent, sicut videmus
quod facilius recipit doctrinam suam, qui non est imbutus contraria
doctrina, quam qui est imbutus. Et ideo non est bonum quod vestra
imbuantur doctrina.
|
|